Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

quod uero ibi legitur, benedictionem domini, de qua dictum est: crescite et multiplica mini, in carnalem fecunditatem post peccatum conuersam [*](1 Gen. 2, 2 2 Gen. 2, 4 3 Gen. 3, 23 aq. 7 De Gen. adu. Man. I, 3, 6 12 Prou. 8, 35 sec. LXX 15 De Gen. adu. Man. I, 19, 30 16 Gen. 1, 28 ) [*]( 1 deum BFG pr. in om. Q 2 hic] hic est B 3 mulier] uxor B dimisi EH paradyso BCEFG 4 ligno] in 1. B errorum Hl, erroris 01 5 fide D1 catolicae B ueritas CDl 6 et quid CD1NR, et quid nos Ea, et nos quid cet. m breuiter om. E - aperte∗∗∗ (que add. m. 2) D, et aperte (om. que) F conplectes Dl 7 inrationabilium CDEQ, inrationalium cet. animalium a 9 im- .-plernla F7 in mg., af seruanda a in mg. 10 omnia Y homines .om. 0 possunt (po m. 2 in ras.) D uellint Dl non-12 si uel add. F2 in mg. inf. putent C2D2ENQR, potent ClDl, eihistiment V, existiment cet. v 11 pelagiani B2 8. l., giani D2 in ras., p.elagiani Ca ras.) C esse (pr. e ex s) M dictum esse B dictum.. (ee ras.) M 12 omnis Y si] se C1H1. uellint Dl praeparatur] pepatur Cl, . praepattir D1 -13 uolun C1, uolon D1 augitur C1D1 munere (re s. I. m. 2) H 14 ut] et H1, non est dictum H, non dictum est B, dictam est F1 15 benedictionem] de benedictione EOPa 16 dfii CD1, dei cet. v de qua CDEFGNQR, qua cet. v; an scribendum: domini dei, qua? fecunditatem] eam f. E2 s. l. )

49
esse credendam, si non potest alio modo dictum uideri, nisi ut putentur illi homines non habituri fuisse filios homines, nisi peccassent, omnino non adprobo.

illud etiam non est consequens, ut ideo intellegatur in allegoria tantummodo esse accipiendum, quod herbae uirides et ligna fructifera omni generi bestiarum et omnibus auibus et omnibus serpentibus in libris Geneseos dantur ad cibum, quia sunt et quadrupedia et uolatilia, quae solis carnibus uiuere uideantur. fieri enim posset, ut alerentur ab hominibus etiam de fructibus terrae, si propter oboedientiam, qua ipsi homines deo sine ulla iniquitate seruirent, mererentur omnes bestias et aues omni modo habere seruientes.