De Perfectione Iustitiae Hominis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

\'Iterum\', inquit, \'quaerendum est. utrumne debeat homo sine peccato esse. procul dubio debet. si debet, potest; si non potest, ergo nec debet. et si non debet homo esse sine peccato, debet ergo esse cum peccato; et iam peccatum non erit, si illud haberi constiterit. aut si hoc etiam dici absurdum est, confiteri necesse est debere hominem sine peccato esse et constat eum non aliud debere quam potest\\ respondetur eadem similitudine, qua superius iam respondimus. cum enim uidemus claudum, qui sanari potest, recte utique dicimus: debet esse homo iste sine claudicatione; et si debet, potest. nec tamen cum uult, continuo potest, sed cum fuerit adhibita curatione sanatus et medicina adiuuerit uoluntatem. hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet tamquam eius claudicationem, per eius gratiam qui uenit non uocare iustos sed peccatores, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. [*]( 7 Rom. 7, 7; 13, 9 (Ex. 20, 17) 8 II Cor. 4, 16 24 Matth. 9, 13 25 Matth. 9, 12 ) [*]( 3 qua,. BC existat Lb, m. 2 V exsistit P 5 quam] quod (in mg. m. 2 quS) B 6 suae] uel rapinae b 7 concupisci. B cupisees N 11 requirendum N 12 debet etfin. B 13 si non] aut si non BN nec] non b sine peccato esse 0 14 cum peccato esse bd 15 si-constiterit om. N haberi] habere (e fin. ex i) P haberi (i ex e et in mg. deberi) V deberi bd etiam om. N 18 respondeatur 0 20 homo iste esse bd 21 potest init. om. m. 1 B 24 ad eius b clandicatione B 25 opus est BN )

7

\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, utrumne praeceptum sit homini sine peccato esse. aut enim non potest et praeceptum non est aut, quia praeceptum est, potest. nam cur praeciperetur, quod fieri omnino non posset\'? respondetur consultissime homini praecipi, ut rectis passibus ambulet, ut cum se non posse perspexerit medicinam requirat, quae interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem gratia dei est per lesum Christum dominum nostrum.

\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, an uelit hominem deus sine peccato esse. procul dubio uult et procul dubio potest. quis enim tam demens, ut uel dubitet fieri posse, quod deum uelle non dubitet\'? respondetur: si nollet deus hominem sine peccato esse, non mitteret filium suum sine peccato, qui sanaret homines a peccatis. hoc fit in credentibus et proficientibus renouatione interioris hominis de die in diem, donec fiat perfecta iustitia tamquam sanitas plena.

\'Item\', ait, \'quaerendum est, quomodo uult deus hominem esse, cum peccato an sine peccato. procul dubio non uult esse cum peccato. quanta haec inpietatis blasphemia sit, cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod deus non uult, et negetur posse esse sine peccato, quod deus uult; quasi quem ad hoc deus creauerit, ut posset esse quod nolit et non posset esse quod uelit et ut contra suam magis quam ut secundum suam existeret uoluntatem\'. iam superius responsum est, sed addendum uideo, quod spe salui facti sumus; spes autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? si [*](7 Rom. 7, 25 15 cf. II Cor. 4, 16 25 Rom. 8, 24. 25 ) [*]( 1 utrum b 3 cur] quur LDRBKfi quis N quid bd quomodo Eug. 5 praecipitur B ut om. N Eug. ambulare Eug. 6 interiori homini B 9 deus hominem bd 11 demens est m. 2 Vbd Eug. dominum V 12 dubitat VBCbd 13 sine peccato om. C 16 tamquam-plena om. N 17 Item] Iterum BNbd Eug. deus om. N 19 blasfemia PBV 22 quem] aliquem bd quem (in mg. quam) P possit Bb Eug. 23 possit B ut et N 24 ut om. N existere Ng exsisteret PD 27 et] et NC ** B om. PDRVOKbd Ettg. )

8
autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. tunc ergo plena iustitia, quando plena sanitas; tunc plena sanitas, quando plena caritas — plenitudo enim legis caritas — tunc autem plena caritas, quando uidebimus eum sicuti est. neque enim non erit quod addatur ad dilectionem, cum fides peruenerit ad uisionem.