Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et eructuabit flumen ranas; et ascendentes intrabunt in domos tuas et in promptuaria cubiculorum tuorum et super lectos tuos et in domos seruorum tuorum et populi tui et in consparsis tuis et in clibanis tuis; et super te et super populum tuum et super seruos tuos ascendent ranae. notandum quod "in domos" et cetera cum dixisset accusatiuum casum tenuit "et super lectos" et cetera ubi dixit super similiter accusatiuum seruauit, in consparsis autem et in clibanis ad ablatiuum se transtulit; nam et graecus mutauit praepositionem, quam non mutat latinus. ille enim habet: lie; tooc oTxou; in domos, in consparsis autem iv zoU cpopdjiaoiv: ubi mirum, si non etiam sensus est, non locutio, ut in consparaonibus et in clibanis exortas ranas forsitan uelit intellegi non extrinsecus ascendisse uel inruisse et, quia eas fluuium eructaturum praedicit, inde inplere omnia.

Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti et eduxit ranas; et educta est rana et operuit [*]( 2 Ps. 66, 4 5 Ez. 8, 2 8 Ib. 8, 8. 4 24 Ib. 8, 6 ) [*]( 1 constant C 2 est etiam NLSb 8 est om. C 8 ernctabit N eructuauit LS* 9 impromtuaria S prtltuaria C promptaria N 10 et ante super om. LSbd 11 conspersis bd 12 clybanis C cli. uanis 81 13 ascendunt L 14 cum] quam LS1 15 lectum C accusatiuum similiter bd 16 conapersia bd 17 transtullit C propositionem NLS 18 ttc \'touç otxou<; cod. Alex. d: istus oecus CNLS SVTOOOIXOC b 19 conspersis bd en tois feramus in C1 entis firamasin N en tois firamasin LS oupajjiaouy b 20 conBperaiooibus bd 21 extortas LS 22 eructatiuQ b 23 implere CI impleri LSb 24 aqua L aqua Sb )

549
terram: repetitio a plurali ad singularem numerum traiecta est; nam utique "rana" pro multitudine ranarum positum est. nescio quo autem modo per loquendi consuetudinem inbutis sensibus hominum saepe plus uidetur quod singulariter quam quod pluraliter dicitur; nam plus accipitur cum dicitur uerbi causa: est illic miles quam sunt illic milites, et: est illic piscis quam sunt illic pisces.

Et colligebant eas aceruos aceruos: haec repetitio multitudinem aceruorum significat et scripturis est familiaris.

Quod habent latini: extende manu uirgam tuam et percute terra, non percute terram, graecus habet: aggerem terrae; si tamen hoc uerbo recte interpretatur, quod dictum est: to τό χωμα της τηςc

Fecerunt autem similiter et incantatores ueneficiis suis, ut educerent scinifes, et non poterant. notandum est *fecerunt dictum pro eo, quod est: conati sunt facere. nam utique si fecerunt similiter, procul dubio eduxerunt scinifes; sed quia sequitur: ut educerent, et non poterant, non ergo similiter fecerunt, sed similiter facere conati sunt. aut si forte et ipsi, quamuis ueneficiis agerent, eadem tamen agendi specie uirgam extendebant, quod scriptura non expressit, ad hoc referendum est: fecerunt similiter.

Et in terram super quam sunt super eam.

Et gloriosam faciam in die illo terram Gessem, in qua populus meus inest super eam. [*]( SIb. 8,14 lOIb. 8, 16 14 Ib. 8, 18 23 Ib. 8, 21 24 Ib. 8. 22 ) [*]( 1 traiecta] proiecta b 2 raaltitndineip (m exp. m. 1) C 5 accepitur CI 6 miles] milies L mil.es (i traa.) S illuc C istic b milites] miles LSl et om. LSbd 8 eas om. LSb alterum aceraos] arceras LSl om. N repetio C 9 est scripturis b 10 manum LSb uirgam om. b 11 terra] terram NL 12 aggerem] sed aggerem N 18 to choma tes ges C to chimates ges N to chuna tes ges LS to ataoytWX rrfi Т\'t)c; 15 beneficiis LSl senifes N scyniphes b cyniphes d 18 scyniphes b cyniphes d 20 quamuis om. b beneficiis LSl 21 uirga L 22 ad-similiter om. b 24 illa (supra a add. o) C,L 25 gessS CN gesen LSX gcssen bd )

550

Et dixit Moyses: ego exeam a te et orabo ad deum, et exibit cynomia a Pharaone et a seruis eius: quasi alteri diceret et "exeam a te" et de altero Pharaone subsequeretur, a quo esset exitura cynomia.

Dimitte populum meum, ut mihi seruiant.

Ecce ego pluam hanc horam crastina die grandinem multam <ualde). grando autem multa ualde ualde.

Et desinent uoces et grando. notandum est scripturam "uoces" solere appellare tonitrua, quas uoces dei etiam Pharao superius appellauit dicens: orate pro me ad dominum, ut desinat fieri uoces dei, ubi et illa locutio est, quod non dixit: desinant fieri uoces.

Ut narretis in aures filiis uestris et filiis filiorum uestrorum quaecumque inlusi Aegyptiis. notandum, quemadmodum dicatur "inlusi", ne forte ita sit dictum: draco hic, quem finxisti ad inludendum ei, et illud in Iob: hoc est initium figmenti domini, quod fecit ad inludendum ab angelis eius.

Ecce ego induco hanc horam crastino die locustam multam. ecce quemadmodum superius dixit ranam, ubi diximus plerumque plus intellegi, cum aliquid huius modi singulariter dicitur, quam si pluraliter diceretur. manifestum est enim plus sonare "locustam multam", quam si diceret: locustas multas. [*](1 Ib. 8, 29 6 Ib. 9, 1 6 Ib. 9, 18. 24 9 Ex. 9, 29. 28 14 Ib. 10, 2 17 Ps. 103, 26 18 Iobi 40, 14 20 Ex. 10, 4 ) [*]( 1 a te 077i. C1 2 ad «. 1. m. 1 C om. LSb dum N exiit C cynomyia bd pharone C faraone N 3 prius et om. N 4 subsequeretur (re s. l. m. 1) C cynomya C cynomia NLS cynomyia bd 5 demitte 01 seruiat b 6 banc] hac NLS om. b oram C hora LSb crastinam Cd 7 diem CLd om. Sb ualde addidi atc. LXX grando] grande C 8 ocpoSpa otpoapa cod. AUx. 9 scriptura LS 10 apellare C tronitrua C 11 superius om. N 12 desinat scripsi: desinant lib. 13 non om. bd 14 auribus LSb 15 aegyptis C 18 illnt C flgmenta C figment L 20 hac Nb oram C hora Nb lucustam NS 24 quamqqain S quamquam L si s. I. S 25 lucustas NLS1 )

551