Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et factus est spiritus dei super illum, id est super Balaam. non factus est spiritus dei, tamquam factura sit spiritus dei; sed factus est super illum, id est factum est, ut super illum esset: quomodo: qui post me uenit, ante me factus est, id est factum est, ut ante me esset, ut praeponeretur mihi, quia prior me, inquit, erat, sicut: dominus factus est adiutor meus; non enim dominus factura est, sed factum est, ut me adiuuaret, et: factus est dominus refugium pauperum, id est factum est, ut ad eum refugerent pauperes, et: facta est super me manus domini. id est factum est, ut super me esset; et multa talia in scripturis reperiuntur.

Et dixit dominus ad Moysen: accipe duces populi et ostenta eos domino contra solem; et auertetur ira animationis domini ab Israhel. iratus deus de fornicationibus Israhel et carnalibus et spiritalibus — nam et filiabus Moab se inpudice miscuerant et idolis fuerant consecrati — hoc ad Moysen dixit, ut ostentaret domino duces populi contra solem. in quo uerbo intellegitur eos iussos esse crucifigi, ut hoc sit: ostenta eos domino contra solem, id est palam in conspicuo lucis huius. nam graecus ait: παραδειγμάτισον, quod dici posset "exempla", quia παράδειγμα exemplum dicitur. nam praeter septuaginta interpretes Aquila perhibetur dixisse "confige" uel potius "sursum confige", [*](2 I Cor. 1, 27 5 Num. 23, 6 8 Ioh. 1. 30 11 Ps. 29, 11 12 Ps. 9, 10 14 Ezecli. 1, 3; 3, 22 17 Num. 25, 4 19 cf. Num. 25, 1-3 ) [*]( 3 sapientis C 5 domini VT 10 praeponetur C1 me om. T mihi erat T et sicut bd 18 auertetur scripsi: auferetur libri; sed cf. 360, 12 et Loc. de Num. LXXVIIII 19 iratus est Tbd 21 ioab C miscuerunt C fuerunt C 23 uerbQ C 26 paradigmatis son C paradigmatison PSNVT paradigma CPSNVT 28 uel-confige om. N )

360
quod est ᾶνάπηξον, Symmachus autem uerbo euidentiore "suspende". mirum est sane, quod scriptura narrare destiterit utrum hoc fuerit ex praecepto domini inpletum: quod contemni potuisse non uideo aut, si contemptum est. inpune contemni. si autem factum est et tacitum, cur ex eo, quod Phinees filius Eleazar transfixit adulteros, placatum fuisse dominum scriptura testatur plagamque cessasse? quasi crucifixis ducibus, sicut praeceperat dominus, adhuc indignatio perseuerans alio modo placanda uideretur, cum procul dubio falsum esse non posset, quod praenuntiauerat et promiserat dominus dicens: accipe duces populi et ostenta eos domino contra solem; et auertetur ira animationis domini ab Israhel. si ergo factum erat, quis dubitet iram domini auersam fuisse ab Israhel? quid itaque opus erat, ut adhuc Phinees ad placandum deum sic in adulteros uindicaret eique testimonium scriptura perhiberet, quod eo modo placauerit dominum? nisi forte intellegamus, cum illud de ducibus populi Moyses, quod praeceperat, inplere disponeret, eum uoluisse etiam secundum legem talia punire flagitia et sacrilegam audaciam, ut iuberet quemque interficere proximum suum diis alienis nefarie consecratum atque interea etiam illud Phinees faceret ac sic ira domini iam placata non opus fuisse duces populi crucifigi. haec sane seueritas illi tempori congrua quantum malum sit fornicationis et idolatriae prudentium fidei satis euidenter ostendit.

Eam causam mortis Moysi dominus dicit quam etiam fratris eius. ambobus enim etiam hoc ante praedixerat, quod ideo non intrarent cum populo dei in terram promissionis, quia non eum sanctificauerunt coram populo ad aquam [*](26 cf. Num. 27, 13. 14 28 cf. Num. 20, 12 ) [*]( 1 anapexon CPSNVT symagus C symmacus V symachus T 2 scripture C renarrare S 6 finees CPSNVT 7 cessare C 12 auertatur S 13 et iram CN 14 auersa C aduersam N ut om. F1 16 placuerit PI V 18 praeceperat dominus bd 22 fines C 23 fuisset T 24 idololatriae bd prudencift C 26 dicit dominus PSVTbd 27 fratres S 28 repromissionis VT )

361
contradictionis; id est quia dubitauerunt de dono eius, quod posset aqua de petra profluere, sicut exposuimus in eo ipso scripturae loco. huius autem rei mysterium datur intellegi, quia nec sacerdotium quod prius institutum est, cuius personam gerebat Aaron, nec ipsa lex cuius personam gerebat Moyses introducunt populum dei in terram hereditatis aeternae, sed Iesus, in quo typus erat domini Iesu Christi, id est gratia per fidem. et Aaron quidem ante defunctus est, quam Israhel in aliquam partem terrae promissionis intraret: Moyse autem adhuc uiuente capta est terra Amorrhaeorum atque possessa, sed Iordanem cum eis non est transire permissus. ex aliqua enim parte lex obseruatur in fide christiana. ibi sunt enim etiam praecepta, quae obseruare hodieque iubemur christiani. sacerdotium uero illud et sacrificia nullam partem tenent hodie fidei christianae, nisi quod in umbris futurorum acta atque transacta sunt. eum uero ambobus fratribus, id est Aaron et Moysi, dicitur, ut adponantur ad populum suum, manifestum est non esse in illos iram dei, quae separat a pace sanctae societatis aeternae. unde manifestatur non solum officia, sed etiam mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis dei.

Et locutus est dominus ad Moysen dicens: accipe ad te ipsum Iesum filium Naue, hominem qui habet spiritum in se ipso, et inpone manus tuas super eum; et statues eum in conspectu Eleazar sacerdotis et mandabis ei in conspectu omnis synagogae et cetera. notandum est, quod cum iam haberet spiritum in se ipso Iesu Naue, sicut scriptura testatur — ubi quid aliud quam spiritum sanctum debemus accipere? non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non habebat — [*](2 cf. quaest. XVIIII 7 cf. Ephcs. 2, 8 22 Num. 27, 18. 19 ) [*]( 2 aquam C 4 institum N 11 iordnne C1 12 enim sunt PSVTbd 13 etiam-iubemur om. CI hodieque obseruare PSNVTbd christiani iubemur PSNVTbd 18 mo.. C ira S seperat V1 24 impones d 25 eleazari bd 28 iesns PSNV 30 haberet S )

362
iussus est tamen Moyses ei manus inponere, ne quisquam homo qualibet praepollens gratia sacramenta c-onsecrationis audeat recusare.

Quid est quod, cum deus Moysi praeciperet de Iesu Naue, ait inter cetera: et dabis de gloria tua super eum? nam graeca locutione τῆς δόξης habet, quod tantundem ualet, ac si diceret "de gloria", id est τῆς δόξης. latini autem nonnulli interpretati sunt: dabis gloriam tuam, non: de gloria tua. sed siue illud esset, ut gloriam tuam diceret, non ideo eam non habiturus erat Moyses; nec, quia dixit "de gloria", ideo minutum est quod habebat. sic enim accipiendum est, ac si diceret: facies eum socium gloriae tuae; non autem huius modi res quasi partiliter diuisae minuuntur, sed totae sunt omnibus, totae singulis qui earum habent societatem.