Ludus Septem Sapientum
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- istum requirit optimae pausae modum.
- Dixi: recedam, sit modus, venit Thales.
- MILESIUS sum Thales, aquam qui principem
- rebus creandis 3 dixi, ut vates Pindarus, 4
- cuique olim iussu Apollinis tripodem aureum 5
- dedere piscatores extractum mari;
- namque hi iubente Delio me legerant,
- quod ille munus hoc sapienti miserat.
- ego recusans non recepi et reddidi
- ferendum ad alios, quos priores crederem.
- dein per omnes septem sapientes viros
- missum ac remissum rursus ad me deferunt.
- ego receptum consecravi Apollini;
- nam si sapientem deligi Phoebus iubet,
- non hominem quemquam, set deum credi decet.
- Is igitur ego sum. causa set in scaenam fuit
- mihi prodeundi, quae duobus ante me,
- adsertor ut sententiae fierem meae.
- ea displicebit, non tamen prudentibus,
- quos docuit usus et peritos reddidit.
v.1.p.324