Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et erit cum dicent ad uos filii uestri: quae est seruitus ista? et dicetis eis: immolatio pascha hoc domino: etiam si non haberet "et", plenum esset: dicetis eis.

Et aduenientes fecerunt filii Israhel, sicut praecepit dominus Moysi et Aaron, ita fecerunt: non adderet: ita fecerunt, nisi mos esset scripturarum.

Et factum est in die illa eduxit dominus filios Israhel de terra Aegypti.

Ait autem dominus ad Moysen dicens.

Omne adaperiens uuluam masculina. pluralem numerum intulit singulari, quia ipsum quod dictum est: omne adaperiens, non utique in uno, sed in multis accipitur. similis est locutio: adtendite, populus meus: tale est et quod paulo post sequitur: omne, quod adaperit uuluam de armentis et de pecoribus, quaecumque tibi nata erunt. omne quaecumque tibi nata erunt ipse modus est locutionis.

Omne adaperiens uuluam asinae. graecus habet "asini" modo illo locutionis — quod iam in Genesi notauimus - ubi masculinum pro feminino positum est de morte San.ae dicente scriptura: surgens Abraham a mortuo, et: sepeliam mortuum meum, et talia ibi saepe dicuntur de mortua. [*]( 3 Ib. 12, 26. 27 7 Ib. 12, 28 10 Ib. 12, 51 12 Ib. 13, 1 13 lb. 13, 12 16 Ps. 77, 1 17 Ex. 13, 12 21 Ei. 13, 13 24 Gen. 23, 3. 4 ) [*]( 1 plures locustas om. N plure locustas b istae N 2 facia C 4 hnmolutia b ó habere*t (n eras.) S 6 dicitis C 7 filii isrf fecerat b 8 ita fecerunt om. LSb 9 non-feceruut om. CN mos esset] mores Cesset om. N 12 antem] euim b 16 popule bd 17 et in reut. m. 2 C adaperit (p ex d) N aperit d 18 alt. de om. b 22 quod] quem bd 24 sarae CS2 25 sepelliam C talia] alia C sepe ibi b )

555

Propter hoc ego immolo domino omne quod aperit uuluam masculina: similis locutio superiori.

Et erit in signo super manum tuam, id est super opera tua: ubi magis sensus est forsitan quam locutio.

Et ex cussit dominus Aegyptio sin medium maris . graecus habet: et excussit dominus Aegyptios medium maris.

Uidit autem Israhel manum magnam, quae fecit dominus Aegyptiis.

Tunc cantauit Moyses et filii Israhel canticum hoc domino et dixerunt dicere; sic enim habet graecus: xat swrav X4fsiv.

Et non inueniebant aquam, ut biberent. poterat non habere: ut biberent.

Et murmurauit populus aduersus Moysen dicentes: non "dicens" sed: dicentes; ex pluribus enim populus constat.