De Perfectione Iustitiae Hominis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Item sibi opposuit testimonium scripturarum, quod [*]( 3 Ps. 23, 3. 4 7 Eccli. 13, 24 10. 12 cf. Eccli. 38, 10 11 cf. II Cor. 4, 16 16 I Ioh. 3, 21. 22 20 Matth. 6, 12 1 perueniet m. 1 K ubi ubi B 2 illaş in regula (s. l, m. 2 sin- gula) B 3 ascendit PN tabit V 4 eius otn. m. 1 V mundo OCN, m. 1 V 6 fide m. 1 PD, b 9 id est cura RKbd, m. 2 D consumata m. 1 L consumipata V consdta m. 1 D consumpta PBOd 11 discedat b renouet R renouetur Cb, V (in mg. renouatur) 12 opera Nbd, m. 2 B 13 mundat 0 suum da p opera miserationis meretur BN 14 sine] si non C 15 in eo om. m. 1 C 17 ab eo accipiemus b 18 ab eo] habeo N 20 ne] cum m. 1 VC cum om. m. 1 VC 21 conpungamur m. 1 K 22 faciamus LD 23 ammittamus L ammittamus C 24 apposuit m. 1 B )

38
eis dici solet: quia non est homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet, et quasi respondit aliis testimoniis, quia dominus de sancto Iob ait: numquid considerasti seruum meum Iob? non enim est ei similis quisquam in terris, homo sine querella, uerus, dei cultor, abstinens se ab omni malo. unde iam superius disseruimus. nec tamen iste ostendit nobis quomodo et Iob, si haec uerba ita intellegenda sunt, sine ullo peccato fuerit in terra et uerum sit quod scriptum esse dixit: non est homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet.

\'Item dicunt\', inquit, \'quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens\', et huic testimonio quasi respondit ad nihil aliud, nisi ut scripturae sanctae se litigare uideantur, quarum concordiam nos debemus ostendere. ait enim: \'quibus respondendum est, quod de sancto Zacharia euangelista testatur dicens: erant autem Zacharias et Elisabeth uxor eius iusti ambo in conspectu domini et incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querella\'. qui iusti ambo utique legerant inter ipsa mandata, quemadmodum sua peccata mundarent. nam Zacharias, quod de omni sacerdote ex hominibus accepto in epistula ad Hebraeos dicitur, etiam pro suis peccatis utique hostias offerebat. quomodo autem intellegendum sit quod dicitur sine querella, iam supra satis, quantum opinor, ostendimus. \'et beatus\', inquit, \'apostolus ait: ut simus sancti [*]( 1. 9 Eccle. 7, 21 3 Iob 1, 8 6 cf. p. 29 11 Ps. 142, 2 16 Lnc. 1, 6 21 cf. Hebr. 5, 1. 3 24 cf. XI, 23 sqq. p. 24 sqq. 25 Eph. 1, 4 ) [*]( 1 ei N 2 respondet 110 4 ei om. N similis illi N 6 opere malo b supera B 7 desseruimus V ipse BCbd, m. 2 R 10 in terra om. N 15 cui β zacharia et elisabeth OBNbd 16 dicens om. N erat PFOP, m. 1 D autemJ enim C enim (in mg. autem) V zacharia N 18 incedentes post mandatis b 19 legerent p 21 ominibus m. 1 R hominibus ex omnibus PN acceptum 0 22 epistola DRVOBCN 23 offerebant N autem] ergo C, (in mg. autem) V 24 opinjor R 25 ait om. 0 )

39
et inmaculati in conspectu eius\'. hoc agitur, ut hoc simus, si inmaculati intellegendi sunt qui omnino sine peccato sunt; si autem inmaculati sunt qui sunt sine crimine, etiam in hac uita fuisse atque esse negare non possumus, quia non ideo sine ullo peccato est aliquis, quoniam non habet maculam criminis. unde et apostolus cum ministros eligeret ordinandos, non ait: si quis sine peccato — quod inuenire non posset — sed ait: si quis sine crimine, quod utique posset. nec tamen iste ostendit, quemadmodum secundum suam causam debeamus accipere quod scriptum est: quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. aperta quippe sententia est de superiore uersu inlustrius declarata. ne intres, inquit, in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. iudicium timet, quia misericordiam desiderat, quae superexsultat iudicio. hoc est enim ne intres in iudicium cum seruo tuo: \'noli me iudicare secundum te, qui es sine peccato\', quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens, quod de hac uita dictum sine difficili quaestione intellegitur. et quod ait: non iustificabitur, ad illam perfectionem iustitiae retulit, quae in hac uita non est.

