Libellus Adversus Fulgentium Donatistam
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Donatista dixit: E contra apostolus dixisse testatur: unus deus, una fides, unum baptisma. nulla in diuina doctrina uarietas, per omnia dominum sequitur seruus, in nullo differt a magistro discipulus.
Catholicus respondit: Quem sequeris, quem imitaris, quem huius flagitii arbitraris auctorem? da mihi aliquem sanctorum post trinitatem rebaptizare, quod facis. lege mihi non illas scripturas, quarum auctoritate non teneor, sed noui et ueteris testamenti, quibus utrique subicimur. si unum est baptisma, cur duplicas unum? non enim aliud iteras quam quod inuenis uerum. quoniam ergo quae destruxistis ea, sicut dixit, reaedificatis, praeuaricatores uos esse monstratis.
Donatista dixit: Aut si unum putas cum reis aliqua permixtione coniunctum sacramentum baptismi, audi prophetas quibus sit recte dispensum, dicente Salomone: fons uitae in manibus iusti.
Catholicus respondit: Bene de uobis dominus dixit; qui errorem uestrum ante praeuidit: uos qui iustificatis uos coram hominibus, deus autem nouit corda uestra, quia quod altum est hominibus abominabile est apud deum. si iustus es et fons uitae in manu tua est, non homo, sed deus es. ad te confugiatur, tibi credatur, in te spes omnis uitae ponatur, ipsum baptisma in nomine tuo detur et de domino taceatur, uis scire ubi hunc fontem uitae requiras? in psalmo habes: apud te est fons uitae et in lumine tuo uidebimus lumen. [*]( 6 Eph. 4, 5 16 cf. Gal. 2, 18 20 Prou. 10, 11 23 Luc. 16, 15 29 Ps. 35, 10 ) [*]( 3 paradi s putandus (ut coni. Morelius) codd. potandus v non addidi exorsus m 4 ne v, om. codd. 5 in ipsa] in eternum in ipsa s 7 doctrina diuina v 10 Cath responfl hoc loco mm2, ante da mihi (lin. 11) v, om. asmmlu 11 flagitiis a post (t 8. I. ml) a 16 sicut dixit] dixit asml sicut dixit apostolus mm2 iterum (sic!) v redificatis as 18 XI mg. as cum] cur mm2 reis v res asml est (del. s) sm2z 20 dispensatum mm2 22 XII mg. as 23 uos estis qui v 24 dominus uv nostra a 25 aput II 27 ad] a u 28 deo sm1 daceatur am1 )