Libellus Adversus Fulgentium Donatistam

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Donatista dixit: Et Dauid dicit: oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum.

Catholicus respondit: Da ergo mihi aliquem tuorum quem probes non esse peccatorem, ut oleum uestrum non possit esse peccatoris, cum scriptum sit: nullus est hominum qui non peccet. interpres male, desuper lege, ut sensum possis accipere. sic ait: corripiet me iustus in misericordia et increpabit me; oleum autem peccatoris non unguat caput meum, hoc est: melior est misericors increpatio quam lenis adulatio, sicut et illud: meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici. oleum peccatoris blandimentum est adulatoris, de quo alibi dicit: molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula. oleum iusti spiritus est dei, dicente Petro: Iesum a Nazareth, quem unxit deus spiritu sancto. desine itaque spiritum sanctum oleum dicere peccatoris, ne deum incipias asserere peccatorem.

Donatista dixit: Aperta confectio perfidorum isto loco monstratur, quae inimica praesumptione a facinoroso sacerdote contacta polluitur, cuius sacrificium uelut oleum uoce diuina respuitur. facineros u s, inquit, qui sacrificatmihi (uitulum) uelut quicanem [*]( 1 Prou. 24, 36. 35 (30, 13. 12) 5 Esai. 43, 26 6 1 Ioh. 1, 8 9 Ps. 140, 5 13 Eccle. 7, 21 15 Ps. 140, 5 18 Prou. 27, 6 20 Ps. 54, 22 22 Act. 10, 38 27 Esai. 66, 3 ) [*]( 2 se om. a iustum se s 3 te v, om. codd., post esse add. mm2 peccatorem te m 5 dic tu om. asml dic prior v 9 XIII mg. as 10 inpiguat a impinguat s 11 XIIII mg. as Da] Dic v, cf. p. 295,11 14 interpres (es in ras. s) su interpretes av interpretaris m malo v accipere] habere mml 15 increpauit as 16 unguat] inpinguet s 20 adulteratoris sml 21 dei est s 22 a om. m nazareht a unixit u deus deus s 23 peccatoris dicere s 25 XV mg. as fort. aperte confectio scripsi confessio codd. v, cf. p. 297, 7. 299, 29. 300, 1 26 contracta asm 27 facinorosus ssv 28 uitulum addidi carnem u )

297
occidat, et qui offert similaginem quasi sanguinem porcinum, et qui offert thus in memoria quasi blasphemus.

Catholicus respondit: Certum est quod sacerdotis et plebis execretur deus ac despiciat holocausta, si bona non affuerit conscientia. aut si de sacerdotibus solum dictum cupis intellegi, quomodo apud uos facinorosorum non polluitur confectio sacerdotum? dicis: \'quamdiu mali latent inquinare non possunt, propter quod scriptum est: quae occulta, mihi, quae manifesta sunt, uobis\'. si ergo quamdiu mali latent inquinare non possunt, cur longe positas nationes, quibus nomen Donati et Caeciliani habetur incognitum, rebaptizare non times? quis uestrum aliquorum mala in eorum pertulit aliquando notitia? et si pertulisset et non probasset, in nullo prorsus obesset iuxta illud: quae occulta sunt, mihi, quae manifesta sunt, uobis.