Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Secundum omnia, quae petisti a domino deo tuo in Coreb in die conuocationis dicentes. cum dixerit superius petisti, dicentes subiecit, non "dicens".

Quoniam dominus deus uester, qui praecedit uobiscum: non dixit "uos".

Si occurreris nido auis ante faciem tuam in uia. notandum, quod occurreris dixit etiam non ambulanti.

Si autem aedificaueris domum nouam, facies coronam solario tuo et non facies homicidium in domo tua, si cadat qui cecidit ab eo, id est: a solario cadat qui cecidit. nimis inusitata locutio est.

Et abiens fuerit uiro alteri, et oderit eam uir nouissimus. notandum ex duobus posteriorem nouissimum dici. talis locutio est et in euangelio, quando quaeritur ex duobus fratribus, quis eorum fecerit uoluntatem patris, et respondetur "nouissimus", cum duo fuerint.

Non pignerabis molam neque superiorem lapidem molae, quia animam iste pignerat, pro eo, quod est: quia animam pigneras, si feceris. deinde notandum animam dixisse pro ea uita, quam habet anima in corpore: ex qua locutione et illud est in euangelio: nonne anima plus est quam esca.

Si autem deprehendatur homo furans animam ex fratribus suis filiis Israhel: animam pro homine posuit. denique sequitur: et obprimens eum uendiderit: quae non minus notanda locutio est. noluit enim dicere "earn", quod esset magis consequens, quoniam animam [*](1 Dcut. 18, 16 4 Ib. 20, 4 6 Ib. 22, 6 8 Ib. 22, 8 12 Ib. 24, 2. 3 (4. 5) 14 cf. Matth. 21, 31 17 Dent. 24, 8 (6) 21 Matth. 6, 25 23 Deut. 24, 9 (7) ) [*](1 petiisti bd 2 choreb S2d oreb b 8 petiisti d non] nunc b 4 uester] ţąąş urt N noster b 5 uos] uobis N ñ nidum LNSb 7 hoccurreris N 8 sec. cod. Alex. hedificaberis N 10 si] sed LNSb 12 habiens N 14 et om. b 17 pignorabis b 19 pigneris S 20 anima] animam LN anima. (m eras.) S in ante corpore OPn. N 24 fili N hominem N 25 oprimens N 26 non minus] nominis b est locutio bd ) [*]( XXVIII. Aug. aect. III para 1. ) [*]( 39 )

610
dixerat, sed eum, id est hominem, in cuius significatione dixerat animam.

Si debitum fuerit in proximo tuo debitum quodcumque: repetitio uerbi locutionem notandam facit.

Si autem noluerit homo accipere uxorem fratris sui, et ascendet mulier in porta ad senatum et dicet: non uult frater uiri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel, noluit frater uiri mei. quamuis uerborum repetitiones amet scriptura, inusitatior est tamen repetitio; sed elegantius querelae ostentat adfectum.

Maledictus omnis, qui dormierit cum omni pecore: pro eo, quod est "concubuerit". deinde cum omni pecore pro eo, quod est "cum quolibet pecore".

Et seruies inimicis tuis, quos inmittet dominus deus tuus super te. graecus habet: aatpeoaeu, ubi latinus interpretatus est: seruies . solet autem hoc uerbum in ea seruitute scriptura ponere, quae debetur deo: unde idolatrae appellantur, qui ea seruitute idolis seruiunt; ergo hic inusitate positum est hoc uerbum. quamquam possit etiam hunc sensum habere, quod tam grauiter multa dixerit, ut inimicis suis nimium superbientibus tamquam dis seruisse cogantur.

Gentem cuius non audies uocem eius . et hoc notandum est, quod et cuius dixit et eius, sicut loqui scripturae solent, et id, quod ait: cuius non audies uocem pro eo, quod est "cuius linguam non intelleges".

Mollis in te et tenera ualde fascinabit oculo suo fratrem suum et uxorem quae est in sinu eius et [*]( 3 Deut. 24, 12 (10) 5 Ib. 25, 7 11 Ib. 27, 21 14 Ib. 28, 48 22 Ib. 28, 49 26 Ib. 28, 64. 55 ) [*](1 id] it N 4 notada b 5 omo N acciperg N 6 fratri sno N ascendit LNS1 7 uul N 8 fratri N in om. N 10 post repititio add. haec d set N querellae NSl 12 peccore L 13 quolibet peccore LN 15 latreusis LNS Xaxpeootc b 17 scripturę LSi idolatre LN idololatrae d 21 superuientibus N diis bd 22 cnins] Gl) cod. Alex. 25 intellegis LNS1 intelligas b 26 molis N tener N et tenera in te b fascinauit LSb 27 quae] qui LNS )

611
qui sunt reliqui filii quicumque relicti fuerint illi, ita ut det uni ex eis a carnibus filiorum suorum de quibuscumque edet eo, quod non derelictum sit ei quidquam in angustia et tribulatione, qua tribulabunt te inimici tui in omnibus ciuitatibus tuis. notandum est, quemadmodum hic dictum sit: fascinabit eum pro "inuidebit" ei tamquam ad hoc derelicto, ut necesse sit ei dare de carnibus filiorum. quas cogit necessitas in cibum sumi a parentibus. nam et in Prouerbiis, quod latini codices habent: non cenabis cum uiro inuido, graecus habet: avSpi Paoxav(p; paaxavo? autem fascinus dicitur.

Et erit sicut laetatus est dominus in uobis bene facere uobis. graecus habet: bene facere uos, nec uidetur esse saltem graeca locutio. accusatiuus tamen pro datiuo positus intellegitur: unde maluerunt latini interpretes dicere uobis quam „uos*.

Uos uidistis omnia, quae fecit dominus deus uester in terra Aegypti coram uobis Pharaoni et omnibus seruis eius et omni terrae illius, temtationes magnas, quas uiderunt oculi tui: notandum illas plagas etiam temtationes uocari.

Si fuerit dispersio tua a summo caeli usque ad summum caeli, inde congregabit te dominus deus tuus. mirum, si non hoc dicit a summo caeli usque ad summum caeli, quod solet etiam dicere "a summo terrae [*]( 10 Prou. 23, 6 12 Dent. 28, 63 17 Ib. 29, 2. 3 22 Ib. 30, 4 ) [*]( 1 reliqui sunt bd 3 quibuscumque] quibus N 4 quicquam LS quiquam N 5 ciuitatibus om. b 6 hic] id b fascinauit LSb facinabit N eum om. Lbd inuidit b 7 init. ei] et LSbd 8 cogi N sumi] suG b 9 perentibus N quodices N 10 andri bascano bascanos LN andri brascano bascanos S av?po? paoxmvo Paaxavo<; b 11 fastinus b 12 in om. N 13 benefacere ei uobis N 14 saltim L acusatiuus N 18 Aegypto d faraoni LS 19 semis eius omnibus bd omnibus] rcaot cod. Alex. 20 quas] quia N Si3 inde-summum caeli om. b congregauit L 24 sumo N 26 a] ad N sumo N ) [*]( 39* )

612
usque ad summum terrae": fortasse propterea, quia secundum id, quod et iste aer caelum dicitur, coniungitur terrae.

Non in caelo est, dicens: quis ascendet in caelum et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? neque trans mare est, dicens: quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? dicens pro eo posuit, quod est" ut dicas": noua locutio.

Et dominus qui comitatur tibi tecum.

Et dixit dominus ad Moysen: ecce tu dormies cum patribus tuis: hoc uerbo eius mortem significauit.

Amaricantes eratis quae ad deum: id est amaricabatis ea, quae dei sunt.