Videte tamen, obsecro, quale sit ideo uolenti et currenti misericordiam dei non necessariam, quae illum etiam praeuenit, ut curreret. quia de quodam ait apostolus: quod uult faciat, ibi, ut arbitror, ubi sequitur et dicit: non peccat, nubat — quasi pro magno habendum sit uelle nubere, ubi de adiutorio diuinae misericordiae operosius disputatur, aut uero etiam ibi prodest aliquid uelle, nisi deus prouidentia, qua gubernat omnia, marem feminamque coniungat — aut quoniam ad Philemonem scripsit apostolus: ut non quasi ex necessitate bonum eius esset, sed uoluntarium, quasi aliter sit uoluntarium bonum, nisi cum deus operatur in nobis et uelle et operari pro bona uoluntate; aut quia in Deuteronomio scriptum est: uitam et mortem dedit ante faciem hominis, bonum et malum et ammonuit ut eligeret uitam, quasi et ipsa ammonitio non de misericordia ueniat, uel aliquid prodesset eligere uitam, nisi deus eligendi caritatem inspiraret et electam habere praestaret, de quo dictum est: quoniam [*]( 2 Rom. 9, 16 5 cf. Luc. 11, 9 12. 13 I Cor. 7, 36 18 Pbilem. 14 20 Phil. 2, 13 22 Deut. 30, 15 26 Ps. 29, 6 ) [*](1 uolentes homines N 2 et om. 0 currentes N miserantis CN, m. 1 RV 4 agitur N adit (in mg. m. 2 i ait) R ait$5 orare om. DRKd 11 misericordia B non om. β esse necessariam Kbd 13 ubi om. j3 si nubat ROBCKNabd, m. 2 DV 14 adiutoriQ N 15 operiosius m. 1 K 16 qua ex quia C 17 filemonem PDRVCKfi 19 quasi-bonum om. N 20 nisi] non b 21 bonam L ut B 22 est m. 2 add. VC dedi N 23 et alt. om. R 24 ipsa L ueniae B 25 elegere N elegendi N )
44
ira in indignatione eius et uita in uoluntate eius; aut quia dictum est: si uoles praecepta, seruabit te, quasi non debeat deo agere gratias, quia praecepta uoluit, qui desertus omni lumine ueritatis haec uelle non posset. positis ante hominem igne et aqua, quo uult quidem porrigit manum, sed altior est qui uocat altius quam omnis humana cogitatio, quandoquidem initium corrigendi cor fides est, sicut scriptum est: uenies et pertransies ab initio fidei, et quisque ita eligit bonum, sicut unicuique deus partitus est mensuram fidei, et: nemo potest ad me uenire, ait princeps fidei, nisi pater qui misit me traxerit eum. quod de fide dictum esse qua in eum creditur postea satis euidenter explanat, ubi dicit: uerba, quae ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. sed sunt quidam ex uobis qui non credunt. sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes et quis traditurus esset eum. et dicebat: propterea dixi uobis, quia nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo.
Magnum autem aliquid pro sua causa se inuenisse arbitratus est apud Esaiam prophetam, quia deus dixit: si uolueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis; si autem nolueritis et non audieritis me, gladius uos comedet; os enim domini locutum est haec. quasi non lex tota huius modi condicionibus plena sit aut ob aliud [*]( 2 Eccli. 15, 15 8 Cant. 4, 8 9 Rom. 12, 3 10 Ioh. 6, 44 13 rob, 6. 63-65 20 Es. 1, 19. 20 ) [*]( 2 seruabunt ROCKbd, m. 2 PD 3 gratias agere K agere om. N gratias (s ex m) V qui] quia B 4 disertus N ueritatis om. b uellet N 5 igng N aqua N aquaiii K quod N porrigat ON 6 altius m. 1 V, CN altior m. 2. R 8 pertransibis b quisquis C 9 elegit m. 1 LD, N elegerit Cb eli»git (in mg. i elegerit m. 2) P, (in mg. eligit) V bonum om. m. IV 11 pater meus b 12 dictum m. 2 L datum m. 1 L est R quia β satis euidenter postea bd 13 loquutus LP, m. 1 D 14 quidam sunt bd 16 quis eum traditurus esset bd quis traditurus esset eum OC,3 17 ad me uenire Nbd 18 ei ovi. B 19 autem om V se] ei N 20 isaiam Obd 23 hos L loquutumLP. m.1 D locutu 0 24 huiusmundi m. 1 D, β conditionibus DVOBCKNb)
45
superbis praecepta ista data sunt, nisi quia lex praeuaricationis gratia posita est, donec ueniret semen cui promissum est, unde subintrauit ut abundaret delictum; et ubi abundauit delictum, superabundauit. gratia: id est ut acciperet homo praecepta superbe de suis uiribus fidens, in quibus deficiens et factus etiam praeuaricator liberatorem saluatoremque requireret atque ita eum timor legis humilem factum tamquam paedagogus ad fidem gratiamque perduceret. ita multiplicatis infirmitatibus postea accelerauerunt, quibus sanandis oportune Christus aduenit. in cuius gratiam etiam iusti antiqui crediderunt eadem ipsa gratia eius adiuti, ut gaudentes eum praenoscerent et quidam etiam praenuntiarent esse uenturum, uel in illo populo Israel, sicut Moyses et Iesus Naue et Samuhel et Dauid et ceteri tales, uel extra ipsum populum, sicut Iob, uel ante ipsum populum, sicut Abraham, sicut Noe et quicumque alii sunt, quos uel commemorat uel tacet scriptura diuina. unus enim deus et unus mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, sine cuius gratia nemo a condemnatione liberatur, siue quam traxit ex illo in quo omnes peccauerunt siue quam postea suis iniquitatibus addidit.
