Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Terram, quam iurauit dominus patribus uestris dare eis et semini eorum post eos . tamquam diceret: id est semini eorum post eos . non enim et ipsis dedit, sed ita ipsis dedit, cum semini eorum dedit.

Si autem auditu audieritis omnia mandata eius. quae ego mando tibi hodie . auditu uidetur superfluum, sed locutio est scripturae sanctae familiarissima. [*]( 3 Ib. 11, 6 10 Es. 2, 5 12 Aeneid. 1, 284 14 Deut. 11, 7 20 Ib. 11, 9 24 Ib. 11, 13 ) [*](1 redegit ex reddit N 3 deglutiuis N 4 due LN 5 notande N 6 posset d prius et om. d et ait in ras. N 9 domus N 10 domos N 12 sa*raco (r eras.) S traiano N 14 uiderunt bd siopcov cod. Alex. 17 quaginta N 18 quodquod LSI 19 idem] id est b habere1 ibi abere N 20 uestris 8. l. S nris b 21 et seminij seminique bd dicere N 23 cum] cui b 25 eius] (.(\'Į\'too eod. Alex. )

606

Et dabit pluuiam terrae tuae in tempore suo matutinam et serotinam. cum matutinum tempus dies dicatur, numquid hinc intellegi uoluit tempus anni primum? serotinum uero minus latinum est. sed non potuit magis proprie de graeco exprimi, quod illi dicunt δ\'ψιμον tamen etiam in latina lingua uulgo usitatum est, ut dicatur serotinum, sed quod tardius quam oporteat factum est. hic uero tempus anni potius intellegi uoluit.

Et cum ederis et satiatus fueris, adtende tibi ipsi, ne dilatetur cor tuum, et praeuaricemini et seruiatis diis aliis. iam superius tales locutiones notauimus, siue quod a singulari ad pluralem transit siue quod in malo uoluit intellegi "dilatetur dilatetur", ubi noxiam prosperitatem significauit.

Et flumen magnum, flumen Euphraten: repetitiones istae usitatae sunt in scripturis et rem decenter commendant.

Timorem uestrum et tremorem uestrum inponet dominus deus uester super faciem uniuersae terrae: non timorem et tremorem, quo ipsi timent et tremunt, sed quo timentur et alios tremere faciunt.

Non poteris manducare in ciuitatibus tuis decimationem frumenti tui.pro eo, quod est: non debebis.

Et incendes ciuitatem in igni: nos usitatius diceremus "igni". [*]( 1 Deut. 11, 14 9 Ib. 11, 16 15 Ib. 11, 24 18 Ib. 11, 25 22 Ib. 12, 17 24 Ib. 13, 16 ) [*]( 2 matutinum et serotinum bd 3 numquid] non quod LNS hoc L hic S 5 obaimam N obsiman LS o\'łt/J-av b 9 comederis bd 11 aliis] alienis S 12 sine (u super n superscr.) N singulare LB. 13 non. am (iam s. I. m. 1) S 15 cod. Graeci differunt flumen post magnum om. LSlb eufraten LSb eufratem N Euphratem d 16 iste usitate N decenter] deanter N 18 xa: om. cod. Alex. 21 quo] quod LNSb 22 potueris LNS; sed cf. Loc. XLVIIII et Quaest. in Deut. qvaest. XXVI 24 ciuitatem] auitatem N in om. LS usitatus N)

607

Si autem longe fuerit uia a te, ac si diceret: longa uia erit; aduerbium posuit pro nomine.

Et fenerabis gentes multas. fenerationem scriptura dicit mutuo datam pecuniam, etiam si usurae non accipiantur: unde est et illud in psalmo: beatus uir, qui miseretur et commodat. hoc enim maluerunt interpretari nostri, qui sententiam potius quam uerba sequenda putauerunt; nam in graeco habet SavsICei, quod est feneratur.

