Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et ait dominus ad Aaron dicens: tu et filii tui et domus patris tui tecum accipietis peccata sanctorum; et tu et filii tui accipietis peccata sacerdotii uestri. haec sunt peccata quae appellantur sacrificia [*]( 11 cf. Ex. 27, 2 13 cf. Nmn. 17, 8 1G cf. Ex. 26, 33. 34; 40, 18. 21 21 cf. Ex. 40, 15 27 Num. 18, 1 ) [*]( 2 quod] quo PlSVbd 4 ablata N 5 sunt et addidi ex superioribus in fin. om. PSVTbd 7 ablata C 8 sunt T 17 pro in orn. C 20 secundo C 24 butant C ) [*]( 22* )

340
pro peccatis. proinde "peccata sanctorum" dictum est non quae sancti committant, sed ab eo quod sunt sancta dictum est "sanctorum". quia in sanctis offeruntur et peccata dicuntur "sacrificia pro peccatis", ideo appellata sunt peccata sanctorum. et peccata sacerdotii uestri, id est eadem ipsa quae offeruntur pro peccatis: sicut etiam in Leuitico declarat et pertinere debere dicit ad sacerdotem.

Primogenita omnia quaecumque fuerint in terra eorum, quantacumque adtulerint domino, tibi erunt. hic primogenita, non fetus primitiuos pecorum dicit; nam ipsa graece πρωτότοκα, haec autem πρωτογενήματα. sed latine duabus his rebus duo nomina reperta non sunt. et ideo ista πρωτογενήματα quidam "primitias" interpretati sunt; sed primitiae dicuntur et aliud sunt. haec igitur tria ita discernuntur, quia ἀπαρχαί sunt primitiui animalium fetus, etiam hominum, πρωτογενήματα uero primi fructus de terra sumti uel de arbore uel de uite; primitiae autem de fructibus quidem, sed iam redactis ab agro, sicut de massa, de lacu, de dolio, de cupa, quae primitus sumebantur.

De iuuenca rufa, cuius cinerem ad aquam aspersionis eorumque mundationem qui mortuum tetigerint proficere lex mandauit, nec tacere permittimur — euidentissimum enim signum in ea noui testamenti praefiguratur — nec satis digne festinantes dicere de tanto sacramento ualemus. primo enim quod ita coepit de hac re loqui scriptura, quem non moueat et intentissimum faciat in altitudinem sacramenti? et locutus est, inquit, dominus ad Moysen et Aaron dicens: ista [*]( 6 cf. Leu. 6, 25. 26 8 Num. 18. 13 21 cf. Num. 19, 9. 11 27 Num. 19, 1. 2 ) [*]( 2 committunt V 7 debere om. SXT 11 prototoca CPSNYT nominatur PSbd protogenemata CPSNVT 13 ista proto (uac. spat. rel.) om. V 14 aparchf CNT aparcę P aparce V aparte S 15 ita] ista CNT Otn. S prototocur C prototoca PSNVT 16 protogenemata CPSNVT 21 asparsionis Y 27 altitudine PSVbd )

341
distinctio legis, quaecumque constituit dominus. procul dubio non est distinctio nisi inter aliqua duo uel plura; nam singularitas distinctionem non requirit. nec distinctionem cuiuslibet rei commemorauit, sed addidit: legis, nec cuiuscumque legis. assidue quippe in scriptura dicitur de unaquaque re, de qua legitime praecipitur: haec est lex illius uel illius rei, non uniuersalis lex, quae continet omnia quae legitime praecipiuntur. hic uero cum dixisset: haec est distinctio legis, secutus adiunxit: quaecumque constituit dominus, praecipiendo utique non creando. nam etiam nonnulli interpretes "quaecumque praecepit dominus" transtulerunt. si ergo haec est distinctio legis, quaecumque praecepit dominus, procul dubio magna est ista distinctio; et recte intellegitur duo testamenta distinguere. eadem quippe sunt in uetere et nouo: ibi obumbrata, hic reuelata, ibi praefigurata, hic manifestata. nam non solum sacramenta diuersa sunt uerum etiam promissa. ibi uidentur temporalia proponi, quibus spiritale praemium occulte significetur ; hic autem manifestissime spiritalia promittuntur et aeterna. temporalium autem honorum atque carnalium et spiritalium atque aeternorum quae clarior certiorque distinctio est quam passio domini nostri Iesu Christi? in cuius morte satis constitit non istam terrenam transitoriamque felicitatem a domino deo pro magno munere sperandam et optandam: . quandoquidem in unigenito filio suo, quem tanta illa perpeti uoluit, longe aliud a se peti expectarique oportere apertissima distinctione declarauit. hanc igitur passionem domini nostri Iesu Christi uelut distinctionem duorum testamentorum, hoc quod de iuuencae rufae mactatione narratur, satis congrue praefigurat.

