Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Homo homo quicumque uouerit uotum domino aut iurauerit iuramentum aut definierit definitionem de anima sua, non profanabit uerbum suum: omnia quaecumque exierint ex ore eius faciet. non hoc ad omnem iurationem pertinet, sed ad eam, ubi quisque de anima sua uouerit alicuius utique rei abstinentiam, qua ei licebat uti per legem, sed per uotum sibi ipse efficit non licere.

Si autem mulier uouerit uotum domino aut definierit definitionem in domo patris sui in iuuentute sua et audierit pater eius uota eius et definitiones eius quas definiuit aduersus animam suam et tacuerit pater eius, et stabunt omnia uota eius et omnes definitiones eius quas definiuit aduersus animam suam manebunt ei. si autem [*](5 Num. 27, 20 16 Num. 30, 3 24 Num. 30, 4—6 ) [*]( 4 praeciperet Moysi Tbd 6 tes doxes CPSNV tres doies T 7 apo tes doxes CSNP aporte dOles V apote5 doxes T 8 de gloria tuã C 13 res huiusmodi PSNVT 16 alt. homo om. V 18 profanauit SlN 21 ei] e N 28 ęţ stabunt VT )

363
abnuens abnuerit pater eius quacumque die audierit omnia uota eius et definitiones eius, quas definiuit aduersus animam suam. non stabunt; et dominus emundabit eam, quia abnuit pater eius. quoniam quidem de muliere, quae adhuc in iuuentute sua in domo patris est. loquitur, merito hic quaeritur etiam de uoto uirginitatis; mulieres quippe etiam uirgines in scriptura appellari solere notissimum est. et uidetur etiam apostolus de patre loqui, cum dicit: seruet uirginem suam, et: det nuptum uirginem suam et cetera hoc modo. ubi nonnulli intellexerunt uirginem suam uirginitatem suam; nulla tamen hoc simili scripturarum locutione demonstrant. cum sit inusitatissima. quod autem ait: aduersus animam suam, non sic accipiendum est, quasi animae noceat talibus uotis; sed aduersus animam dicitur aduersus animalem delectationem. sicut etiam de ieiunio praecipiens superius ait: et adfligetis animas uestras.

Quod autem ait: et dominus emundabit eam, quia abnuit pater eius, emundabit dixit "a uoti non inpleti crimine absoluet". sicut in multis locis dicitur: et mundabit eum sacerdos. id est mundum habebit, mundum iudicabit; sicuti est et illud: mundatione non mundabis reum, id est: non dices mundum eum qui inmundus est.

Si autem facta fuerit uiro et uota eius super eam secundum distinctionem labiorum eius, quanta definiuit aduersus animam suam, et audierit uir eius et tacuerit ei quacumque die audierit, et ita stabunt omnia uota eius et definitiones eius, quas definiuit aduersus animam suam, stabunt. si autem abnuens [*](9 I Cor. 7, 37, 38 17 Num. 29, 7 18 Num 30, 6 20 cf. Leu. 13, 6 24 NUlO. 80, 7-9 ) [*]( 4 emundauit Pili 5 de s. 1. m. 2 C 9 de C dat PSlNVIT 13 sint C 14 anima enoceat C 19 emundauit CN 21 mundabite quae N eam CT om. N 22 iudicauit C et om. C 23 dicis Plr 26 definit C 27 fin. et exp. VT i§ta T 28 defineuit C 29 stabunt exp. T )

364
abnuerit uir eius in quacumque die audierit, omnia uota eius et definitiones eius, quas definiuit aduersus animam suam, non manebunt, quoniam uir abnuit ab ea, et dominus mundabit eam. feminam sub patre antequam nubat et sub uiro nuptam noluit lex ita uouere aliquid deo aduersus animam suam, id est in aliquarum rerum licitarum atque concessarum abstinentia, ut in eisdem uotis feminea ualeat auctoritas, sed uirilis, ita ut, si adhuc innuptae iam concesserat pater uota persoluere, si. antequam persoluerit, nupserit et uiro eius hoc cognitum non placuerit, non persoluat et sit omnino sine peccato, quia dominus mundabit eam, sicut dicit, id est mundam iudicabit; neque hoc contra deum fieri putandum est, cum ipse deus hoc praeceperit, hoc uoluerit.

Sequitur autem de uiduis uel a uiro abiectis, id est non sub potestate uiri constitutis aut patris et earum uota ad persoluendum libera esse dicit hoc modo. et uotum, inquit. uiduae et expulsae quaecumque uouerit aduersus animam suam manebunt ei. deinde dicit de nupta, si in domo uiri sui iam constituta aliquid tale uouerit. de illa enim prius dixerat, quae in domo patris uouerat et antequam redderet nupserat. de hac ergo. quae in domo mariti uouit, ita loquitur: si autem in domo uiri eius uotum eius aut definitio quae aduersus animam eius cum iureiurando et audierit uir eius et tacuerit ei et non abnuerit ei, et stabunt omnia uota eius et omnes definitiones <eius>, quas definiuit aduersus animam suam, stabunt aduersus eam. si autem circumauferens circumauferat uir eius quacumque die audierit. omnia [*]( 17 Xum. 30, 10 23 Num. 30, 11-16 ) [*]( 2 eius ante quas om. SU 4 mundauit CN 5 nubaut V niuat C nupta C 8 feiuine C 9 iam om. PV 11 persolbat C peccatum C 12 mundauit CX ea UlTSl iudicauit C 16 eorum C 17 liberå Y 18 uoluerit Y 21 uoluerit PISUP 26 et ante stabunt expo Yeras. T 27 eius addidi 28 et stabunt PSXVU (et exp.) T )

365
quaecumque exierint ex labiis eius secundum uota eius et secundum definitiones quae aduersus animam eius non manet ei; uir eius circumabstulit et dominus mundabit eam. omne uotum et omne iusiurandum uinculi adfligere animam uir eius statuet ei et uir eius circumauferet. si autem tacens tacuerit ei diem ex die, et statuet ei omnia uota eius et definitiones quae super ipsam statuet ei, quoniam tacuit ei die quo audiuit. si autem circumauferens circumauferat < uir > eius post diem quem audiuit, et accipiet peccatum suum.

