De Perfectione Iustitiae Hominis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

\'Iterum quaerendum est\\ inquit, per quid efficitur homo cum peccato, per naturae necessitatem an per arbitrii libertatem. si per naturae necessitatem, culpa caret; si per arbitrii libertatem, quaerendum est, a quo ipsam arbitrii libertatem acceperit. procul dubio a deo. deus autem quod dedit, certe bonum est; negari enim non potest. qua igitur ratione bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum est? magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si homo per illud potest esse cum peccato et non potest esse sine peccato\'. respondetur per arbitrii libertatem factum, ut esset homo cum peccato; sed iam poenalis uitiositas subsecuta ex libertate fecit necessitatem. unde ad deum fides clamat: de necessitatibus meis educ me. sub quibus positi uel non possumus quod uolumus intellegere uel quod intellexerimus uolumus nec ualemus inplere. nam et ipsa libertas credentibus a liberatore promittitur. si uos, inquit, filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. uicta enim uitio in quod cecidit uoluntate caruit libertate natura. hinc alia scriptura dicit: a quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus est. sicut ergo non est opus sanis medicus, sed male habentibus, ita non est opus liberis [*]( 3 Rom. 13, 10 5 1 Ioh. 3, 2 19 Ps. 24, 17 22 Ioh. 8, 36 25 II Petr. 2, 19 26 Matth. 9, 12 ) [*]( 2 spectamus m. 1 V ergo erit bd, m. 2 V 3 sanitas est 0 tunc-sanitas om. N 4 enim] ergo K 5 eum sicuti est om. N non om. d; sed cf. cap. XVIII. 39 10 ipsum m. 1 K 12 qu.a L 13 bonorum N amalum (s. 1. add. d) N 15 illum OB 17 subsequuta LP 18 deum Eug. bd: eum codd. 20 fin. intelligimus N 24 quo BN naturae Vb 25 debitus N et om. Eug. )

9
liberator sed seruis, ut ei dicat gratulatio libertatis: saluam fecisti de necessitatibus animam meam. ipsa enim sanitas est uera libertas, quae non perisset, si bona permansisset uoluntas. quia uero peccauit uoluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur infirmitas et accipiatur tanta libertas, in qua sicut necesse est permaneat beate uiuendi uoluntas, ita ut sit etiam bene uiuendi et numquam peccandi uoluntaria felixque necessitas.

Proinde\\ inquit, \'deus bonum hominem fecit et praeterquam illum bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret imperauit. quam inpium, ut confiteamur hominem malum esse, quod nec factus est nec ei praeceptum est, si negemus eum bonum posse esse, quod factus est et quod ei ut faceret imperatum est!\' respondemus: quia ergo non se ipse homo sed deus bonum hominem fecit, deus eum, non se ipse ut sit bonus reficit, dum uolentem, credentem, inuocantem liberat a malo, quod sibi ipse fecit. hoc autem fit, dum gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum renouatur homo interior de die in diem, ut ad sempiternam non poenam sed uitam resurgat homo exterior nouissimo die.

\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, quot modis constet omne peccatum. duobus, nisi fallor: si aut illa fiant quae prohibentur aut illa non fiant quae iubentur. tam certe omnia illa quae prohibita sunt uitari possunt quam quae praecepta sunt perfici. nam frustra aut prohiberetur aut iuberetur, quod uel caueri uel impleri non posset. et quomodo negabimus posse [*]( 1 Ps. 30, 8 17 Rom. 7, 25; II Cor. 4, 16 ) [*](1 ei er. P om. m. 1 V eis b saluasti b 3 pertna»sisset V 4 sequuta LP 7 ut om. BNb sic B 9 et-fecit om. N 10 ei om. m. 1 V 12 si] et d negamus b 13 factQ VBG m. 1 ut] quod L om. m. 1 V 16 refecit B? Eug, efficit 0 uolentatem 0 liberarat L 20 in nouissimo m. 2 Vbd 21 quot modis fiat peccatum in mg. m. 2 V quod L, m. 1 K, m. 2 R quo m. 1 R constat Kp 22 ni bd siç N y fiant 8 25 aut om. m. 1 V ut N prohibetur N aut iuberetur om. N 26 possit LVBOCNfib, m. 1 D negauimus LB, m. 1 N )