Quale est autem, quod iste posuit in extremo, si quis dixerit: potest fieri ut homo uel in uerbo non peccet? \'respondendum est\', inquit, \'si uult deus, potest; uult enim deus, [*]( 1 Gal. 3, 19 3 Rom. 5, 20 8 cf. Gal. 3, 24 9 Ps. 15, 4 17 I Tim. 2, 5 ) [*]( 1 sint m. 1 1), JttUba (in mg. sunt) V d sxbiintranit m. 1 II nabundaret LDNfi m. 1 K «abundaret R 4 habundauit LDN$, m. 1 K ambundauit B, m. 1 C superhabundauit LDNC$superhabundauit R 5 qui superbe B confidens b 6 factus e V 7 requireijret V eum1 enim B cQ N 9 ita] ta N 10 sandis 0 opportune P gratia b 13 uel om. m. 1 V et sicut V moses B 14 hiesus RBC nauft C samahel m. 1 K et prius om. N 15 sicut-populum om. m. 1 V Iob] ipsum V lob-sicut om. m. 1 C, NN 16 habraham C uel om. Lb 17 diuina scriptura b enim om. V 18 hominem m. 1 L homo om. m. 1 V 19 qua in ras. V, (ex con m. 2) C 20 contraxit b 21 addit m. 1 VC 22 qualeip R 23 in om. bd )
46
ergo potest\'. item ait: (si quis dixerit: fieri potest ut homo non in cogitatione delinquat? respondendum est: si uult deus, potest; uult enim deus, ergo potest\'. uidete quemadmodum noluerit dicere: si deus adiuuet, potest, cui dicitur: adiutor meus esto, ne derelinquas me, non utique ad corporalia bona capessenda et mala cauenda, sed ad gerendam perficiendamque iustitiam. propter quod dicimus: ne nos inferas in temptationem, sed libera nos a malo. nec adiuuatur, nisi qui et ipse aliquid agit; adiuuatur autem, si inuocat, si credit, si secundum propositum uocatus est, quoniam quos ante praesciuit, et praedestinauit conformes imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinauit, illos et uocauit; quos autem uocauit, illos et iustificauit; quos autem iustificauit, illos et glorificauit. currimus ergo, cum proficimus, dum sanitas nostra in proficientibus currit — sicut etiam cicatrix currere dicitur, quando bene uulnus diligenterque curatur omni ex parte perfecti sine ulla simus omnino infirmitate peccati, quod non solum uult deus, uerum etiam ut impleatur facit atque adiuuat. et hoc nobiscum agit gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum non solum praeceptis, sacramentis, exemplis, sed etiam spiritu sancto, per quem latenter diffunditur caritas in cordibus nostris, quae interpellat gemitibus inenarrabilibus, donec in nobis sanitas perficiatur et deus, sicuti est, uidendus in aeterna ueritate monstretur.