Manifestum est ita uoluisse legem feminam esse sub uiro, ut nulla uota eius, quae abstinentiae causa uouerit, reddantur ab ea, nisi auctor uir fuerit permittendo. nam cum ad peccatum eiusdem uiri pertinere uoluerit, si prius permiserit et postea prohibuerit, etiam hic tamen non dixit, ut faciat mulier quod uouerat, quia permissa prius a uiro fuerat. uiri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat; non tamen mulieri uel ex hoc permissum dedit, ut, cum prius ei uir concesserit. postea si prohibuerit contemnatur.

Vtrum autem ista etiam ad uota continentiae et a concubitu abstinentiae pertineant, mento quaeritur, ne forte ea tantum intellegenda sunt aduersus animam uoueri, quae sunt in cibis et potionibus. quod uidetur et illud significare, ubi dominus ait: nonne anima plus est quam esca? et cum de ieiunio praecipitur, ita praecipitur: adfligetis animas uestras. nescio autem utrum alicubi legi possit aduersus [*]( 25 Mattli. G, 2-> 26 Nurn. 29. 7 ) [*](1 eius post labiis om. C 2 quae exp. V 3 manent Vzbd 4 mundauit CNP 5 statuat C 6 eus C circum eum auferet C circumauferret pi VI ei] et P eras. T 7 pr. ?t T 9 qua PVUNT 10 uir addidi ex 364, 29: om. CPSNVUT eiąş VT (us eras.) U quam PSNVIUT qua H et T 18 qui PtNY 19 mulier N 20 contempnwtur T condemnetur V 21 a om. PNVT concubitus r 22 pertineat PIVUx 23 sint pr. PSNVUTbd 24 significari N 26 adfligitis N )

366
animam dici uotum quod de abstinentia concubitus fuerit: maxime quia cum hic lex auctoritatem uiro tribuat, non mulieri quae uiro subdita est, ut tunc persoluenda sint uota mulieris, si uir adprobauerit, si autem rennuerit, non debeantur. apostolus tamen, cum de concubitu coniugatarum loqueretur, non ibi maiorem auctoritatem uiro quam feminae dedit, sed, uxori, inquit, uir debitum reddat, similiter et uxor uiro. uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter autem et uir non habet corporis sui potestatem, sed mulier. quando ergo in hac re parem utriusque esse uoluit potestatem, puto quod nobis intellegendum insinuet istam de concumbendo uel non concumbendo regulam non pertinere ad ea uota, ubi non habent parem uir et mulier potestatem, sed uiri maior est ac prope eius solius est. non enim ait lex uirum non debere reddere uota sua, si uxor prohibuerit, sed uxorem, si uir prohibuerit. unde non mihi uidetur in huius modi uotis et definitionibus atque obligationibus, quae aduersus animam fiunt, etiam ista debere accipi, quae inter se uir et uxor de concumbendo uel de abstinentia concumbendi placita habuerint.

Deinde quia et istae iustificationes dicuntur et meminimus in illis iustificationibus, quae in Exodo sub hoc nomine aliae commemorantur, multa praecipi, quae accipi ad proprietatem non possint nec in nouo testamento obseruentur — sicut de aure serui pertundenda et si quid eius modi est — non absurde etiam hic aliquid figurate dictum intellegitur, ut, quoniam sunt multae abstinentiae cerimoniarum inrationabiles et aliquando etiam inimicae ueritati, hoc fortasse hic intellegi uoluerit tunc ratas esse, cum rationabiles fuerint, hoc est [*]( 7 I Cor. 7, 3. 4 22 cf Ex. 21-23 24 cf. Ex. 21, 6 ) [*]( 1 anima C potum CI 2 quia om. ST cum om. T uero N 4 renuerit p2U2bd 6 fe..nae C 9 potestatem corporis sui PYbd 12 concumuendo C uel non concumbendo om. N 14 uir SU 16 sed— prohibuerit om. N 23 commemorant U multaque T praecipi om. T 25 pertunda (I 27 ceremoniarum PS VI T 28 hic] hoc C 29 uoluerit cum bd scripsi: uoluit CPSNY UT ratà V )

367
cum eas adprobauerit ratio, quae ad uicem uiri debet regere omnem animalem*motionem, quae fit non tantum in adpetendo uerum etiam in abstinendo: ut, si mente et ratione decernitur, tunc fiat, si autem inprobatur consilio rationis, non fiat. quodsi ratio quod prius recte faciendum esse decreuerit, post inprobet, sit peccatum consilii, etiam sic tamen nonnisi rationi motio illa consentiat.

Quid est: et misit eos Moyses mille ex tribu et mille ex tribu cum uirtute eorum? utrum "uirtutem eorum" uult intellegi "principes eorum"? an uirtutem a domino eis datam uel per ipsum Moysen impetratam? an potius uirtutem eorum dicit ea quibus uirtus eorum sustentaretur?