Libellus Adversus Fulgentium Donatistam
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Donatista dixit: Numquam ergo ecclesiae spiritus patitur iungi quod ore diuino meruit diffamari, legis praeconio praemonente: duo duo, unum contra unum, et dominus in euangelio: tunc, inquit, duo erunt in agro; unus assumetur, et unus relinquetur. duo molentes in molendino; una assumetur, et una relinquetur. uides ergo duo esse genera baptismatum et duo praemia meritorum, dum unum letalis ingenii ardor exurit et bibula sitis perennes haustus excoquit, alterum, quod semel potandorum meatibus sitim uitae perennitate satiat. utique in effossis gurgitibus perpetuas ariditates ostendit, et cum eis uitae meritum clausit, mortis aditum patefecit, dicente [*]( 1 Ioh. 13, 10 3 Col. 2, 11-12 6 Ioh. 4, 13 11 Ioh. 4, 12 15 Eccli. 33, 15 16 Matth. 24, 40-41 ) [*]( 2 enim v e (= est) eras. in a, om. ss baptismam aml 3 circumcisi] circumcisione 111 4 circumcisione] circumsione a exspoliatione su 7 aqua hac 111 8 ostenderet aml 9 a samaritana bis a\' posceret bibere sm2s pos amlsml postulasset am2v ille om. m 11 sed in deo deo m sed ideo deo u 13 III mg. as Numquid u 15 duo contra duo v 17 duae (-e m) smv, cf. Roensch, It.:I p. 277 18 uidentes mmlu uidetis mm2 genera esse v 19 baptismatum genera mml dum unum] unum quod mm2 20 bibulas istis aml bibula itis am2sml bibulae sitis v perennas aml perhennes ux exquoquid aml excoquid u 21 potandorum (scil. haustuum) m pota(-te- umI)ndarum cet. v sitim mm2 situm asmml sitium uv perennitatem v 22 saciat mm2 sanctiunt cet. sanciuit s. I. am2, et v in effossis utique s 23 eis (scil. effossis gurgitibus) scripsi ei codd. (quod uix ad unum genus baptismatum referri posse uidetur) eius v uitae] pie asmlv additum am1 ) [*]( 19* )
Catholicus respondit: Tu unum contra unum, ego multa baptisma assero contra unum. etenim paganus baptizat et Iudaeus baptizat et Sadducaeus baptizat et multi extra regulam datae legis baptizare non cessant. sed illud est unum quod uerum, illud uerum quod Christi, illud Christi quod patris et filii et spiritus sancti. hoc est uerum, hoc salubre; huic nullum est comparandum. hoc qui non accipit, ipse sibi et uitae meritum clausit et mortis aditum patefecit.
Donatista dixit: Quodsi, ut asseris, una fides in utroque consistit, cur inter fidelem aquam et perfidam iusta separatione discreuit, testante domino per Esaiam: quis nuntiauit uobis quia ignis ardet? quis nuntiauit uobis locum illum aeternum? ambulans in iustitia, praedicans uiam rectam, odio habens facinus et iniustitiam et manus abstinens a muneribus et grauans aurem ut non audiat iudicium sanguinis et comprimens oculos suos ne uideant iniquitatem, hic inhabitabit in alta spe; fortis panis illi dabitur et aqua eius fidelis. a cuius fide perfidam separans Hieremia testante sic posuit: ut quid iniuriantes me praeualent? plaga mea solida facta est: unde sanabo? facta est mihi sicut aqua mendax non habens fidem. [*]( 1 Hier. 2, 13 4 Hier. 17, 13 17 Esai. 33, 14-16 25 Hier. 15, 18 ) [*]( 1 hieremiae am1 faciunt mala um1 facit mm2 fecit v derelinquerunt asml 2 fontem aquae uiuae om. asuv 4 confundentur et 5 scribentur mm2v 5 in libro] inbro amlsm2 in rubro am2 quoniam bis u derelinquerunt a 6 coufundantur-fonte] fontem v 7 baptismata sm211V, cf. p. 298, 3. 24 9 saduceus am 10 quod om. m 11 quod xpo aml 12 hoc est salubre hoc uerum s 15 IIII mg. as quod sicut asml 16 perfidem a 17 testante bis mm1 dno] add. qui ait u nuntiabit hic et Un. 18 Engelbrecht 18 quia-nobis om. asm 23 uideat mm2 inhabitauit a habitabit s specu (orojXaup) Engelbrecht 24 fidelis] fidele uml 25 perfidam (scil. aquam) asmmlu perfidie mm2 perfidiam v 26 iniurantes asml 27 sanabor v )
Catholicus respondit: Haeretici omnes licet in sua sibi disputatione discordent, in baptismi tamen traditione sollemni uerbo concordant, sicut circumcisio una, sed fide uaria, in Iudaeis et Samaritanis ueteribus consistebat. necesse est ergo, sicut tunc, ita et nunc fieri oportere conuersis, ut quod disputatione sola plectatur sola iterum disputatione soluatur, ut audire de domino possint: iam mundi estis propter sermonem quod locutus sum uobis; manete in me, et ego in nobis. omnia enim in figura contingebant illis, scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum deuenerunt.