Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et uenerunt omnis synagoga filiorum Israhel in heremo: non dixit" uenit", quia synagoga ex pluribus constat.

Murmurabant omnis synagoga filiorum Israhel aduersus Moysen et Aaron: eadem est et ista locutio.

Dixit autem dominus ad Moysen: ecce [*]( 1 Ex. 13, 15 3 Ib. 13, 16 6 lb. 14. 27 9 Ib. 14, 81 11 Ib. 15, 1 14 Ib. 15, 22 16 Ib. 15, 24 19 Ib. 16, 1 22 Ib. 16, 2 25 Ib. 16. 4 ) [*]( 1 ego] ergo LS 3 Et om. CNLSb in signo 8. I. m. 2 ut uidetur C signum d 4 omnia opera b forsitam C 8 mediumj fuaov cod. Graeci 9 que C 11 filiis N 12 xuptw cod. Alex. 18 xat tlttav Xiyovttc cod. Vat. xoi sinav toa Xrfttv cod. Alex. cę ipan legin C caeipanlegim N ce ipan legin LS Xeyav Xrpv b 16 murmorauit (ra 8. I. m. 1) C 17 dices L 19 ainagoga CNLS 20 eremum d sinagoga CNLB 23 et iata] ista Cd 25 autem om. S )

556
ego pluam uobis panes de caelo: manna pluiturus panes promisit. locutio est, qua panis pro alimento ponitur; amat autem scriptura pluraliter magis panes quam singulariter dicere.

Mane uidebitis, inquit, gloriam <domini>, dum exaudiet murmurationem uestram super deum, id est quia murmuratis super deum: quod tantum ualet, ac si diceret: aduersus deum. deinde notandum nouo modo hic exauditionem dictam non precantium sed murmurantium, cum reprehendat utique scriptura murmurationem . tamquam hoc dixerit, quod cognouerit deus murmurationem eorum, et ipsam dei cognitionem dixit exauditionem.

Accedite ante deum; exaudiuit enim murmur uestrum: iterum exauditionem non precum significat et petitionum sed etiam murmur malorum; hoc et postea dicit deus: exaudiui murmur filiorum Israhel.

Et ecce in facie heremi minutum tamquam coriandrum. cum totiens deus dicat: faciem terrae sicut hic: faciem heremi, mirum est, unde homines ita errent, cum faciem audierint, ut aliquid tale opinentur, qualis hominis facies est uel alicuius animantis.

Secundum numerum animarum uestrarum; unusquisque cum conmanentibus uobiscum colligite. quam saepe scriptura animas homines appellat parte totum — non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem, sicuti est: non timebo, quid mihi faciat caro, quod apertius in eodem psalmo ait: quid mihi [*]( 4 Ib. 16, 7 12 Ib. 16, 9. 12 16 Ib. 16, 14 21 Ib. 16. 16 25 Ps. 55, 5. 12 ) [*]( 1 panem CNLS; cf. Quaest. de Exodo quam. LVIII celo C mannaqi 8 mannam CL plaiturns] pluit uobis N 3 magis om. N panem CNLS 4 domini addidi sec. LXX Xt>ptOI) 6 quia om. b murmoratis C 7 deceret CI 9 rephendat (re B. l. m. 1) C 12 accedite (pr. e ex i) C, (di s. l. m. I) S 13 marmor C 14 mnrmnris d 15 exaodiuit CNLS mnrmor 01 17 coliandrum S 18 homineserrent om. N; sed spatium sufifciens rel. 19 tale aliquid b 22 nobiscum scripsi: nobis libri 23 hominis C 25 faciat mihi Sb )

557
faciet homo. non tamen diceret: secundum numerum carnium uestrarum, sicut dixit: secundum numerum animarum uestrarum.

Et collegerunt illud mane mane: quomodo puteos puteos, aceruos aceruos, sic dictum est: mane mane.

Nullus uestrum egrediatur unusquisque de loco suo die septimo: quod interpositum est: unusquisque, potuit et non dici.

Non erat autem populo aqua bibere, id est ad bibendum.

Et maledicebat populus ad Moysen: id est maledictis agebat Moysen, hoc est maledicebant illi; nam hoc in consequentibus ipse dixit: quid maledicitis mihi?

Et murmurabat populus ad Moysen dicentes.

Et uirgam, in qua percussisti flumen, accipe in manu tua.in qua percussisti dixit pro eo, quod dicimus de qua percussisti, et est ista locutio creberrima in scripturis.