Libellus Adversus Fulgentium Donatistam

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Donatista dixit: Adhuc eius aquas Ambacum propheta spiritu manifestat: inposuisti, inquit, in mari equos tuos turbantes aquas multas. me contempsit Galaat ciuitas, quae operatur stulta turbans aquas. et fortitudo tua sicut hominis piratae.

Catholicus respondit: Agnosce in te tua tela, sicut scriptum est: gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus eorum confringatur. fortitudo tua, Donatista, sicut hominis piratae, qui uiribus rebaptizas, uiribus in aqua pugnas, uiribus in aqua necas. ista gerens pirata captus occideris, nisi conuersus paenitueris et regi Christo in catholica militaris.

Donatista dixit: Si ergo unico fonti ecclesia gloriatur, utique traditorum spelunca est, quae in aquarum multitudine extollitur et baptismi sui ebrietate confusa cum regibus fornicatur, dicente Iohanne: ueni, ostendam tibi damnationem [*]( 9 Deut. 29, 29 15 ibid. 17 Hab. 3, 15 18 Os. 6, 7—9 22 Ps. 36, 15 23 cf. Os. 6, 9 30 Apoc. 17, 1-2 ) [*]( 2 porcorum sml 4 XVI mg. as 5. bonam a fuerit s conscientiam a 6 solis m 8 male mmlu 9 occulta] add. sunt v 11 positis asml 13 aloquorum aml notitiam v 16 XVII mg. as abacuc a turbidbs (sic!) v 18 galaad sv 19 quae] qui as turbans (tapaooouoa) scripsi turbas codd. turbat v 21 tela] add. conuerti v 24 uiribus in aqua pugnas uiribus in aqua rebaptizas s pugnas] piginas as 26 in om. asml catholico uml catholica ecclesia um2 militaueris sm2v 27 XVIII mg. as unico] amico s fonte v 30 ostenodam m )

298
meretricis magnae sedentis super aquas multas, et inebriati sunt omnes inhabitantes terram a uino fornicationis eius. rogo quae sunt aquae multae nisi plura baptisma? quae mulier fornicaria nisi traditorum spelunca, quae regum uoluptatibus seruit obnoxia,.a quibus persecutionis poculum bibens ebria caecitate populis miscet et in amentia quos rigauerit ducit? cuius accessu sapientissimus Salomon interdixit: ab aqua, inquit, aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis, ut longum uiuas tempus, et adicientur tibi anni uitae tuae. fons aquae tuae priuatus sit tibi: ne quisquam extraneus communicet tibi. solus ergo priuatum non habet fontem, qui ui meretricis aquarum possidet multitudinem. Iohannes quoque apostolus aquarum multitudinem inprobat dicens: et dixit mihi angelus: aquas quas uidisti, super quas sedet fornicaria illa, populi, turbae et nationes sunt.

Catholicus respondit: Ut uideo, ubicumque aqua nominata est male bene, baptisma credidisti. si in bono, tibi, si in malo, mihi illam tribuere uoluisti, ut de uobis impleretur quod Paulus apostolus dixit: nescientes neque quae locuntur neque de quibus affirmant. quemadmodum enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita hi resistunt ueritati. angelus dicit: aquas quas uidisti, populi, turbae et nationes sunt. et tu angelo exponenti resistis et dicis: \'rogo quae sunt aquae multae nisi plura baptisma? quae mulier fornicaria nisi traditorum spelunca?\' si et traditorum uocabula cupis addiscere, habes uestros, Siluanum Cirtensem Felici curatori sacramenta tradentem, habes Marianum ab Aquis Tibilitanis Romano curatori tres codices offerentem, habes Uictorem Rusiccaziensem [*]( 7 Prou. 9, 18 10 Prou. 5, 18. 17 13 Apoc. 17, 15 19 I Tim. 1, 7 20 II Tim. 3, 8 22 Apoc. 17, 15 26 cf. Gresc. III, 27, 30 sqq. ) [*]( 2 terra a 3 baptismata asm2sv, cf. lin. 24 • 5 persecutionibus av pocula aml 6 amentiam v 7 accessum ssv salemon u 9 longum scripsi longo codd. v tempore (ore s. 1. s) ssv 12 ui om. uv Iohannes-multitudinem om. u 14 alt. quas] aquas asml sedit m si et sml 16 XVIin mg. as utl et as 17 male uel bene coni. v dei baptisma u pr. si] sed v alt. si om. v 19 loquuntur su 20 quemammodum a 21 resisterunt as, cf. Roensch, It.2 p. 288 24 baptismata sm2sv 26 circensem s 27 tradente a Marinum v recte, sed error anonymo tribuendus 28 curat.ori u risiccaziensem sml Rusiccadiensem v )

299
quattuor euangelia ueluti deleticia conburentem, qui Caecilianum absentem damnare ausi sunt innocentem. haec est spelunca latronum, haec progenies traditorum, haec mulier fornicaria, quae relicto Christo Donato prostituit lupanaria, cuius domus iuxta Salomonem secessus est mortis, cuius uiae sunt inferorum, quae se mundam uocat cum sit sordibus plena, quae se innocentem clamat cum sit sceleribus inretita, quae pudenda committit et facta sua in alteram dicit, ne prior audiat quae commisit. de factis enim uestris catholicos infamatis, ut populos a domino separetis. proinde quod quasi tuos, ut ab aqua nostra se abstineant, hortaris et dicis: ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis. fons aquae tuae priuatus sit tibi: ne quisquam extraneus communicet tibi, quis non uideat prophetam coniugibus pudicitiam commendasse et te a ueritate procul errasse? aut si fonti tuo communicare nullus debeat extraneus, cur extraneos quaeris, cur catholicos rebaptizas?