De Perfectione Iustitiae Hominis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, si non potest homo sine peccato esse, cuius culpa est: ipsiusne hominis an cuiuslibet alterius. si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si hoc non est quod esse non potest?\' respondemus ideo esse hominis culpam, quod non est sine peccato, quia sola hominis uoluntate factum est, ut ad istam necessitatem ueniret, quam sola hominis uoluntas superare non possit.

\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, si natura hominis bona est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manicheus audebit: quomodo igitur bona est, si malo ei non est carere possibile? omne enim peccatum malum esse quis dubitet?\' respondemus et naturam hominis bonam esse et eam malo carere posse. nam ideo clamamus: libera nos a malo. quod non perficitur, quamdiu corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam. sed hoc agitur gratia per fidem, ut aliquando dicatur: ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero peccati lex, quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat spiritus caritatem quae plena et perfecta tunc erit, cum uidebimus facie ad faciem.

\'Et hoc\', inquit, (dicendum est: certe iustus deus — negari enim non potest — imputat autem deus homini omne peccatum. et hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum est [*](16 Matth. 6, 13 17 Sap, 9, 15 19 I Cor. 15, 55. 56 23 cf. I Cor. 13, 12 ) [*]( 2 et] ut P bene m. 1 D,β 3 gram NC gratia» V 5 culpe PDROCKQ ipsius N 7 culpam homiuis Vbd 8 peccatu* L 10 potest BN 12 marchion LPDVC martion B audiuit N 13 carere non est Cbd 15 hominis om. N 16 nam] et N clamemus m. 1 D 19 ubi-tua om. m. 1 B 23 faciein N a m. 1 B faciag (r.- add. m. 2) B 24 iustus est bd dns B negare B 26 et hoc] de hoc Eng. confidendum L )

13
quicquid non imputabitur in peccatum. et si est aliquod peccatum, quod uitari non possit, quomodo iustus deus dicitur, si imputare cuiquam creditur, quod uitari non possit?\' respondemus iam olim contra superbos esse clamatum: beatus cui non imputabit dominus peccatum. non enim imputat his qui fideliter ei dicunt: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. et iuste non imputat, quia iustum est quod ait: in qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur uobis. peccatum est autem, cum uel non est caritas quae esse debet uel minor est quam debet, siue hoc uitari uoluntate possit siue non possit; quia si potest, praesens uoluntas hoc facit, si autem non potest, praeterita uoluntas hoc fecit; et tamen uitari potest, non quando uoluntas superba laudatur, sed quando humilis adiuuatur.

Post haec ille qui ista conscripsit introducit personam suam quasi cum altero disputantem et facit se interrogari et quasi ab interrogante sibi dici: \'das mihi hominem sine peccato?\' et respondet: \'do tibi qui esse possit\'. et rursus ab interrogante dicitur ei: quis est?\' et respondet: (ipse tu. quodsi dixeris\', inquit, \'ego esse non possum, respondendum est: cuius culpa est? quodsi dixerit: mea, dicendum est: et quomodo tua est, si esse non potes?\' iterum facit se interrogari et dici sibi: \'tu ipse sine peccato es, qui dicis hominem sine peccato esse posse?\' et respondet: \'quod non sum sine peccato, cuius [*]( 4 Ps. 31, 2 6 Matth. 6, 12 8 Matth. 7, 2 ) [*]( 1 aliquod peccati N 2 in quo N potest N deus om. N 3 crediturj dicitur AT £ , m. 1 D potest N 4 contra CQjjtra C 5 imputauit VNbd 6 iis ; d 9 remitietur L 10 cum] quod B 11 uoluntate uitari Kbd uetari B 12 siue non possit om. m. 1 V 13 haec K fecit 0 facit N, m. 1 B 16 hoc b illae C 18 dicit L0$, m. 2 R dici. V da bd 19 respondit BN Eug. rursum ISp, m. 1 D 20 respondit BN quid N 21 dixerit BN ego inquit N e.go R 22 dixeris RVbd 23 esse (in rng. m. 2 i ipse; R, BKN, m. 2 DC: ipse LPVOfib, m. 1 DC item BN dicis C dicit Eiig. 24 quin P 25 respondit N Eug. )

14
culpa est? quodsi dixerit\', inquit, \'tua est, respondendum est: quomodo mea, si esse non possum?\' nos respondemus nullum cum eis de his uerbis esse debere conflictum, quia non est ausus dicere esse hominem sine peccato, uel aliquem uel se ipsum, sed tantummodo esse posse respondit, quod neque nos negamus. quando autem possit et per quem possit, hoc quaeritur. si enim modo est, non omni animae fideli positae in corpore mortis huius orandum est et dicendum: dimitte nobis debita nostra, cum iam in sancto baptismo uniuersa fuerint dimissa praeterita. quisquis autem membris fidelibus Christi hoc non esse orandum persuadere conatur, nihil aliud quam se ipsum christianum non esse profitetur. porro si per se ipsum potest homo esse sine peccato, ergo Christus gratis mortuus est. non autem gratis mortuus est Christus; non igitur potest homo esse sine peccato, etiamsi uelit, nisi adiuuetur gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. quod ut perficiatur, et nunc in proficientibus agitur et omni modo implebitur contentione mortis absumpta et caritate quae credendo et sperando nutritur uidendo et obtinendo perfecta.