\'Item dicunt\', inquit, \'si dixerimus quiapeccatum non habemus, ipsi nos seducimus. et ueritas in nobis non est\\ et huic euidentissimo testimonio quasi contrariis [*]( 8 Tit. 1, 6 10 Ps. 142, 2 15 Iac. 2, 13 16 Ps. 142, 2 22 I Ioh. 1, 8 ) [*]( 1 igitur 0 2 omnino sunt sine crimine in hac uita b sine *H sunt (ex sunt fact. m. 2 possunt et s. 1. add. peccato ee) L 3 inmaculati intellegendi sunt BKN qui ŞŲl)ţ R om. m. 1 VC 5 quia (in mg. qum) V macula B 6 elegeret LDB, m. 1 V elegerit N 7 inueniri 0 9 ipse <7, (in mg. iste) V 11 aperte m. 1 B 12 superiori D uersu ęşt C non Bbd 13 iudicio PRK, m. 1 0 quia B, (in mg. qum) V ioperexaltat DROBCKNabd, m. 2 PV 16 iudicia N in om. C cio RC,m. 1 V, m. 2 D 17 te om. m. 1 N 18 quia (in mg. qum) V, in conspectu tuo non iustificabitur V 19 difficile m. 1 V itPD, nt. 2 K 24 non om. m. 1 V testimonia N qujasi C)

40
testimoniis respondere conatus est, quod idem sanctus Iohannes in eadem epistula dicat: hoc autem dico, fratres, ut non peccetis. omnis qui natus est ex deo peccatum non facit, quia semen ipsius in eo manet, et non potest peccare; item illic: qui natus est ex deo, non peccat. quia generatio dei conseruat eum, et malignus non tangit eum. \'item illic\', inquit, \'ubi de saluatore ait: quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret. omnis qui in eo manet non peccat; omnis qui peccat non uidit eum nec cognouit eum. item illic: carissimi, nunc filii dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. et omnis qui habet spem hanc in eum sanctificat se, sicuti et ipse sanctus est.5 et tamen cum haec omnia testimonia uera sint, uerum est et illud quod proposuit et non soluit quod si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. ac per hoc secundum id, quod ex deo nati sumus, in eo qui apparuit, ut peccata tolleret, id est in Christo manemus et non peccamus — hoc est autem, quod interior renouatur de die in diem — secundum autem quod de homine illo nati sumus, per quem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, sine peccato non sumus, quia sine illius infirmitate nondum sumus, donec illa renouatione, quae fit de die in diem, quoniam secundum ipsam ex deo nati sumus, infirmitas tota sanetur, in qua ex primo homine nati sumus et in qua sine peccato non sumus. cuius reliquiis [*]( 2 I Ioh. 2, 1; 3, 9 5 1 Ioh. 5, 18 7 1 Ioh. 3, 5. 6 10 I Ioli. 3, 2. 3 21 II Cor. 4, 16 22 Rom. 5, 12 ) [*](1 itè N 2 dieit O 7 tanget b 9 uidet ΒΝβ, m 1 P 10 krmi LDRVKfi 14 sicut DOBCNbd, tn, 1 R 18 ac] hac 3 secundum ex scin m. 2 K 19 qui corr. m. 2 D utj et m. 1 VC 21 interior homo N, m. 2 P homo interior d 22 illa N 24 pertransiuit R pertransit N 26 ipsa N )
41
in homine interiore manentibus, quamuis de die in diem minuantur in proficientibus, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. quomodo enim uerum est: omnis qui peccat non uidit eum neque cognouit eum, cum secundum uisionem et cognitionem quae erit in specie nemo eum in hac uita uideat atque cognoscat? secundum uisionem autem et cognitionem quae est in fide multi sunt, qui peccent, certe ipsi apostatae, qui tamen in eum aliquando crediderunt, ut de nullo eorum dici possit: secundum uisionem et cognitionem, quae adhuc in fide est, non uidit eum neque cognouit eum. sed intellegendum arbitror, quia renouatio perficienda uidet et cognoscit, infirmitas uero absumenda nec uidet nec cognoscit eum, in cuius quantiscumque reliquiis interius constitutis si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. cum ergo per gratiam renouationis filii dei simus, tamen propter reliquias infirmitatis nondum apparuit quod erimus. scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. tunc peccatum nullum erit, quia infirmitas nec interior nec exterior ulla remanebit. et omnis qui habet hanc spem in eum, sanctificat se, sicut et ipse sanctus est; sanctificat enim se non per se ipsum, sed credendo in illum et inuocando illum qui sanctificat sanctos suos. cuius sanctificationis perfectio, quae nunc proficit et crescit de die in diem, omnes infirmitatis reliquias ablatura est. [*]( 2. 14 I Ioh. 1, 8 4 1 Ioh. 3, 6 18 I Ioh. 3, 2 21 I Ioh. 3, 3 ) [*]( 1 manentibus interiore b diem om. m. 1 V 2 in om. N 4 quomo m. 1 K 5 nec Cbd 6 speei*e R ac C 7 autem uisionem bd et] atque bd 8 sint Nbd 12 uidet eum Cb et euip V et om. N 13 non Cbd uidit N 14 quibus B reliquis m. 1 D conatitutis interius b constituti BN constitutos (s. fin, o add. i) D 15 nosmet R 17 sumus N 18 quid OBCNbd cf. p. 40, 11 22 se ipsum b 23 enim om. VBbd 24 inuocandft N 25 effectio Vb, m. 1 C perfectio (in mg. m. 1 i ef) R 26 omnis BN infirmitates N )
42