<Et> locutus est dominus ad Moysen et Aaron [*]( 30 Num. 19, 1. 2 ) [*]( 3 distinctionem singularitas PSVTbd 5 unaqueque PlS 6 praecipiuntur C 7 reij isti PlS i§ti V post rei add. id est T 12 legis om. S 19 et om. PSNVT 23 a om. N 25 spectarique C 26 dns noster iesas CP1 27 Christi om. C 28 rufa C rumfae N emactatione C 30 Et addtdi; cf. u. 27 antec. pag. )

342
dicens: ista distinctio legis, quaecumque constituit dominus. ac deinde mandare incipit haec adiungens dicens: loquere filiis Israhel. potest etiam ita distingui: et locutus est dominus ad Moysen et Aaron dicens: ista distinctio legis, quaecumque constituit dominus dicens, non quaecumque constituit dominus creans, sicut caelum et terram et omnia quae in eis sunt, sed quaecumque constituit dominus dicens in duobus uidelicet testamentis, ut deinde sequatur: loquere filiis Israhel, et accipiant ad te iuuencam rufam sine uitio. iuuenca rufa carnem Christi significat: sexus femineus est propter infirmitatem carnalem; rufa est propter ipsam cruentam passionem. quod autem ait: accipiant ad te, in ipso Moyse figuram legis ostendit, quoniam secundum legem sibi uisi sunt occidere Christum, quia soluebat secundum ipsos sabbatum et, sicut putabant, obseruationes legitimas profanabat. quod ergo sine uitio dicitur haec iuuenca, mirum non est; hanc enim carnem etiam ceterae hostiae figurabant, ubi similiter sine uitio pecora immolari iubentur. erat quippe illa caro in similitudine carnis peccati, sed non caro peccati. uerum tamen hic ubi euidentius legis distinctionem deus uoluit commendare, parum fuit dicere: sine uitio, nisi diceretur: quae non habet in se uitium. quod si repetendi causa dictum est, fortasse non frustra est, quod eam rem ipsa repetitio firmius commendauit. quamquam et illud non abhorret a uero, ut ideo additum intellegatur "quae non habet in se uitium", cum iam dictum esset: iuuencam sine uitio, quia in se non habuit uitium caro Christi, in aliis autem habuit, quae membra sunt eius. quae [*]( 20 Eom. 8, 3 ) [*]( 2 ac om. N 3 et dicens (et 8. h m. 2) V, Tbd 7 sicut om. Tx 9 inde T 10 a TV2 iuuencam rufam fin. PISIN 11 carne C 13 a. S ad V 14 moyses C sibiJ ibi N 15 ipsas N 18 figurabantur N 22 sine uitio dicere T 23 in se habet PNVT 29 habet V pr. qui VTbd )
343
enim caro in hac uita sine peccato nisi illa sola quae non habet in se uitium? et non est superpositum super eam iugum. non enim subiugata est iniquitati, cui subiugatos inueniens liberauit et eorum uincnla disrupit, ut ei dicatur: disrupisti uincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. super illius quippe carnem non est positum iugum, qui potestatem habuit ponendi animam suam et iterum sumendi eam.

Et dabis eam, inquit, ad Eleazar sacerdotem. cur non ad Aaron, nisi forte ita praefiguratum est non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros huius sacerdotii passionem domini peruenturam? et eicient eam extra castra: sic et eiectus est dominus passurus extra ciuitatem. quod autem ait: in locum mundum, ita significatum est, quia non habuit causam malam. et occident eam in conspectu eius: sicut occisa est caro Christi in conspectu eorum qui iam futuri erant in nouo testamento domini sacerdotes.

Et accipiet Eleazar sanguinem eius et asperget contra faciem tabernaculi testimonii a sanguine eius septies. haec testificatio est Christum secundum scripturas fudisse sanguinem in remissionem peccatorum. ideo "contra faciem tabernaculi testimonii", quia non aliter declaratum est, quam fuerat diuino testimonio praenuntiatum; et ideo "septies", quia ipse numerus ad mundationem pertinet spiritalem.

