Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et anathemauit eum et ciuitates eius: et uocatum est nomen loci illius Anathema. hinc ductum [*]( 1 Luc. 2, 34 4 Num. 20, 17. 19 8 Num. 20, 17 11 Nmn. 20, 24 16 Num. 21, 2 21 Gal. 1, I) 25 Nuni. 21, 3 ) [*](1 legitur ex loquitur Y 2 contradicitur N 3 mandata (ta s. I. m. 2) C dicet C 4 inter] in T õ quod-bibemus s. I. m. 2 e 8 declinauimus CN dexteram CS dextra PIV 9 sinistram CP\'SV dextra PSNVT 11 filii N 12 iv xNTacym: cod. Alex. 13 post maledictionis ita seruntur uerba: non enim ait antilogias sed lidorias quam dixit superius aquam contradictionis sqq. S 14 hic dicit T 15 antilogias CPXVT lydorias CPVT lidorias N 16 uoç(\\uit Y 20 uocetur C 23 dictum CPVT 24 quamquam N 25 ciuitatem bd )

351
est, ut anathema detestabile aliquid et abominabile uideatur. ut enim nihil inde uictor in usus suos auferret, sed totum in poenam luendam uoueret, hoc erat anathemare, quod uulgo dicitur denotare. origo autem huius uerbi est in graeca lingua ab his rebus, quae uotae et persolutae, hoc est promissae et redditae sursum ponebantur in templis άπό τοῦ ἄνω τιθέναι, hoc est sursum ponere uel figendo uel suspendendo.

In itinere filiorum Israhel, quo castra promouebant atque ponebant, inter cetera scriptum est: et inde castra conlocauerunt trans Arnon in Ermou quod exstat a limitibus Amorrhaeorum. est enim Arnon limes Moab inter Moab et inter Amorrhaeum. propterea dicitur in libro: bellum domini Zoob inflammauit et torrentes Arnon. et torrentes constituit inhabitare Er. in quo libro hoc scriptum sit, non commemorauit neque ullus est in his quos diuinae scripturae canonicos appellamus. de talibus occasiones reperiunt, qui libros apocryphos incautorum auribus et curiosorum conantur inserere, ad persuadendas fabulosas inpietates. sed hic dictum est scriptum in libro, non dictum est in cuius prophetae uel patriarchae sancto libro. neque negandum est fuisse iam libros siue Chaldaeorum, unde egressus est Abraham. siue Aegyptiorum, ubi didicerat Moyses omnem illorum sapientiam, siue cuiusque gentis alterius, in quorum librorum aliquo potuit hoc esse scriptum: qui tamen non ideo sit adsumendus in eas scripturas quibus diuina commendatur auctoritas. sicut [*]( 10 Num. 21, 13. 14. 15 24 cf. Act. 7, 22 ) [*]( 1 ut om. PlSIV anathema quod V 2 auferrit C 5 persoluta ê C 6 apotuanotithene CN apotuanotitheme PT apotu anothithene SV 9 promouebunt C 11 ErmonJ hermon N eremo d 12 amorreorum CPSNVT est—Amorrhaeum om. T armon N 13 Moab inter om. V 14 zoab C ioab PSNVIT moab V2 16 Er scripsi cum bd: et codd. 17 diuina C canonicus C 18 occasionis C occansiones N apoehriphos CP apocrifos SNT apocriphos V 23 chaldeorum CS caldeorum PV 25 cuiuscilque T 26 non] tunc T ideo non T )

352
nec propheta ille Cretensis, cuius mentionem facit apostolus, nec Graecorum scriptores uel philosophi uel poetae, quos idem ipse apostolus magnum sane aliquid et ueraciter promtum ad Athenienses loquens dixisse confirmat: in illo enim uiuimus et mouemur et sumus. licet enim diuinae auctoritati unde uoluerit quod uerum inuenerit testimonium sumere; sed non ideo omnia quae ibi scripta sunt accipienda confirmat. cur autem hoc isto commemoratum sit loco, non euidenter adparet; nisi forte, ut fines illic inter duas gentes constituerentur, bello actum est, quod bellum eiusdem loci homines propter magnitudinem "bellum domini" esse dixerunt, ut scriberetur in aliquo eorum libro: bellum domini Zoob inflammauit, quod uel arserit eodem bello ista ciuitas aut ad pugnandum inflammata sit, hoc est excitata, uel si quid aliud in obscuritate loci huius latet.

Hic est puteus quem dixit dominus ad Moysen: congrega populum, et dabo eis aquam bibere. ita hoc commemoratum est, quasi alicubi superius hoc ad Moysen dixisse dominus legatur; sed quia nusquam reperitur, hic intellegendum est et illic bibisse populum, qui de siccitate conquerebatur.

Et percussit eum Israhel nece gladii; et dominati sunt terrae eius ab Arnon usque Iaboc usque ad filios Ammon, quoniam Iazer termini filiorum Ammon sunt. et accepit Israhel omnes ciuitates istas. et habitauit Israhel in omnibus ciuitatibus Amorrhaeorum in Esebon. hic certe Israhel possedit ciuitates Amorrhaeorum, quas bello superauit, quia non eas [*]( 1 cf. Tit. 1, 12 4 Act. 17, 28 16 Num. 21, 16 22 Num. 21, 24. 25 ) [*]( 4 aput F ad a. l. m. 2 P 8 commemorato C 10 constituerunt C1 13 zoob s. l. m. 2 C zoab T eodem] eorum C 14 purgandum N 17 moyses P 19 ad] a C 20 repperiatur PN 23 Iaboc scripsi cum d: obhoc CPNTV aboc S et usque bd 24 tenninQ C 25 amman plSV 27 amorreorum CPSNVT in-Amorrhaeorum om. C 28 uello C qui T )

353
anathemauit; nam si anathemasset, possidere illi non liceret nec inde ad usus suos aliquid praedae usurparet. notandum est sane quemadmodum iusta bella gerebantur. innoxius enim transitus negabatur, qui iure humanae societatis aequissimo patere debebat. sed iam ut deus sua promissa compleret, adiuuit hic Israhelitas, quibus Amorrhaeorum terram dari oportebat. nam Edom cum similiter eis transitum denegaret. non pugnauerunt cum ipsa gente Israhelitae, id est filii Iacob cum filiis Esau, duorum germanorum atque geminorum, quia terram illam Israhelitis non promiserat: sed declinauerunt ab eis.

Propterea dicent aenigmatistae: uenite in Esebon et cetera. qui sint aenigmatistae ideo non adparet, quia non sunt in consuetudine litteraturae nostrae neque in ipsis diuinis scripturis fere alio loco reperitur hoc nomen. sed quia uidentur quasi canticum dicere, quo cecinerunt bellum inter Amorrhaeos et Moabitas gestum, in quo Seon rex Amorrhaeorum Moabitas superauit, non incredibiliter putantur isti aenigmatistae sic tunc appellati, quos poetas nos appellamus, eo quod poetarum sit consuetudo atque licentia miscere carminibus suis aenigmata fabularum, quibus aliquid significare intellegantur. non enim aliter essent aenigmata, nisi esset illic tropica locutio, qua discussa perueniretur ad intellectum qui in aenigmate latitaret.