\'Item dicunt\', inquit, \'non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei\'. quibus respondendum esse dicit, quod idem apostolus alibi de quodam ait: quod uult faciat. \'item\', inquit, \'ad Philemonem de Onesimo: quem ego uolueram apud me detinere, ut pro te mihi ministraret; sed sine consilio tuo nihil uolui facere, ut non quasi ex necessitate bonum tuum esset, sed uoluntarium. item in Deuteronomio: uitam et mortem dedit ante faciem tuam, bonum et malum. elige uitam, ut uiuas. item apud Salomonem: deus ab initio constituit hominem et reliquit eum in manu consilii sui. adiecit ei mandata et praecepta: si uoles praecepta, seruabunt te et in posterum fidem placitam facere. apposuit tibi aquam et ignem; ad quod uis porrige manum tuam. ante hominem bonum et malum, uita et mors. paupertas et honestas a domino deo sunt. item apud Esaiam: et si uolueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis; si autem nolueritis nec obaudieritis me, gladius uos comedet; os enim domini locutum est haec\'. hic uero, quantumlibet isti obtegant, aperiuntur. declarant enim se contra dei gratiam uel misericordiam disputare, quam uolumus impetrare cum dicimus: fiat uoluntas tua sicut in caelo ita et in terra. uel: ne nos inferas in temptationem, sed libera nos a malo. [*]( 1 Rom. 9, 16 3 I Cor. 7, 36 4 Philem. 13. 14 8 Deut, 30. 15. 19 10 Eccli. 15, 14-17 17 Es. 1, 19. 20 23. 24 Matth. 6, 10. 13 2 miserantis BN 3 est FOCp dicit] et dicendum p, eras. in OC ite N quid m. 1 V 4 filemonem LDPBOCKfi filimonem VN de] p C honesimo N 5 detineri L, m. 1 D ministrasset m. 1 D 6 ut om. N 9 dedi PB3, m. 1 D tuam om. m. 1 K et malum om. β elegi m. 1 R eligi m. 1 B 10 aput P salamonem 0 11 abiecit β 12 ei m. 2 ex eum R praecepta et mandata b et praecepta om. N seruabit BN 13 in placitum B 14 quos £ 16 onestas m. lB, 17 isaiam Obd, m. IV 19 hos p domini om. m. 1 D 20 loquutum P, m. 1 D hic] hi L uere K se isti BN isti se BKbd,m.2DV 21 declarat m.1 D 22uolu*musD 23 ita om.VBCNbd uelJ et in rus. V, b 24 ne om. N teptatione N omlmalo m. 1 N)

43
ut quid enim ista orando tanto gemitu petimus, si uolentis hominis et currentis, non miserentis est dei? non quia hoc sine uoluntate nostra agitur, sed quia uoluntas non implet quod agit, nisi diuinitus adiuuetur. haec est fidei sanitas, quae nos facit orare: quaerere, ut inueniamus, petere, ut accipiamus, pulsare, ut aperiatur nobis. contra istam qui disputat, contra se ipsum claudit ostium misericordiae dei. nolo plura dicere de re tanta, quia melius eam committo fidelium gemitibus quam sermonibus meis.