Et cremabunt eam in conspectu eius. puto quia concrematio ad signum pertinet resurrectionis. natura est quippe ignis, ut in superna moueatur, et in eum conuertitur quod crematur. nam et ipsum cremare de graeco in latinum ductum uerbum est a suspensione. quod uero additum est: in [*]( 5 Ps. 115, 7. 8 (16. 17) 7 cf. Iob. 10, 18 9 Num. 19, 3. 4 20 cf. Ephes. 1, 7; Eom. 3, 25 26 Num. 19, 5 ) [*]( 1 enim Ş\\U}ţ (sunt exp. m. 2) P 4 uincla N dirrupit C 9 eleazarum bd 12 eiciant PYlT 14 loco C 17 testamenti C 19 tabernaculi om. CS 20 septiens C 26 conspectum C 28 ut om. C )

344
conspectu eius, id est in conspectu sacerdotis, hoc mihi insinuatum uidetur, quia illis adparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. iam quod sequitur: et pellis eius et carnes et sanguis eius cum stercore eius conburetur, id ipsum expositum est quomodo concremabitur et significatum est, quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quae commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est, uerum etiam contumelia et abiectio plebis, quam nomine stercoris significatam puto, conuerteretur in gloriam, quam combustionis flamma significat.

Et accipiet sacerdos lignum cedrinum et hyssopum et coccinum et inmittet in medium conbustionis iuuencae. lignum cedrinum spes est, quae debet in supernis firmiter habitare; hyssopus fides, quae cum sit herba humilis, radicibus haeret in petra; coccinum caritas, quod feruorem spiritus igneo colore testatur. haec tria debemus mittere in resurrectionem Christi tamquam in medium combustionis illius, ut cum illo sit abscondita uita nostra, sicut dicit apostolus: et uita uestra abscondita est cum Christo in deo.

Et lauabit uestimenta sua sacerdos et lauabit corpus suum aqua et postea introibit in castra; et inmundus erit sacerdos usque in uesperam. lauatio uestimentorum et corporis quid est nisi mundatio exteriorum et interiorum? hoc sacerdos. deinde sequitur: et qui comburet eam lauabit uestimenta sua et lauabit corpus suum aqua et inmundus erit usque ad uesperam. in eo qui conburit eos figuratos arbitror, qui Christi carnem sepelierunt resurrectioni eam ueluti conflagrationi mandantes. [*]( 11 Nura. 19, 6 19 Col. 3, 3 20 Num. 19, 7 ) [*]( 4 tescore S 6 supstantii C 9 conuertetur N 11 isopO C ysopum PSNVT 14 ysopos C sit uelut S herba om. PIV 20 laua- nit CTS1 labit N lauit CI labit N lauauit P 21 aqng C introiuit C in om. PSNVT 22 in] ad SVbd 24 hoc sacerdos del. m. 1 S conburit C 25 et lauit C 26 aque C uesperura S 27 conburet S 28 conflagratione C )

345

Et congregabit homo mundus cinerem iuuencae et reponet extra castra in locum mundum. quid dicimus cinerem iuuencae, reliquias uidelicet illius interfectionis et conbustionis, nisi famam quae consecuta est passionem resurrectionemque Christi? quoniam sunt reliquiae homini pacifico. nam et cinis erat, quia uelut mortuus ab infidelibus contemnebatur, et tamen mundabat, quia et resurrexisse a fidelibus credebatur. et quia haec fama apud eos maxime claruit, qui in ceteris gentibus erant et non erant de consortio Iudaeorum, ideo dictum esse existimo: et congregabit homo mundus cinerem iuuencae: mundus utique ab interfectione Christi, quae Iudaeos fecerat reos. et reponet in locum mundum, id est honorabiliter tractabit, tamen "extra castra", quia extra celebrationem Iudaeicae consuetudinis honor euangelicus claruit. et erit synagogae filiorum Israhel in conseruationem, aqua aspersionis purificatio est. postea declarat plenius quemadmodum ex isto cinere fiebat aqua aspersionis, unde mundabantur a contactu mortuorum: quod utique significat ab iniquitate huius moribundae uel morticinae uitae.