Et principaberis gentium multarum, tui autem non principabuntur. tamquam diceret: tibi non dominabuntur, hoc est gentes; genetiuus enim casus est singularis huius pronominis, quod ait tui — cuius datiuus est tibi —, non pluralis nominatiuus, cuius genetiuus est tuorum.

Si autem fuerit in te egenus in fratribus tuis . non uni homini, sed populo dicitur, ideo in te.

Si autem fuerit in te egenus in fratribus tuis in una ciuitatum tuarum in terra, quam dominus deus tuus dat tibi, non auertes cor tuum neque constringes manum tuam a fratre tuo egente; aperiens aperies manus tuas ei, fenus fenerabis ei, quantumcumque postulat et quantum eget. hic certe cum opera misericordiae praecipiat, non utique usurarum crudelitas suscipienda est: unde adparet, quod ait: fenus fenerabis ei, mutuo dandum, quod postularet, intellegi uoluisse. quod [*]( .1 Ib. 14, 24 (23) 3 Ib. 15, 6 5 Ps. 111, 5 9 Deut. 15, 6. 15 Ib. 15, 7 17 Ib. 15, 7. 8 ) [*]( 2 erit] fuerit d 3 faenerabis NL foenerabis S foenerabit d 5 uir om. d 7 sequaenda N 8 danzi LNS fenerator N 9 principaueris N 11 et 13 genitiuus Nbd 12 tui Ollł. LS datibus N 13 nominatibus N 18 ciuitacimn N ciuitatd. Non b 19 auertas LSb CUtocrtpi\'fl>tÇ cod. Alex. 21 aperies] aperiens N faenus L foenus S foenu d faciens N foenerabis Sd fęneraberis b 22 et] xa; cod. Alex. 24 faeneraberis LN foenerabis S 25 uoluisset Nb )

608
autem ait: aperiens aperies manus tuas, tale est et quod sequitur "fenus fenerabis", usitata locutio in scripturis sanctis.

Cum de aure pertundenda serui praecepisset, et ancillam, inquit, tuam facies similiter, accusatiuum pro datiuo ponens . non ait: ancillae tuae facies, quod locutionis nostrae consuetudo poscebat.

Si autem fuerit in eo uitium, claudum aut caecum, uel omne uitium malum. non ait: claudicatio aut caecitas - ipsa enim sunt uitia — sed: claudum et caecum: quod sunt non uitia, sed animalia, quae habent uitia. hoc quoque notandum est quod ait: uitium malum, quasi posset esse uitium bonum.

Et non dormiet de carnibus, de quibus immolaueritis uespere die primo usque in mane.pro eo. quod est: non remanebit ea nocte, non dormiet dictum est.

Non offeres domino deo tuo uitulum uel ouem in quo est in ipso uitium . usitata locutio esset: in quo est uitium: sed ista scripturis est usitatior.

Et lapidabis eos in lapidibus, et morientur: quod ex nostra consuetudine diceretur "lapidibus", non in lapidibus.

Non multiplicabit sibi equum. pro equis uel pro equitatu equum posuit: unde nonnulli "equitatum" interpretati sunt.

Non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus. non poteris dictum est pro "non debebis". [*]( 3 Deut. 15, 17 7 Ib. 15. 21 13 Ib. 16, 4 16 Ib. 17, 1 19 Ib. 17. 5 22 Ib. 17, 16 25 Ib. 17, 15 ) [*]( 1 aperies J aperiens N 2 faenus L foenus S faenererabis S faeneraberis L inusitata b post locutio add. est d 4 faciens N notEset; u>3aMtui; cod. Alex. 5 datibo JV 7 uici6 N1 8 uel omne] r, xai ita; cod. Alex. 14 S-coyjts cod. Alex. in om. b 16 offeres] rtpopoioEi; cod. Alex. offeris 81 17 essetj est N 18 in] et in N 22 multiplicauit LSl 25 potueris LSl )

609