Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Cum de aure pertundenda serui praecepisset, et ancillam, inquit, tuam facies similiter, accusatiuum pro datiuo ponens . non ait: ancillae tuae facies, quod locutionis nostrae consuetudo poscebat.

Si autem fuerit in eo uitium, claudum aut caecum, uel omne uitium malum. non ait: claudicatio aut caecitas - ipsa enim sunt uitia — sed: claudum et caecum: quod sunt non uitia, sed animalia, quae habent uitia. hoc quoque notandum est quod ait: uitium malum, quasi posset esse uitium bonum.

Et non dormiet de carnibus, de quibus immolaueritis uespere die primo usque in mane.pro eo. quod est: non remanebit ea nocte, non dormiet dictum est.

Non offeres domino deo tuo uitulum uel ouem in quo est in ipso uitium . usitata locutio esset: in quo est uitium: sed ista scripturis est usitatior.

Et lapidabis eos in lapidibus, et morientur: quod ex nostra consuetudine diceretur "lapidibus", non in lapidibus.

Non multiplicabit sibi equum. pro equis uel pro equitatu equum posuit: unde nonnulli "equitatum" interpretati sunt.

Non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus. non poteris dictum est pro "non debebis". [*]( 3 Deut. 15, 17 7 Ib. 15. 21 13 Ib. 16, 4 16 Ib. 17, 1 19 Ib. 17. 5 22 Ib. 17, 16 25 Ib. 17, 15 ) [*]( 1 aperies J aperiens N 2 faenus L foenus S faenererabis S faeneraberis L inusitata b post locutio add. est d 4 faciens N notEset; u>3aMtui; cod. Alex. 5 datibo JV 7 uici6 N1 8 uel omne] r, xai ita; cod. Alex. 14 S-coyjts cod. Alex. in om. b 16 offeres] rtpopoioEi; cod. Alex. offeris 81 17 essetj est N 18 in] et in N 22 multiplicauit LSl 25 potueris LSl )

609