10
esse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit eum tam omnia illa quae uetantur posse cauere quam quae impe- rantur rantur efficere?\' respondetur multa esse in scripturis sanctis diuina praecepta, quae omnia commemorare nimis operosum est; sed dominus, qui uerbum consummans et breuians fecit super terram, in duobus praeceptis dixit legem prophetasque pendere, ut intellegeremus quicquid aliud diuinitus praeceptum est in his duobus habere finem et ad haec duo esse referendum: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. quicquid ergo dei lege prohibemur et quicquid iubemur facere, ad hoc prohibemur et iubemur, ut duo ista compleamus. et forte generalis prohibitio est: non concupisces, et generalis iussio: diliges. unde breuiter et apostolus Paulus quodam loco utrumque complexus est. prohibitio est enim: nolite conformari huic saeculo, iussio autem: sed reformamini in nouitate mentis uestrae. illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad continentiam, hoc ad iustitiam; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. non concupiscendo enim uetustate expoliamur et nouitate induimur diligendo. sed nec quisquam esse potest continens, nisi deus det, et caritas dei diffunditur in cordibus nostris non per nos ipsos, sed per [*]( 5 Rom. 9, 28 9 Matth. 22, 37 (Deut. 6, 5) 11 Matth. 22, 39. 40 (Leu. 19, 18) 15 Ex. 20, 17 16 Dent. 6, 5 18 Rom. 12, 2 24 Sap. 8, 21 Rom. 5, 5 ) [*]( 1 hominem esse BN 2 imperatur Bbd 3 respondemus RK$ 5 quia N 6 leges N 8 ad om. m. 1 V 9 diligis B 10 tuo om. m. 1 V 11 diligis B tamquam] sicut [3 12 duobus praeceptis om. B pondet B 13 lege dei 0 15 concupiscere N 16 apostolis 0 17 enim est bd 18 noli m. 1 L confirmari B 19 renouamini b 20 conpiscere m. 1 V 21 declinando B a om. B 22 exspoliamur Bbd 23 nonuitae m. 1 B ne N, m. 1 B potest continens esse bd 24 dei om. 0 diffundatur 0 )
11
spiritum sanctum qui datus est nobis. hoc autem fit de die in diem in his qui uolendo et credendo et inuocando proficiunt et praeterita obliuiscentes in ea quae ante sunt extenduntur. ad hoc enim lex ista praecepit, ut cum in his implendis homo defecerit non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus ac sic eum lex terrendo ad Christum diligendum paedagogi perducat officio.

\'Iterum quaerendum est\\ inquit, \'quomodo non potest homo esse sine peccato: uoluntate an natura. si natura, peccatum non est; si uoluntate, perfacile potest uoluntas uoluntate mutari\'. respondemus ammonentes esse cogitandum quanta sit ista praesumptio, qua dicitur non solum posse — quod quidem adiuuante dei gratia negandum non est — sed etiam perfacile posse uoluntatem uoluntate mutari, cum dicat apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. non enim ait: haec inuicem aduersantur, ut quae potestis facere nolitis, sed ut non ea quae uultis faciatis. cur ergo concupiscentia carnis — quae utique culpabilis atque uitiosa est nihilque est aliud quam desiderium peccati, quod idem apostolus praecipit, ne regnet in nostro mortali corpore, ubi satis ostendit esse tamen in nostro mortali corpore, quod permittendum non sit ut regnet — cur ergo ista concupiscentia non mutata est ea uoluntate, quam uoluntatem satis euidenter expressit apostolus dicens: ut non ea quae uultis faciatis, si facile potest uoluntas uoluntate mutari? nec [*]( 3 Pbil. 3, 14 6 cf. Gal. 3, 24 15 Gal. 5, 17 22 Rom. 6, 12 ) [*]( 2 iis d 4 precipit RYBCIi, m. 2 D 6 bac N terrendo lex N 9 homo sine peccato esse bd 11 uoluntateni L uoluntatem B 12 praesumtio P 13 gratia dei Vbd gratia* L 16 sibi inuicem b aduersantur sibi Eug. 18 haec enim N 19 sed non ut VN ut om. m. 1 C quur LPDRVfi, m. 1 K quis N 20 quaeconcupiscentia om. N 21 est pr. cr. V 22 praecepit m. 1 B, N 23 ubi-corpore om. B 24 quur LPDRVCK )

12
sane isto modo naturam siue animae siue corporis, quam deus creauit et quae tota bona est, accusamus; sed eam dicimus propria uoluntate uitiatam sine dei gratia non posse sanari.