Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quod dicit scriptura, posteaquam Israhel uicit Amorrhaeos et possedit omnes ciuitates eorum, misisse legatos Balac regem Moabitarum ad conducendum Balaam, a quo malediceretur Israhel, satis ostenditur non omnes Moabitas [*]( 3 cf. Num. 21, 21—23 12 Num. 21, 27 17 cf. Nura. 21, 27—30 25 cf. Num. 22, 2-6 ) [*](1 si eas bd possedere C 3 iuxta T 4 aequissimtl C 6 ad- iuuet C hic om, PVT terra PT 7 degaret N 12 inenigmatiste C 13 sebon PSV1 sunt N 16 uidetur V 17 amorreus C 22 illic esset PVTbd 23 qui] quia N 24 laterent C 27 balaac CPSNVITl baalam C balam PN ) [*]( XXVIII Aug. sect. III pars 3 ) [*]( 23 )

354
uenisse in condicionem Seon regis Amorrhaeorum, quando eos bello superauit, si quidem remansit gens Moabitarum usque ad illud tempus, ubi regnaret Balac rex Moab. quod uero Moab dixit senioribus Madian, id est Moabitae senioribus Madianitarum: nunc ablinguet synagoga haec omnes qui in circuitu nostro sunt, non una gens erat, sed uicini ad uicinos dixerunt quod pariter cauendum esset. nam Moab filius fuit Lot ex una filiarum, Madian uero filius Abrahae de Cettura. non itaque una gens erat, sed duae uicinae atque conterminae.

Quid est quod scriptum est: et diuinationes in manibus eorum, cum de his diceretur quos miserat Balac ad conducendum Balaam, ut malediceret Israhel? numquidnam ipsi diuinabant? an aliquid ferebant, unde faceret Balaam, quo posset diuinare, tamquam aliqua quae in sacrificiis incenderentur aut quoquo modo inpenderentur, et ideo dictae sunt diuinationes, quia per haec ille poterat diuinare? an quid aliud? obscure enim dictum est. notandum sane, quod uenit deus ad Balaam et dixit ei: quid homines hi penes te? et cetera. nec dictum est utrum in somnis hoc factum sit, quamuis per noctem factum satis eluceat, cum post haec dicit scriptura: et exsurgens Balaam mane. potest enim mouere quomodo cum homine pessimo deus locutus sit, quod etiam si in somnis factum esse constaret, non ideo nulla quaestio remaneret propter ipsam indignitatem. sic et dominus Iesus Christus ait de diuite illo, qui destruere ueteres apothecas et ampliores nouas disponebat inplere: dixit ad illum deus: stulte, hac nocte anima tua auferetur a te; et [*]( 5 Num. 22, 4 7 cf. Gen. 19, 37 8 cf. Gen. 25, 2 11 Num. 22, 7 18 Num. 22, 9 22 Num. 22, 13 27 Luc. 12, 20 ) [*]( 4 mazian PSV1 ó moabitarum T ablinget PSNVTbd 8 loth PSTN loht Y matian N 9 cetthura PSTbd 12 balaac CNPS 13 baalam C 14 aliqua PSNVTbd balaac CNTPSV 16 quo piS 19 hii C penis C 22 et exsurgens] et post hec surgens C 26 diuiti C distruere C apothegas C 27 desponebat C 28 a te om. pi V et] haec Cbd et P2TI om. SNVpI )

355
quae praeparasti cuius erunt? ne quisquam glorietur quod ei loquitur deus eo modo quo talibus loquendum esse nouit, quando potest hoc et reprobis fieri, quia et cum per angelum loquitur ipse loquitur.

