Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Iam uero in Africa constitutus scripsi duos libros de Genesi contra Manicheos. quamuis enim superioribus libris quidquid disputaui, unde ostenderem deum summe bonum et inmutabilem creatorem esse omnium mutabilium naturarum nec ullam esse naturam malum siue substantiam, in quantum natura est atque substantia, aduersus Manicheos nostra uigilaret intentio, isti tamen duo libri apertissime aduersus eos editi sunt in defensionem ueteris legis, quam uehementi studio uaesani erroris oppugnant, in primo ab eo, quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, donec septem peraguntur dies. [*]( 2 Confess. V, 11, 21 12 De lib. arb. I, 1 aqq. 17 Aug. de haer. 46 18 Gen. 1, 1 ) [*]( 1 quidquid ClNOV, quicquid cet. jnde om. P in om. HM 2 destabili 81 inp.udentia (r rcu.) D 3 fuerint OIDl apostolo N 5 scriptura∗∗∗∗ (tura; ras.) D aceipere* (i ex e, t ras.) C, acciperit D1 profitentur (fi tn. 2 in ras.) C, propbitentur D1 8 Xv 9 genesis ,CD1 aduersum FGBOY, contra E raanicheus D1 libri duo om. CD 10 affirica BFGQR conscripsi a duos libros om. Q 11 manicbeus D1 superioribus CD1, in soperioribus cet. v quidquid C1V, quicquid cet. 12 summum B1F1V et om. N , immotabilem H1 13 ulla D1 esse B* 8. L 14 malam BD*EFGM2QRSVv aiue subst. malam esse nat. Qnat s. subet. m. e. Q2 15 aduersum H manicheus C1D1, manich*aeos (i rms.) M uigiJaret BaIDFGNQ, uigilarit B, inuigilarit HM inuigilaret eet. v ista El 16 apertissimae 01 aduersum V aduersus. eos B2 s. I., adu. eus D1 editi (d raa.) C, *editi (8 raa.) D defensione EO-P 17 wehimenti H1 18 oppuQgnant (nt m. 2) G 19 peragactur BEFGHOPSVa )

48
ubi legitur deus requieuisse in die septimo, in secundo autem ab eo, quod scriptum est: hic liber creaturae caeli et terrae, donec Adam et mulier eius dimissi sunt de paradiso et custodia posita est ligno uitae. deinde in fine libri errori Manicheorum fidem catholicae ueritatis opposui, quid illi dicant et quid dicamus, breuiter aperteque conplectens.

Quod uero dixi: illud autem lumen non inrationabilium auium [*]( (2)) oculos pascit, sed pura corda eorum, qui deo credunt et ab amore uisibilium rerum et temporalium se ad eius praecepta inplenda conuertunt; quod omnes homines possunt, si uelint, non putent noui heretici Pelagiani secundum eos esse dictum. uerum est enim omnino omnes homines hoc posse, si uelint. sed praeparatur uoluntas a domino et tantum augetur munere caritatis, ut possint. quod hic ideo dictum non est, quoniam praesenti necessarium non erat quaestioni.