De Perfectione Iustitiae Hominis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

\'Item dicunt\', inquit, (quis gloriabitur castum se habere co r?\' et ad hoc respondit multis testimoniis uolens ostendere posse esse in homine castum cor nec tamen dicit quomodo accipiendum sit, quod proposuit contra se dici: quis gloriabitur castum se habere cor? ne scriptura diuina [*]( 1 Ex. 3, 14 3 Ioli. 1, 8; cf. Ioh. 5, 35 4 Matth. 5, 14. 15 6 Ioh. 1, 9 12 Matth. 7, 11 22. 25 Prou. 20, 9 ) [*]( 1 se om. m. 1 V sic.* ZD sicut PVOBCNfi 3 esse dicat Bd esse om. b 4 discipulis quibusdam N 5 accendet β ponet LN$ 6 lumine N uerum lumen bd 8 ipse N 9 comparati§ jţ,i sibi C 10 alt. sunt] sint β 12 deus est N 14 est in caelis N 15 uester] urT V 16 esse iam b iam om. m. 1 D non esse b 17 sint ex sunt C et] ut DRKN ut ex et corr. C 18 sit om. N 19 interrogabat N 21 non] et non Vbd et non C 23 ad om. β 24 in om. N boming castil N cor om. N 26 nec N3 ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. ) [*]( 3 )

34
in hoc testimonio et in his per quae respondit sibi ipsa aduersaria uideatur. nos autem huic respondentes dicimus ideo secutum esse: quis gloriabitur castum se habere cor? quoniam praecessit: cum rex iustus sederit in throno. quantalibet enim iustitia sit praeditus homo, cogitare debet, ne aliquid in illo, quod ipse non uidet, inueniatur esse culpandum, cum rex iustus sederit in throno, cuius cogitationem fugere delicta non possunt nec illa, de quibus dictum est: delicta quis intellegit? cum ergo rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato, nisi forte isti, qui uolunt in sua iustitia, non in ipsius iudicis misericordia gloriari?

Tamen etiam illa uera sunt, quae respondendo subiecit, quod saluator ait in euangelio: beati mundicordes. quoniam ipsi deum uidebunt, et quod Dauid dicit: quis ascendet in montem domini? aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundus corde; et alibi: benefac, domine, bonis et rectis corde; item apud Salomonem: bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia; item illic: auerte te a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum; item in epistula lohannis: si cor nostrum nos non reprehendat. fiduciam habemus ad deum et quaecumque petierimus [*]( 4 Prou. 20, 8 9 Ps. 18, 13; Prou. 20, 9 15 Matth. 5. 8 16 Ps. 23, 3. 4 19 Ps. 124, 4 20 Eccli. 13, 24 21 Eccli. 38. 10 23 I Ioh. 3, 21. 22 ) [*](1 ipsi 0 aduersari* R 2 uidebatur N hic m. IV 3 sequutum PN qui P 5 sit om. N praedi»tus LD 6 ne] nec R 7 cognitionem VNd, m. 2 L 9 ergo om. m. 1 R 10 gloriatur N 11 a om. m. 1 R peccato. (o ra u) R 12 in om. p iustitia sua RK sua om. PON, m. 1 LDVC in om. VBNC, m. 1 D 14 jn illa R respondendum N respendendo D 15 mundocorde OBN mundocorde* P mundicorde* K mundocordes (0 pr. corr. in i) R 16 ait iVr 17 qui VC 18 sancto om. N mundo VOBNbd 21 in om. b aduerte L$, m. 1 D auerte* V et om. 0 23 nos om. Nbd reprehenderit b 24 habebimus N )

35
accipiemus ab eo. hoc enim agitur uoluntate, credendo, sperando, diligendo, corpus castigando, elemosynas faciendo, iniurias ignoscendo, instanter orando et proficiendi uires precando ueraciterque dicendo: dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, et: ne inferas nos in temptationem, sed libera nos a malo, hoc prorsus agitur, ut cor mundetur et peccatum omne tollatur et quod iudex iustus, cum in throno sederit, occultum inuenerit minusque mundatum eius misericordia remittatur, ut deo uidendo totum sanum mundumque reddatur; iudicium enim sine misericordia, sed illi qui non facit misericordiam; superexsultat autem misericordia iudicio. quod si non esset, quae spes esset? quandoquidem cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato?