Quod ait Balaam iterum ad se missis honoratioribus nuntiis: si dederit mihi Balac plenam domum suam argento et auro, non potero praeuaricare uerbum domini <dei> facere illud pusillum uel magnum in mente mea, nullum habet omnino peccatum: sed quod sequitur non est sine graui peccato. iam enim constans esse debuit semel audito, quod ei dixerat dominus: non ibis cum eis neque maledices populum; est enim benedictus, nec eis ullam spem dare, quod posset dominus tamquam ipse Balaam muneribus et honoribus flexus aduersus populum suum, quem benedictum esse dixerat, suam mutare sententiam. sed ibi se uictum cupiditate monstrauit, ubi loqui sibi dominum de hac re iterum uoluit, de qua eius iam cognouerat uoluntatem. quid enim opus erat quae sequuntur adiungere: et nunc sustinete ibi et uos nocte hac, et sciam quid adiciet dominus loqui ad me? proinde dominus uidens eius cupiditatem captam deuictamque muneribus permisit eum ire, ut per iumentum quo uehebatur eius auaritiam coherceret, hoc ipso confundens illam dementiam, quod prohibitionem domini per angelum factam transgredi asina non audebat, quam ille cupiditate transgredi conaretur, quamuis eandem cupiditatem timore supprimeret. uenit enim deus ad Balaam nocte et ait illi: si uocare te uenerunt homines, [*]( 6 Num. 22, 18 11 Num. 22, 12 19 Num. 22, 19 26 Num. 22, 20. 21 ) [*]( 2 quo] quod C 3 reprobes C 6 dedirit C balaac CP2VIS 8 dei addidi 10 graue peccatum C 12 maledicens C 13 daret CTl 17 iam om. C 18 erant PSN 21 mentem cupiditate T deuinctamque N permiaet C 22 abaricia C cohercere C coerceret bd 24 asinil C auderet PSNV 26 supprimerit C 27 uocarente C hominis C post homines addendum uel: hi (cf. 354, 19) uel: isti ) [*]( 23* )

356
exsurgens sequere eos; sed uerbum quodcumque locutus fuero ad te, hoc facies. et exsurgens Balaam mane strauit asinam suam et abiit cum principibus Moab. cur post istam permissionem deum iterum non consuluit et post illam prohibitionem iterum consulendum putauit, nisi quia eius maligna cupiditas adparebat, quamuis timore domini premeretur? denique scriptura sequitur: et iratus est animatione deus, quia ibat ipse; et insurrexit angelus dei, ut non permitteret eum in uia et cetera quae sequuntur, donec asina loqueretur. nihil hic sane mirabilius uidetur quam quod loquente asina territus non est, sed insuper ei uelut talibus -- monstris adsuetus ira perseuerante respondit. postea illi et angelus loquitur arguens et inprobans eius uiam: quo uiso tamen exterritus adorauit. deinde ire permissus est, ut iam per ipsum prophetia clarissima proferretur. nam omnino permissus non est dicere quod uolebat, sed quod uirtute spiritus cogebatur. et ipse quidem reprobus mansit; nam posterior de illo sancta scriptura ita locuta est, ut quidam reprehensibiles et reprobi uiam eius secuti dicerentur. secuti, inquit, uiam Balaam filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit.

De angelo qui locutus est Balaam in uia, quo uiso asina eius progredi non ausa est, scriptura ita loquitur: et iratus est animatione deus, quia ibat ipse; et insurrexit angelus dei differre eum in uia. ubi primo notandum est quemadmodum quia iratus est deus <dixit:> et insurrexit angelus dei nec interposuit iratum deum misisse angelum, sed tamquam in angelo iratum deum significauit, quoniam ueritas et iustitia dei irasci angelum fecit. [*]( 7 Num. 22, 22 9 cf. Num. 22, 23-27 20 II Petro 2, 15 24 Num. 22, 22 ) [*]( 2 a C facias VT surgens C 15 proferetur NS1 19 et om. C 20 uehor C 26 quia] dixerit bd dixit addidi 27 et insurrexit scripsi secirfus u. 24: exsurrexit CPSNVT 28 alt. angelum PSIVT 29 angelum dei (dei s. 1. m. 2) P,T )

