Libellus Adversus Fulgentium Donatistam

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Donatista dixit: Ezechiel quoque sic dicit: et uidebant quia plures sunt qui auerterunt aquam antiquae piscinae, et non aspexerunt ad eum qui fecit eam ab initio, et eum qui illam condidit non uiderunt. inaudita dementia perfidorum, nec diuinis uelle uocibus credere nec apostoli simplicem doctrinam erroris sui faucibus uelle seruare!

Catholicus respondit: Absit, absit ut aquam antiquae piscinae, sicut uos, in partem ducamus aut diuinis eloquiis non credamus. quod legimus credimus et quod credimus praedicamus. audi quae sit origo nostra et ubi eius aqua diffusa. in Zacharia sic habes: exibunt aquae uiuae de Hierusalem; medium earum ad mare (orientale et medium earum ad mare) nouissimum — hoc est ab Hierusalem usque ad fines terrae —; aestate et hieme erunt — id est omni tempore erunt - ; et erit dominus rex super omnem terram, hoc est omni terrae Christus dominabitur, non Donatus. haec est possessio, haec hereditas Christi quae a sanctis colitur et perenni fonte rigatur, de qua ei dictum est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. [*]( 7 lob. 15, 3—4 8 I Cor. 10, 11 12 Esai. 22, 9 14 Esai. 22, 11 22 Zach. 14, 8-9 29 Ps. 2, 8 ) [*]( 1 V mg. as respondit] 5 m (passim) hereticus omnis a 2 discordet s 3 concordat s 5 plectatur scripsi pectatur aml peccatur am2sz petatur v nectatur Engelbrecht 7 quod a quem sso 9 correctionem m 10 fines om. asml 12 VI mg. as ezechihel as sicut s dixit uv uidebant Engelbrecht uidebunt codd. v 13 prures aml antiquamne mml 15 niderent uml 17 facibus aml 18 VII mg. as aqua asu 19 uos in partem uos u 23 orientale-mare om. codd.; an primum (rJjv TtpcotYjv) pro orientale scribendum? 24 ab sv ad aml a am2s 28 quae a] qua ea a 29 dabi aml )

294
qui in ipsa est, heres ascriptus est, qui in ipsa non est, iam damnatus est et morti destinatus est, scriptura dicente: qui egressus fuerit domus tuae fores, ipse sibi reus erit.

Donatista dixit: Hinc sibi deus unicum baptismum esse proclamat, hinc apostolus unum cunctis dixisse confirmat, deo per Salomonem probante: hortus conclusus, soror mea sponsa mea, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum.

Catholicus respondit: Recordare legem et aduerte diligenter et uide quod ex hoc paradiso, ex hoc horto concluso, ex hoc fonte signato etiam foris salutis unda decurrat, quae uadit contra Assyrios, contra uos uidelicet Donatistas. ex Assyriis enim Samaritani illi nascuntur qui uobis sunt comparati. ipse est, inquit scriptura, fluuius qui uadit contra Assyrios, contra inimicam dei populo gentem. non pro illis uadit, sed contra. quibusdam enim-est odor mortis in morte, quibusdam uero odor uitae in uita. sicut enim, qui manducat et bibit sanguinem domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit, sic et qui accipit indigne baptisma iudicium sibi accipit, non salutem. nam et ludas proditor bonum corpus et Simon magus bonum baptisma Christi percepit, sed quia bono bene non usi sunt, mali male utendo deleti sunt. bonum est baptisma, bonum est Christi sanguis et corpus, bona est et lex, sed si quis ea legitime utatur. neque quia et foris est diuina non est, aut quia ab alienis habetur aliena putabitur, aut quia a malis iniuste tractatur a nobis iuste damnabitur. aqua paradisi aqua trinitatis est. hanc ubi agnoscimus, paradisi non negamus, hanc ubi non perspicimus, paradisi omnino non dicimus. quaecumque foris nata [*]( 2 Ios. 2, 19 6 Cant. 4, 12-13 13 Gen. 2, 14 15 II Cor. 2, 16 17 I Cor. 11, 29 23 cf. I Tim. 1, 8 ) [*]( 1 ipsa non est] ipsa est non est a 2 pr. est om. v alt. est om. m 3 fores domus tuae uv 4 VIII mg. as adigit uml Hinc hinc m baptisma uv 5 confirmatur smmlu deo] ideo u 6 probantem a ortus codd. 9 VIIII mg. as legem et sm2s lege mea a legem mea sml lege omnia v aduerte] a. legem s 10 ex paradyso (om. hoc) s horto ex osto a ex hoc horto concluso om. s 11 quae] quo u 12 assirios au donatista a assiriis as 13 inquid u 14 assirios a 15 populo dei s 16 mortem et 17 uitam ev 19 bibet asml sibi om. av 20 proditor iudas 3 22 deleti] dediti u est] et asml baptisma est s 23 alt. et om. v 24 ea] a asml quia et] enim et quia v 26 dam(damp- w)natur s 28 paradiso sml )

295
est, paradisi nullo modo dicenda est: ut puta Manicheus, quia numquam fuit in paradiso nec sicut uos de ecclesia foras egressus est, aqua paradisi putandus (non) est, quia foris exortus est. hic opus habet ut uiuat, (ne) in aeternum moriatur, sed ut legitime uiuat in -ipsa uiuat, ne iudicium manducet et bibat.