Tunc ergo per eius misericordiam iusti plene perfecteque mundati fulgebunt in regno patris sui sicut sol, tunc plene atque perfecte erit ecclesia non habens maculam aut rugam aut aliquid huius modi. quia tunc etiam erit uere gloriosa. cum enim non tantum ait, ut exhiberet sibi ecclesiam non habentem maculam aut rugam, sed addidit gloriosam, satis significauit, quando erit sine macula et ruga aut aliquid eius modi: tunc utique, quando gloriosa. non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, in tanta permixtione hominum pessimorum, in tantis obprobriis [*]( 4. 5 Matth. 6, 12. 13 7 Prou. 20, 8 10 Iac. 2, 13 13 Prou. 20, 8. 9 16 Matth. 13, 43 18. 20 Eph. 5, 27 ) [*]( 2 elemosinas DN *elemosinis m. 1 R helymosinas V aelemosinas CK 3 et-precando om. N 4 praedicando Vb nobis debita N 7 iustus iudex DBKa rex iustus d 8 *occultum R mandatum m. 1 L, B 9 remittantur P 10 misericordia est b 11 fecit bd Eug. superexsultat L Eug: superexaltat PDR VOBCh\'NNbd 12 iudiciQ BN 13 cum s. l. OC 17 fulgebunt post sui b 18 plena Nb plane B perfecta Nb 19 eiusmodi BN 20 gloriosa eccia N gloriosam V 22 addit m. 1 VC significat N 23 et] aut in ras. V, Ob aliquid huiusmodi (hui in ras.) V, flb aliquo huiusmodi d ) [*]( 3* )

36
inpiorum dicendum est eam esse gloriosam, quia reges ei seruiunt, ubi est periculosior maiorque temptatio, sed tunc potius gloriosa erit, quando fiet quod idem ait apostolus: cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum ipso apparebitis in gloria. cum enim dominus ipse secundum formam serui, per quam se mediator coniunxit ecclesiae, non fuerit glorificatus nisi resurrectionis gloria — unde dictum est: spiritus autem non erat datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus — quomodo dicenda est ante resurrectionem suam ecclesia eius esse gloriosa? mundat ergo eam nunc lauacro aquae in uerbo abluens peccata.praeterita et pellens ab ea dominationem malorum angelorum, deinde perficiens eius sanitates facit eam occurrere in illam gloriosam sine macula et ruga; quos enim praedestinauit, illos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, illos et glorificauit. in hoc mysterio dictum arbitror: ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor, id est perficior: dixit enim hoc ex persona corporis sui, quod est ecclesia, dies ponens pro distinctis ordinatisque temporibus, quod et in sua resurrectione significauit in triduo.

Puto autem interesse inter rectum corde et mundum corde. nam et rectus corde in ea quae ante sunt extenditur. ea quae retro sunt obliuiscens, ut recto cursu, id est [*]( 3 \'Col. 3, 4 6 cf. Phil. 2, 6 8 Ioh. 7, 39 11 Eph. 5. 20 14 Rom. 8, 30 17 Luc. 13, 32 23 Phil. 3, 14 1 gloriosa N 2 temtatio P tentatio BKNd 3 it6 N 4 apparebitis cum ipso Obd cum ipso om. m. 1 D, N 5 gloriam Eug. 7 post resurrectionis gloriam Eug. 8 autemj enim (in mg. autem) V, C om. bd 9 quomodo] quando N 10 ecclesiam P, m. 1 DO ecclesia* R gloriosam PB, m. 1 DO 11 ex (in ras. m. 1; in mg. m. 2 i et) R 13 sanitatis m. 1 D gloriam BN 14 praedistinauit m. 1 V 16 mysterium m. 1 -L,P 17 demonis β sanitas m. 1 V 18 tertia die PRCKNbd, m. 2 D tertia di? V- consumor BNb 19 corpori C dies BNd: dei, <dies> Eug. dei cett. 21 resurrectione. L 22 et-corde in mg. V mundo B 23 et rax. 1. om. B 24 sunt om. N rectu m. 1 R)

37
recta fide atque intentione perueniat, ubi habitet mundus corde. sicut illa singula reddenda sunt singulis, ubi dictum est: quis ascendet in montem domini? aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundus corde — innocens manibus ascendet et mundus corde stabit: illud in opere est, illud in fine — et illic magis intellegendum quod dictum est: bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia. tunc enim erit uere bona substantia, id est uerae diuitiae, cum transierit tota paupertas, id est consummata fuerit omnis infirmitas. nunc uero auertat se homo a delicto, cum proficiendo inde discedit et renouatur de die in diem, et dirigat manus in opere misericordiae et ab omni delicto mundet cor suum, misereatur, ut quod restat per ueniam dimittatur. hoc enim salubriter et sine uana inanique iactantia bene intellegitur in eo quod dixit sanctus Iohannes: si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad deum et quaecumque petierimus accipiemus ab eo. hoc enim uidetur isto loco ammonuisse, ne cor nostrum nos in ipsa oratione et petitione reprehendat, hoc est ne forte cum coeperimus dicere: dimitte nobis; sicut et nos dimittimus, compungamur non facere quod dicimus aut etiam non audeamus dicere quod non facimus et fiduciam petendi amittamus.