Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et inaerabis ea aeramento: talis locutio est < qualis > "inaurabis auro".

Extra uelum quod est super testamentum de lucerna accendenda cum diceret, hoc ait, id est quod foris accenderetur, ubi est sanctum, non intra uelamen, quod est super testamentum, hoc est sanctum sanctorum. ergo super non sic ait, tamquam esset tectum uel camera uel firmamentum caeli uel arcae cooperculum, sed etiam quod uice parietis obpositum esset, super dixit: sicut dicimus superiorem discumbere aut stare non utique alterum portari ab altero.

Legitimum sempiternum in progenies uestras: eo modo sempiternum, quo multa superius diximus.

Et sumet Aaron nomina filiorum Israhel super rationale iudicii super pectus introeunti in sanctum. consequens erat, ut diceret: introiens in sanctum, hoc est" sumet Aaron introiens", quod aliqui latini soloecismum uitantes interpretati sunt. sed quia et graecus introeunti habet et latini aliqui consonant, locutionem potius notandam credidi quam corrigendam.

Et pones super rationale iudicii fimbrias catenata. et hic latini nonnulli soloecismum cauentes fimbrias catenatas interpretati sunt; graecus autem [*]( 1 Ex. 26, 29 3 Ib. 27, 6 5 Ib. 27, 21 14 Ib. 27, 21 16 Ib. 2a, 23 28 Ib. 28, 24 ) [*]( 2 serras LS 4 qualis addidi: om. CNLSbd; cf. Loc. Num. XIIII 5 testamentvm (v supra 0 additum) N 6 accendenda (pr. n a. I. \'II. 1) C id est om. N 9 sic om. C est CNLbd 10 celi C archae N coperculum CNL 14 •legitimum (E eras.) S 15 ante eo cxp. est m. 1 eo modo sempiternum in progenies oestras C 16 sumit C 18 in sanctum] sanctuaritl b sanctum d consequens-sanctum om. LS 20 solicismum CN solycismum L soloecysmum (e s. l.) S 22 notandum CLS corrigendum S 24 catenate N catenatas (s 8. I.) S hic] hinc NLS nonnullis N solycismum CLS1 solicismum N )

563
habet: \'tCIU; y.pio3?o6; ta aXoatStDta. hanc solemus dicere absolutam locutionem, cum generi masculino uel feminino neutrum infertur, quemadmodum si dicamus: iustititiae terrenae non sunt stabilia.

Et Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur uox eius intranti in sanctum in conspectu domini et exeunti. uocem eius ex tintinabulis dixit, qui magis sonus est eius. intranti et exeunti pro "iutrantis et exeuntis" posuit datiuum pro genetiuo.

Et duos renes et adipem quae super eos, subauditur "est", quod nonnulli interpretes addiderunt.

Et separabis illud separatione.

Et cum accendet Aaron lucernas, sero incendet super illud.sero dixit pro "uespere" et ideo notanda locutio est; o<J>e quippe graecus habet. sero autem proprie non solet dici, nisi cum tempus transierit, quo fieri debuit, quod sero dicitur factum.

Si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum et dabunt singuli redemtionem animae suae domino et non erit in eis ruina in uisitatione eorum et hoc est quod dabunt tibi. pendet ista locutio, quia interposita est coniunctio copulatiua: quae si non interponeretur, non penderet. tribus autem locis est posita, quorum undelibet detracta [*]( 5 Ex. 28, 35 (31) 10 Ib. 29, 13 12 Ib. 29, 26 13 Ib. 30, 8 18 Ib. 30, 12. 13 ) [*]( 1 tus croaus alysidotan CN toycros . ustoli . sidoton LS too xpossut? otoYjpov b <&03;3u>t<x d; edit. Oraecae aliter coniungunt 3 iustitiae terrenae] iustiaerrenae C iustiae (ti s. I. er.) terna (re s. I. er; a ex e) 8 iusti ętemc b 5 ceperit C sacerdocifl C 6 conspectum N 7 tintinnabulis bd 9 genitiuo CNS2 10 q: C 12 separauit SL separabit b 14 uesperę L 15 obse CNLS o £ ht b graecus habet om. N; sed spatium uacuum 16 propriae N solet] let C quod N 18 acceperit LS 19 uisitationem N 22 tibi om. cod. Graeci pendit C coniuncio C 24 undelibet (unde 8. I. w. 1) C ) [*]( 36* )

564
plenam facit esse sententiam. rursum ubi dictum est: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum, et dabunt singuli redemtionem animae suae domino; si enim non dixisset: et dabunt, sed tantummodo dixisset: dabunt, finiretur sententia nec penderet . ita enim diceretur: si acceperis conputationem foliorum Israhel in uisitatione eorum, dabunt singuli redemtionem animae suae domino. si autem hic ponitur haec coniunctio, deorsum tollenda est, ut ita dicatur: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum et dabunt singuli redemtionem animae suae domino et non erit in eis ruina in uisitatione eorum, hoc est quod dabunt. aut certe in medio, ubi dictum est: et non erit in eis ruina, si detrahas coniunctionem, non pendebit sententia; erit enim sensus: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum et dabunt singuli redemtionem animae suae domino, non erit in eis ruina. cum uero ubique posita est eadem coniunctio, pendere facit locutionem; ideo eam notandam putauimus.

Consurrexit populus in Aaron et dixerunt ei . usitata locutio est, quia ex multis populus constat. deinde notandum totum pro parte positum. apostolus enim, sicut reuera erat, quosdam eorum dixit hoc fecisse, non totum populum, ubi ait: neque idolis seruiamus sicut quidam illorum. [*]( 22 Ex. 32, 1 26 I Cor. 10, 7. ) [*]( 1 esse om. b esse sententiam] essentiam LSl rursus LSbd 2 conputacionem (nem B. l. m. 1) C 3 ipsorum CNLSb redemcione C 5 flneretur C 6 ita enim diceretur 8. I. S computatione N 7 filiorum-uisitatione om. N 8 redemcione C 9 coniuncio C 11 ipsorum CNLSb 12 redemcione C 14 ęQf\\UJl ubi 8 est OM. S 15 coniuncionem C 16 cflputacionem C 17 ipsorum NLSb 19 ubique] utique LSlb coniuncio C 20 fecit NLS 22 dizerunt] cod. Graed tempore differunt\' )

565

Surge et fac nobis deos, qui nos praecedant. sedenti loquebantur? an potius locutio est notanda, propter quod dicitur saepe: exsurge, domine, aut: surge, deus, iudica terram.

Et nunc sine me et iratus ira, quomodo "morte morietur"; amat ita loqui scriptura.