Quisquis ergo fuisse uel esse in hac uita aliquem [*]( 4 Ps. 26, 9 7 Matth. 6, 13 10 Rom. 8, 29. 30 20 Rom. 7, 25 22 Rom. 5, 5 24 Rom. 8, 26 25 cf. I Ioh. 3, 2 ) [*]( 1 fieri potest om. N 2 in cogitatione non b in om. N 4 noluit 0 5 estuneder elinqaas B 8 ne β 9 ait β 11 conformes fieri VBCb imagines N 13 predistinauit BC autem om. L, m. 1 D 14 uocabit m. 1 D iustificauit-et om. N 17 curratur N curatfl e β 18 ex omni Vbd omnia m. 1 L$parte s. 1. L ulla] uulnere β 20 faciat B 24 donec sanitas in nobis perficiatur β25 perficiatur sanitas Vbd sicut uidendus est b in om. bd aeternam ueritatem B )
47
hominem uel aliquos homines putat excepto uno mediatore dei et hominum, quibus necessaria non fuerit remissio peccatorum, contrarius est diuinae scripturae, ubi apostolus dicit: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, et necesse est ut inpia contentione asserat esse posse homines, qui sine mediatore Christo liberante atque saluante sint liberi saluique peccato, cum ille dixerit: non est opus sanis medicus, sed male habentibus, non ueni uocare iustos, sed peccatores. quisquis autem dicit post acceptam remissionem peccatorum ita quemquam hominem iuste uixisse in hac carne uel uiuere, ut nullum habeat omnino peccatum, contradicit apostolo Iohanni, qui ait: si dixerimus quia p peccatum a turn non hab em u s, nos i psos s seducimus et us et u ueritas in nobis non est, non enim ait \'habuimus\', sed habemus. quod si quisquam asserit de illo peccato dictum, quod habitat in carne mortali nostra secundum uitium quod peccantis primi hominis uoluntate contractum est, cuius peccati desideriis eri i s ne oboediamus Paulus apostolus praecipit, non autem peccare, qui eidem peccato quamuis in carne habitanti ad nullum opus malum omnino consentit, uel facti uel dicti uel cogitati, quamuis ipsa concupiscentia moueatur, quae alio modo peccati nomen accepit, quod ei consentire peccare sit nobisque moueatur inuitis: subtiliter quidem ista discernit, sed uideat quid agatur de dominica oratione, ubi dicimus: dimitte nobis debita nostra. quod, nisi fallor, non opus esset dicere, si numquam uel in lapsu linguae uel in oblectanda cogitatione eiusdem peccati desideriis aliquantum consentiremus, sed
[*]( 3 Rom. 5, 12 9 Matth. 9, 12. 13 13 I Ioli. 1, 8 17 Rom. 6, 12 25 Matth. 6, 12 ) [*]( 1 mcdiatore* R 3 dicit] ait bd 5 homines om. m. 1 V pertransiet N 8 liberi] liberati N liberaris alui quae a B a peccato m. 2 L, VBCNbd dixit b 9 medicis 0 10 uenit V, m. 1 C 11 hominum 0 16 esse dictum bd 19 precepit LBN% m. 1 D 20 qui* K 21 consensit bd 24 ista quidem K 25 agat BN demitte P 26 debite m. 1 R 27 nonquam m. 1 R oblectamda L 28 aliquantululll m. 2 D, CK (in mg. aliquantum) V ) 48
tantummodo dicendum esset: ne nos inferas in temptationem, sed libera nos a malo, nec Iacobus apostolus diceret: in multis offendimus omnes. non enim offendit, nisi cui mala concupiscentia contra iustitiae rationem appetendo seu uitando faciendum uel dicendum uel cogitandum aliquid, quod non debuit, siue fallens siue praeualens persuadet. postremo, si excepto illo capite nostro, sui corporis saluatore, asseruntur uel fuisse in hac uita uel esse aliqui homines iusti sine aliquo peccato, siue numquam consentiendo desideriis eius siue quia pro nullo peccato habendum est, quod tantum est, ut hoc pietati non imputet deus — quamuis aliter sit beatus sine peccato, aliter autem beatus cui non imputat dominus peccatum — non nimis existimo reluctandum. scio enim quibusdam esse uisum, quorum de hac re sententiam non audeo reprehendere, quamquam nec defendere ualeam. sed plane quisquis negat nos orare debere, ne intremus in temptationem — negat autem hoc qui contendit ad non peccandum gratiae dei adiutorium non esse homini necessarium, sed sola lege accepta humanam sufficere uoluntatem — ab auribus omnium remouendum et ore omnium anathemandum esse non dubito.
[*]( 1 Matth. 6, 13 3 Iac. 3, 2 12 cf. Ps. 81, 2 ) [*]( 3 multis enim N qui 0 7 illo om. B 8 uel esse in hac uita bd aliquid N 9 desideria C quia om. m. 1 V 10 pro om. N 11 pietate VC Ipietati p imputet... V 12 nom P imputet p 13 non nimis] nominis m. 1 L nomis m. 1 V exestimo m. 1 D,β cxistimor luctandum m. 1 B 14 quorum (u ex a) V 15 ueleam m. 1 D 16 debere om. N temtationem P tentationem RCd 17 coniidtt (s. 1, m. 2 temnit) B gratia R 18 solam B, (in mg.) V legS accepta B 19 humana BN 20 anathematizandum R V OK, m. 2 Cb anathemandum (tiza s. 1. add) PD esse om. Vb; esse-dubito om. N Explicit xpo dno ihu gratias ad episcopos EutropiQ et Paula LPCKV Explicit xpo duo ihu gratias ad epos Eutropium et Paulum. Incipit liber sci Augustini ad Timasium et Iacobum (ad Tim. et Iac. om. R) de natura et gratia DB Liber sci Augustini de perfectione om.nis iustitiae ad Paulum et Eutropium episcopos 0 Amen. Incipit sci hieronimi aduersum Vigilantium B Incipit epfa Hilari ad scm Augustinum epm N; subscr. abest a cod. s ) 49