357
nam "insurrexit" quod dictum est, utique commotione intellegendum est. deinde quod ait: differre eum in uia, quod graece positum est BtapaXsiv, hoc et in consequentibus dicit ipse angelus: et ecce ego exii in dilationem tuam, ubi graecus habet SiafioXTjv. ubi fortassis accusatio congruentius intellegitur, ut hic quod dictum est "differre eum in uia", accusare accipiatur. unde creditur etiam diabolus appellatus, tamquam accusator latine dicendus sit, non quia nemo possit etiam bene recteque accusare, sed quoniam diabolus amat accusare utique inuidentiae stimulis agitatus, quale illi in Apocalypsi testimonium perhibetur. positum est autem hoc uerbum et in comoedia, unde latinum esse non dubium est, sub eadem significatione uel certe uicina, ubi de patre irato dicitur filio:
  1. orationem sperat inuenisse se,
  2. qua differat te
  3. .
Solet autem hic intellegi "differat" uelut "hac atque illac ferat tempestate uerborum", quasi" discerpat et dissipet": quod utique ille accusando uidebatur esse facturus. sed et si "differre eum in uia" sic intellexerimus, quia distulit angelus eius festinationem remorando, ut ei quod opus erat et demonstraret et diceret, non absurda est huius uerbi etiam sub ista significatione positio.

Et cum uidisset asina angelum dei resistentem in uia et gladium euaginatum in manu eius, et declinauit asina de uia et ibat in campum. campus iste adhuc extra macerias uinearum fuit. et percussit asinam in uirga, ut corrigeret eam in uia. et stetit angelus [*]( 4 Num. 22, 32 11 cf. Act. 12, 9. 10 15 Ter. Andriae II 4 24 Num. 22, 23. 24 ) [*]( 3 diabalin C diaballin NTPV diaballim S 4 dieet C dicit ipse] dicitisse N 5 diabolen CNP2 diaboliten PXSV diabolitS T 11 apocalipsi PV 12 coemedia S comedia CPN 15 se om. C eras. P 17 ba N 18 tempestatu C 19 utique om. PVT ille quidem PVT 23 scificatione F1 25 euaginatum gladium bd tin. et exp. V 27 macherias N 28 uirgi C corrigerit C )

358
dei in sulcis uinearum, maceria hinc et maceria hinc. merito quaeritur, si hinc atque inde maceriae in medio ponebant uiam, sicut fieri solet, quomodo ibi stans angelus dicitur stetisse in sulcis uinearum; neque enim in uia inter macerias potuerunt sulci esse uinearum. sed ordo uerborum est: ut corrigeret eam in uia, maceria hinc et maceria hinc. in hac ergo uia corrigere uoluit asinam Balaam, ut inter macerias ambularet. interpositum est autem: et stetit angelus dei in sulcis uinearum, in una scilicet uinearum, quae in medio ponebant uiam. et cum uidisset asina angelum dei, compressit se ad parietem, id est ad maceriam illius utique uineae, in qua non erat angelus, quoniam ab alia parte erat in sulcis uinearum. et compressit pedem Balaam ad parietem; et adiecit adhuc caedere eam. et adposuit angelus dei et abiens substitit in loco angusto — iam non in sulcis uinearum, sed inter ipsas macerias, id est in uia — in quo non fuit declinare dextram nec sinistram. et cum uidisset asina angelum dei, consedit sub Balaam. caesa enim retro non ibat, in parietem non se premebat, quoniam non ab altera parte terrebatur, sed in media uia in angusto angelus erat; restabat ergo ut subsideret. et iratus est Balaam et percutiebat asinam uirga. et aperuit deus os asinae et ait ad Balaam: quid feci tibi, quia percussisti me tertio hoc? et ait Balaam asinae: quia inlusisti mihi. et si haberem gladium in manu mea, iam transfixissem te. nimirum iste tanta cupiditate ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur et responderet quasi ad hominem loquens, cum deus utique non asinae animam in naturam rationalem [*]( 10 Num. 22, 25-27 22 Num. 22, 27-29 ) [*](1 pr. macherie C 2 modio S 7 ac C corrigeret C asina 5F1 9 dei om. C 10 ponebat C\' audisset T asina C 12 uinearum C 15 abiens scripsi: adiciens libri subsistit CPSV sub?jstit T 17 co C qua S 18 neque PSVTbd asina C 19 in retro PSVINT 20 parietem] partem PSVXN 21 angusta C 26 gladio C 27 tante C 28 responderit C 29 rationabilem C )
359
uertisset, sed quod illi placuerat, ex illa sonare fecisset ad illius uesaniam cohibendam, illud fortasse praefigurans, quia stulta mundi electurus erat deus, ut confunderet sapientes pro illo spiritali et uero Israhel, hoc est promissionis filiis.