Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quod autem mortuum fuerit, ipsi erit, pro "ipsius erit".

Si autem depauerit quis agrum aut uineam et admiserit pecus suum depascere agrum alium, id est" alienum".

Si autem pignus acceperis uestem proximi. ante solis occasum reddes ei. genus pro specie posuit: sic enim dictum est, ac si de omni ueste pignus dederit, cum de illo specialiter se dicere ex consequentibus scriptura testetur, qui non habet nisi eam uestem, unde se nocte cooperiat.

<Et> ecce ego mitto angelum meum ante aciem tuam, ut seruet te in uia, ut inducat te in [*](1 Ib. 21, 29 5 Ib. 21, 33. 34 11 Ib. 21, 34 13 Ib. 22, 5 16 Ib. 22, 26 22 Ib. 23, 20. 21 ) [*]( 1 Si] ut N cornipita C cornupeta LS7bd hestemam] eiternam LS 2 et om. N nudastercianam C nuduetertianam LSl om. 2f ante pro m. 1 exp. fţę C posuit] posito C 5 aperierit b 6 operierit CL a operuerit (n 8. I.) 8 7 reddit C 8 a parte (corr. m. 1) C aperte LS1 aequus NS 9 ceciderit (ci ex ce) N oues C 11 ipsi] ipsiuB C pro ipsius erit om. C 14 amiserit C ammiserit NLS 16 acciperis C aceiperit N proximi tui b 17 reddis C 18 omni] onia C 20 habent C se om. N 21 cooperiatnr N coopereat b 22 Et addidi scc. LXX 23 ut scripsi sec. Quatat. in Ex. quaest. XCI: et libri )

561
terram, quam paraui tibi. adtende tibi et exaudi eum. angelum suum iubet deus exaudiri a populo non utique petentem, sed iubentem.

Et mittam uespas ante te et eiciet Amorreos: a plurali ad singularem numerum se conuertit. intellegitur autem: eiciet Amorreos uespa, sicut rana, sicut locusta, non quod una sit, sed quod per singularem pluralis numerus intellegitur.

Per partes eiciam illos a te.

Non dispones illis et diis eorum pactum; et non consident in terra tua, ne peccare te faciant ad me: non dixit "in me", idem tamen significat.

Respondit autem omnis populus uoce una dicentes.

Et uiderunt locum ubi steterat ibi deus Israhel. ubi steterat posset sufficere, sed hebraicae dicuntur istae locutiones.

Et inaurabis illa auro. similis est locutio "lapidibus lapidabitur".

Cyathos in quibus immolabunt in eis.

Duas bases columnae uni in ambas partes eius et duas bases columnae uni in ambas partes eius. ne de omnibus diceret, de duabus dicit more suo geminando, sicut puteos puteos, aceruos aceruos, generationes et generationes et similia. [*]( 4 Ex. 23, 28 9 Ib. 23, 30 10 Ib. 23, 32. 33 13 Ib. 24, 3 15 Ib. 24, 10 18 Ib. 25, 12 20 Ib. 25, 28 21 Ib. 26, 19 ) [*]( 1 adtende tibi scripsi: ante ibi C ante te ibi NL ante te*ibi (t eras.) S ante te ibit bd; cf. Exodi quaest. XCI et contra Faustum XVI 19 p. 461 edit. meae 2 exaudiri (i fin. ex e m. 1) C 4 et 6 amorreus C amorreos N amorręos Lb ammorreos S Amorrhaeos d 6 eiciet] eia N; cod. Graeci JxfiaXd» et £ xj3aXeTs 7 singularem numerum b 8 intellegatur Cbcl 10 illos C dis N 11 ne] nec b 15 ibi] ubi N exsc cod. Alex. deus] dfis ds b 16 hebręię C ebreicae N hebraeice LS hebraice d 17 iste CLS 20 cyatos CSl 21 (et 22) uni] uiri b 23 ne] nec b 24 puteus puteus C aceruus aceruus C ) [*]( XXVIII. Aug. soct. III pnrs 1. ) [*]( . 36 )

562

Et columnas inaurabis auro et inaurabis seras auro.