Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Secundum omnia, quae petisti a domino deo tuo in Coreb in die conuocationis dicentes. cum dixerit superius petisti, dicentes subiecit, non "dicens".

Quoniam dominus deus uester, qui praecedit uobiscum: non dixit "uos".

Si occurreris nido auis ante faciem tuam in uia. notandum, quod occurreris dixit etiam non ambulanti.

Si autem aedificaueris domum nouam, facies coronam solario tuo et non facies homicidium in domo tua, si cadat qui cecidit ab eo, id est: a solario cadat qui cecidit. nimis inusitata locutio est.

Et abiens fuerit uiro alteri, et oderit eam uir nouissimus. notandum ex duobus posteriorem nouissimum dici. talis locutio est et in euangelio, quando quaeritur ex duobus fratribus, quis eorum fecerit uoluntatem patris, et respondetur "nouissimus", cum duo fuerint.

Non pignerabis molam neque superiorem lapidem molae, quia animam iste pignerat, pro eo, quod est: quia animam pigneras, si feceris. deinde notandum animam dixisse pro ea uita, quam habet anima in corpore: ex qua locutione et illud est in euangelio: nonne anima plus est quam esca.

Si autem deprehendatur homo furans animam ex fratribus suis filiis Israhel: animam pro homine posuit. denique sequitur: et obprimens eum uendiderit: quae non minus notanda locutio est. noluit enim dicere "earn", quod esset magis consequens, quoniam animam [*](1 Dcut. 18, 16 4 Ib. 20, 4 6 Ib. 22, 6 8 Ib. 22, 8 12 Ib. 24, 2. 3 (4. 5) 14 cf. Matth. 21, 31 17 Dent. 24, 8 (6) 21 Matth. 6, 25 23 Deut. 24, 9 (7) ) [*](1 petiisti bd 2 choreb S2d oreb b 8 petiisti d non] nunc b 4 uester] ţąąş urt N noster b 5 uos] uobis N ñ nidum LNSb 7 hoccurreris N 8 sec. cod. Alex. hedificaberis N 10 si] sed LNSb 12 habiens N 14 et om. b 17 pignorabis b 19 pigneris S 20 anima] animam LN anima. (m eras.) S in ante corpore OPn. N 24 fili N hominem N 25 oprimens N 26 non minus] nominis b est locutio bd ) [*]( XXVIII. Aug. aect. III para 1. ) [*]( 39 )

610
dixerat, sed eum, id est hominem, in cuius significatione dixerat animam.