Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Qui autem et qui sunt qui ibunt? cotidie dicimus consuetudine familiariore: quam qui et qui ibunt?

Non est relictum uiride nihil in lignis. dicendum fuit more locutionis nostrae: non est relictum uiride aliquid in lignis.

Pharao ad Moysen: peccaui ante dominum deum uestrum et in uobis; suscipite ergo delictum meum. hac locutione et ad Ioseph usi sunt fratres eius, ubi dixerunt: accipe iniquitatem seruorum dei patris tui.

Quod latini habent: et nemo uidit fratrem suum tribus diebus, graecus habet: et non uidit nemo fratrem suum; notandum etiam fratrem hominis quemlibet hominem dici.

Pharao dicit ad Moysen et Aaron: ite et seruite domino deo uestro; praeter oues et boues relinquite; sic enim habet graecus . ualde inusitata locutio est, nisi post distinctionem inferatur: "relinquite" et subaudiatur "ista", ut sit sensus: ite praeter oues et boues et relinquite ista; solet enim talis ellipsis fieri crebro in locutionibus scripturarum.

Et non relinquemus ungulam: quasi abductis pecoribus posset ungula remanere; quid est enim aliud: non relinquemus ungulam nisi "nec ungulam relinquemus?"

Pharao ad Moysen: adtende tibi ultra adponere [*]( 1 Ib. 10, 8 3 Ib. 10. 15 6 Ib. 10. 16. 17 9 Gen. 50, 17 10 Ex. 10, 23 14 Ib. 10, 24 21 Ib. 10, 26 24 Ib. 10, 28 ) [*]( 1 ibunt (b eras.) C 2 consuedine C quam om. LS ibnnt (b eras.) C 3 lignis] linguis N 7 dilectum S1 8 hac (c 8. I tH. 1) C 9 patris] et patris C 10 uidet C 11 uidet C 14 dixit b 15 deo om. Nuestro] nostro C sic distinxi; nam Augustinus in errorem inductw est uoce praeter = itkrp 16 IIalde] nade LS inusitate 01 17 inferatur] feratur LS subinferatur b ista] ita C 19 talis om. b ellypsis LS eclipsis b 21 relinquimus CNb ungulam] unguam b 22 aliut C 23 relinquimus Sb nec] hinc C relinquinius CS relinquamus b 24 atende C opponere LS )

552
uidere faciem meam: pro eo, quod est: adtende tibi. ne ultra uideas faciem meam.

Et petat unusquisque a proximo et mulier a proxima uasa argentea et aurea et uestem: notandum Aegyptios Hebraeis proximos dictos.

Et erit . clamor magnus per omnem terram Aegypti, qualis non fuit <talis> et talis non adhuc adponetur. in filiis autem Israhel non mutiet canis lingua sua ab homine usque ad pecus. elegantissima locutio est; per canem quippe extremum significauit uel hominum uel pecorum ita commendans, quanta in Hebraeis quies futura esset Aegyptiis acerba orbitate clamantibus.

Accipiant singuli ouem per domos patriarum. quas dicat patrias, non facile est intellegere: utrum ciuitates, in quibus conmanebant, an potius numerosas familias a cuiusque uelut paternitate propagatas; hoc enim magis in graeco significari perhibetur.

Si autem pauci sint qui in domo, ita ut non sint idonei ad ouem — id est ut ipsa paucitas non sit idonea ad ouem consumendam — adsumet secum uicinum proximum suum, hoc est ipsa domus adsumet uicinum . hominem proximum pro homine posuit, singularem autem pro plurali — non enim unum sed quot sufficiunt. cum de oue consumenda scriptura loqueretur, secundum numerum, inquit, animarum unusquisque quod sufficiat sibi — animas pro hominibus, a parte totum. [*]( 8 Ib. 11, 2 6 lb. 11, 6. 7 13 Ex. 12, 3 18 Ib. 12, 4 ) [*]( 3 unnsque Sb proximo] proximo suo Cbd sapa rr;; zi,r,::w cod. Alex. 5 proximus C 6 omnem] totam LS 7 talis post fuit addidi; cf. Loc. in Gen. CLVI pag. 530, 12 8 apponitur C mutiet] muti et b 9 ad om. LS 10 estj esset N 11 commendauit b 12 acerua CLS 13 patriarum] tribuum apud Cyprianum III lpag. 80 ed. Hartel 17 significari (i fin. ex e tlł. 1) C 18 qui in domo] 0: sv tyj oixia cod. Alex. 19 sint in ras. C ipso C 20 assumunt S 21 domos C homind C 22 bomine] hominem LSX singulare X 23 unum om. 81 quot] quod CL consumenda (n Jin. a. I.) C 25 quod] quot b sibi om. LSbd )

553

Sument a sanguine et ponent super duos postes et super limen in domibus, in quibus manducabunt illas in eis. cum dixerit: in quibus, dixit etiam. "in eis" more usitatissimo; sed "manducabunt illas" quaeritur quas et intellegitur carnes. hoc enim sequitur: et manducabunt carnes hac nocte assatas igni: quod habent latini codices: qui manducabunt carnem, graeci autem habent xpa, id est carnes, sed genere neutro, ideo in graeco est: in domibus, in quibus manducabunt illa in eis. est uero ista locutio, ut prius diceret illas, quam praediceret quid in consequentibus intellegeretur quas dixerit, similis ei locutioni, quam de filio Moysi exposuimus, cum eum uellet angelus occidere, et exemplum adhibuimus de psalmo: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion: cuius enim fundamenta non intellegimus nisi ex consequentibus; sic et hic "in quibus manducabunt illas in eis", id est in quibus domibus manducabunt illas, intellegitur carnes, de quibus consequenter loquitur.

Sumetis autem uobis fasciculum hyssopi et tinguetis ex sanguine qui est iuxta ostium et linietis super limen et super ambos postes de sanguine. etiam hic "fasciculum hyssopi" plures utique fasciculos significat, sicut rana plures ranas et locusta [*]( llb. 12,7. a 12 Quaest. de Exodo XI 14 Ps. 86,1.2 20 Ex. 12, 22 ) [*]( 1 a] de b 3 quibus] qua CNLS 4 moreositatissimo 01 5 et om. C 6 hac] ac CN 8 autem om. N xpea Bcripsi: crea C grea N creas LS xotac bd carnes scripsi: carnem libri 9 graeco (co m. 18.1) C est om. C illa 81 10 uere N ista] illa bd quam] quas b 11 intellegerentur 01 12 moyse C 13 adibairaus C 14 diliga 01 17 manducabant L 18 sequentur L 20 sumitis N fascicolum LSl ysopi C ysophi N hysopi L hisopi Sb 21 tinguetis] ungetis N tinguitis C iuxta] iusta N hostium LSl 22 linetis N lenietis. d 23 faciculus Lbd ysopi C ysophi N hysopi L hisopi Sb 24 utique] itaque LS om. b fascicolos L1 lucusta C lucustas N )

554
plures locustas; tropus autem iste quando fit in rebus, quae a nobis non ita dici solent, obscuritatem facit.