Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quod de aqua illa quae de petra profluxit dictum est: haec aqua contradictionis, quia maledixerunt filii Israhel ante dominum, et sanctificatus est in ipsis, prius maledixerunt, quando locuti sunt contra beneficium domini, quo educti erant de Aegypto; et postea sanctificatus est in ipsis, cum illo miraculo profluentis aquae eius sanctitas declarata est. an forte duo genera hominum demonstrauit, et contradicentium gratiae Christi et percipientium gratiam Christi, ut illis sit aqua contradictionis. istis [*]( 4 Num. 19, 16 13 cf. Num. 20, 11 14 I Cor. 10, 4 23 Num. 20, 13 ) [*]( 5 hos N 8 inmundum T 13 aqua educta] quae ducta N 15 enim] autem PVT consequenti cos S 19 ista om. PSVTbd manabit C 22 quae] quod CN 25 lOtuti J loco. cua C 26 qua N 27 profluentes C )

350
sanctificationis? nam et de ipso domino in euangelio legitur: et in signum cui contradicetur.

Quod inter mandata Moyses ad regem Edom dicit inter cetera: neque bibemus aquam de lacu tuo, intellegendum est gratis", id est" quia non gratis bibemus*. quod postea manifestat dicens: si autem de aqua tua bibemus ego et pecora mea, dabo pretium tibi.

Non declinabimus in dextera neque in sinistra: pluraliter dictum est in ea quae dextera sunt uel quae sinistra sunt.

Non introibitis in terram quam dedi filiis Israhel in possessionem, quoniam exacerbastis me super aquam maledictionis. quam dixit superius aquam contradictionis, ipsam dicit hic maledictionis: non enim ait avTtXf/fia;, sed Xotopia?.

Et uouit Israhel uotum domino et dixit: si mihi tradideris populum istum subiectum — id est: si mihi eum tradendo subieceris — anathemabo illum et ciuitates eius. hic uidendum est, quomodo dicatur anathemabo*, quod uouetur et tamen pro maledicto ponitur, sicut et de isto populo dicitur. unde illud est: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit. hinc uulgo ductum est, ut deuotatio dicatur; nam deuotare se quemquam nemo fere dicit nisi maledicens.