Sed mirum est quod sequitur: et qui congregat, inquit, cinerem iuuencae, lauabit uestimenta sua et inmundus erit usque ad uesperam. quomodo erit ex hoc inmundus qui mundus accesserat, nisi quia et hi qui sibi uidentur mundi in fide christiana se agnoscunt quia omnes peccauerunt et egent gloria dei iustificati gratis per sanguinem ipsius? hunc tamen uestimenta sua lauare dixit, non etiam corpus suum; credo, quod illius cineris [*]( 1 Num. 19, 9 5 Ps. 36, 37 15 Num. 19, 9 21 Num. 19, 10 25 cf. Rom. 3, 23. 24 ) [*]( 1 congregauit PISIN 2 reponet acnpsi: ponet libri; cf. uere. 12 loco mundo T 3 cinere C 7 condemnabatur V alt. et om. S 8 niaxime apud eos N 10 congregauit C 13 loco mundo T tractat CPSNV1 14 iudaicae PSNVTbd 18 asparsionis C contractu P\'5\'T 19 significatur P V T 22 leuabit C lauauit PSX 24 hii PTl ii bd 26 gloria CPSXVX 27 sanguinem] gratia N )

346
congregatione et repositione in loco mundo, si haec spiritaliter intellegantur, iam intrinsecus uult intellegi fuisse mundatum. sicut Cornelius audiens et credens quod praedicauerat Petrus ita mundatus est, ut ante uisibilem baptismum cum suis qui aderant acciperet donum spiritus sancti; uerum tamen nec uisibile sacramentum contemni potuit, ut ablutus etiam extrinsecus lauaret quodam modo uestimenta sua. et erit, inquit, filiis Israhel et proselytis qui adponuntur legitimum aeternum. quid aliud ostendit nisi baptismum Christi, quem significabat aqua aspersionis, et Iudaeis et gentibus profuturum, id est filiis Israhel et proselytis tamquam naturalibus ramis et inserto pinguedini radicis oleastro? quem autem non faciat intentum, quod post ablutionem de singulis quibusque dicitur: et inmundus erit usque ad uesperam? neque hic tantum, sed in omnibus aut paene in omnibus talibus mundationibus hoc dicitur. ubi nescio utrum aliquid aliud possit intellegi nisi quod omnis homo post remissionem plenissimam peccatorum permanendo in hac uita contrahit aliquid, unde sit inmundus usque ad eiusdem uitae finem, ubi ei dies iste quodam modo clauditur, quod significat uespera.

Deinde incipit scriptura dicere et exequitur quemadmodum inmundi facti homines aqua illa aspersionis purificentur. qui tetigerit, inquit, mortuum, omnis anima hominis inmunda erit septem diebus; hic purificabitur die tertio et die septimo et [injmundus erit. et hic nihil aliud intellegendum uideo nisi contactum mortui esse hominis iniquitatem. septem uero dierum inmunditiam propter animam et corpus dictam puto, animam in ternario, corpus in quaternario. quod quare ita sit, longum est disputare. secundum hoc [*]( 3 cf. Act. 10, 44-48 7 NulO. 19, 10 12 cf. Eom. 11. 16-24 22 Nunt. 19, 11. 12 ) [*]( 4 uisibile. S 10 profutorum N 12 pinguedine C 13 ablutiouS (ng add. s. 1. m. 2) S 14 uesperuin CSl 18 hac tiua F1 20 clauditur om. T 25 mundus scripsi cum bd: inmundus codd. 28 anima C )

347
dictum arbitror per prophetam: in tribus et quattuor inpietatibus non auersabor. adiungit autem et dicit: si autem non purificatus fuerit die tertio et die septimo, non erit mundus. omnis qui tetigerit mortuum, ab omni anima hominis si mortuus fuerit et non fuerit purificatus — id est ante mortuus fuerit tacto mortuo quam fuerit purificatus — tabernaculum domini polluit: exteretur anima illa ex Israhel. notandum est quod difficillime reperitur in his libris aliquid euidentius de uita animae post mortem fuisse conscriptum. hic ergo cum dicit "si fuerit mortuus ante purificationem, manere in illo inmunditiam et exteri animam illam ex Israhel, id est a consortio populi dei" , quid aliud uult intellegi nisi manere animae poenam etiam post mortem, si, cum uiuit, mundus non fuerit sacramento isto, quo Christi baptismus figuratur? quoniam aqua aspersionis, inquit, non est circumaspersa super eum, inmundus est; adhuc inmunditia eius in ipso est. "adhuc", scilicet etiam post mortem. quod uero supra dixit: tabernaculum domini polluit, quantum in ipso est utique, dixit, sicut apostolus: spiritum nolite extinguere, cum extingui ille non possit. nam si ex hoc tabernaculum inmundum factum uellet intellegi, mundari utique iuberet.

Postea uero inmundos a mortuis factos, hoc est a mortuis operibus, quae sunt omnes iniquitates, ita mundari iubet. et accipient illi inmundo, inquit, cinere illius exustae [*]( 1 Amos 1, 3 2 Num. 19, 12. 13 16 Num. 19, 13 20 Thess. 5, 19 25 Kum. 19, 17-19 ) [*]( 1 arbitror dictum Sbd 2 inpiet-atibus om. PIV aberabor C1 aduersabor Nbd autem] etiam N 4 omnes C mortuum om. PIV 5 si scnpsi: et libri; c/. utrs. 11 6 id-purificatus om. N tactor V 10 conscriptam N post conscriptum sequitur omissis uerbis: hic ergo — p. 348 super inmundum uersu 8: in die tertio sqq. in codd. SPIVN; in N adnotatur fol. 97: hic minus abet; in P m. 2 omnia in mg. adscripta sunt 12 inmundicia C 14 mundata bd 24 inmundus CPT factus PT 25 iniquitatis T )

348
purificationis et effundent super illum — id est super eundem cinerem — aquam uiuam in uase; et accipiens hyssopum intinguens in aqua uir mundus et circumaspergens super domum et super uasa et super animas, quotquot fuerint illic, et super eum qui tetigerit os humanum aut uulneratum aut mortuum aut monumentum et asperget mundus super inmundum <in> die tertio et in die septimo et purificabitur die septimo et lauabit uestimenta sua et lauabitur aqua et inmundus erit usque ad uesperam. alia est aqua aspersionis et alia utique illa, qua lauabit uestimenta sua. et lauabitur aqua, quam puto spiritalem intellegendam per significationem, non per proprietatem. nam sine dubio uisibilis erat sicut illae omnes umbrae futurorum. proinde qui sacramento baptismi recte abluitur, quod illa aspersionis aqua figurabatur, mundatur et spiritaliter. id est inuisibiliter et in carne et in anima, ut sit mundus et corpore et spiritu. quod uero hyssopo dixit aquam aspersionis aspergi, qua herba supra diximus fidem significari, quid aliud occurrit nisi quod scriptum est: fide mundans corda eorum? non enim prodest baptismus, si desit fides. a uiro autem mundo dixit hoc fieri, ubi significantur ministri portantes personam domini sui, qui uere uir mundus est. nam et de his ministris in consequentibus dicit: et qui circumasperget aquam aspersionis lauabit uestimenta sua — id est obseruabit et corpore — et qui tetigerit aquam aspersionis inmundus erit usque ad uesperam. et omne quodcumque tetigerit illud [*]( 20 Act. 15, 9 25 Nuiu. 19, 21. 22 ) [*]( 1 effundens C 5 quodquod C faef P 6 tetigeret C 8 iu addidi cuui bd: om. codd. in om. T exp. F2 9 purificatur N 11 ad] in N uespera C 12 labit C lauit PNVT lauauit S 17 et med. om. PSVT 18 ysopum CNPVS1 19 aqua V2 aspargi N supra om. T fidem diximus T 21 prodeest N 23 uero C 24 et om. PS 27 aqua C 28 uesperQ S illud om. T inmundus del. V )
349
inmundus inmundum erit; et anima quae tetigerit inmunda erit usque ad uesperam. iam dixi superius quid mihi significare uideatur ,.usque ad uesperam".

Omnis qui tetigerit super faciem campi uulneratum aut mortuum aut os hominis aut monumentum. quaeri potest quid dictum sit ,.uulnel\'atum aut mortuum". si enim aliud uoluit intellegi uulneratum, aliud mortuum, cauendum est, ne putetur inmundus esse etiam qui tetigerit uulneratum uiuum, quod utique absurdum est. sed quia possunt et mortui esse uulnerati, ipsos mortuos intellegitur discreuisse, ut et uulneratum mortuum intellegamus, id est uulnere peremptum aut mortuum sine uulnere.

Quod de petra aqua educta est, apostolus Paulus quid esset exposuit. ubi ait: et omnes eundem potum spiritalem biberunt. bibebant enim de spiritali sequenti petra; petra autem erat Christus. significata est ergo de Christo profluens gratia spiritalis, qua interior sitis inrigaretur. sed quod uirga petra percutitur, crux Christi figuratur. ligno enim accedente ad petram gratia ista manauit; et quod bis percutitur, euidentius significat crucem. duo quippe ligna sunt crux.