De Perfectione Iustitiae Hominis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

\'Iterum proponere solent\', inquit, (omnis homo mendax\'. neque hoc contra se ipsos a se ipso propositum soluit; sed commemorando alia uelut contraria testimonia apud eos qui non intellegunt sanctam scripturam diuina eloquia in lite dimisit. ait enim: \'quibus respondendum est, quod in [*]( 14 Iob 14, 16. 17 20 Iob 14, 4 22 Ps. 115, 2 ) [*]( 1 non om. m. 1 V 2 et om. N R et bis om. N 5 sibi dimitti M 6 ne] ut non bd 7 liberatur m. 1 K 8 pvQficere C non adiacet om. m. 1 D adiecit N adiciet C 9 illa concupiscentia Cbcl 10 reprehendit eum N cor-reprehendit om. p 11 quod m. 1 C 12 eius om. b 13 conuincetur B conficitur m. 1 C 14 et om. F, m. 1 C 16 scfo m. 1 B in uitiis b tragressus P 17 sancti? B, m. 1 N uiri om. DRCKbd 20 mundus est d mundus est autem b est pr. om. N 23 ipsos] ipsos in mg. V ipsum BBbd ipso N ipsum BN 24 commemorandQ N commemoranda B contrari B 26 respondum m. 1 D. B )

29
Numeri libro scriptum est: homo uerax; et de sancto lob legitur ita: erat uir habitans in regione Ausitide nomine Iob uerax, sine crimine, iustus, dei cultor, abstinens se ab omni re mala. miror quod ausus est ponere hoc testimonium, ubi dictum est: abstinens se ab omni re mala, cum hoc ab omni peccato uellet intellegi, cum superius dixerit peccatum actum malum esse, non rem. reminiscatur ergo quia, etiamsi actus sit, res potest dici. abstinet se autem ab omni re mala qui peccato, sine quo non est, uel numquam omnino consentit uel, si aliquando premitur, non obprimitur; sicut luctator fortior, etsi aliquando tenetur, non ideo perdit quo superius inuenitur. legitur sane homo sine crimine, legitur sine querella, at non legitur sine peccato nisi filius hominis, unus idemque dei filius unicus.

\'Item\', inquit, \'apud ipsum Iob: et miraculum tenuit ueracis hominis; item apud Salomonem de sapientia: uiri mendaces non erunt illius memores; uiri autem ueraces inuenientur in illa; item in Apocalypsi: et in ore ipsorum non est inuentum mendacium; sine macula sunt\\ ad haec et nos respondemus ammonentes, quomodo sit dicendus homo uerax per dei gratiam atque ueritatem, qui per se ipsum sine dubio mendax est. unde dictum est: omnis homo mendax. hoc et testimonio sonat de sapientia, quod ipse posuit: uiri autem ueraces inuenientur in illa, qui procul dubio [*]( 1 Num. 24, 3. 15 2 Iob 1, 1 7 cf. II 4 p. 5, 16 15 Iob 17, 8 (?) 16 Eccli. 15, 8 18 Apoc. 14, 5 22 Ps. 115. 2 23 Eccli. 15, 8 ) [*]( 1 numero m. 1 C numerorum bd de om. m. 1 C sancto om. m. 1 V 2 loquitur C aut siti de L$, m. 1 DC hausitidi N Ausitidae d 3 abstinense N 4 se om. BN 7 malum om. d 8 qui m. 1 C abstinens C au (add. m. 2) C 9 quia N est om. m. 1 L 11 luctator a (a s. I.) fortiore«si P 12 quod BN superior RVOCKNbd, m. 2 D; Engelbrecht proponit: non ideo perdit. quo superius inuenitur, legitur sane sqq. 13 at VBbd: et cett. 16 ueraces homines β solomonem m. 1 C 18 illa N in] ęy in V, om. N et om. N 20 dicendus sit Dbd 23 et om. Bb testimonium m. 2 PVOd sonat] sane N, )

30
non in illa, sed in se ipsis inuenientur esse mendaces, sicuti est: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. cum diceret tenebrae, non addidit "in domino"; cum autem dixit lux, addidit utique "in domino", quia in se ipsis lux esse non possent. ut qui gloriatur, in domino glorietur. illi uero in Apocalypsi propterea tales dicti sunt. quod non sit inuentum in ore eorum mendacium, quia non dixerunt se non habere peccatum. quod si dicerent, se ipsos deciperent et ueritas in eis non esset; porro si ueritas in eis non esset, inueniretur in eorum ore mendacium. quodsi propter inuidiam, cum essent sine peccato, dicerent se non esse sine peccato, hoc ipsum esset mendacium falsumque esset quod dictum est: non est inuentum in ore eorum mendacium. ideo ergo sine macula sunt, quia sicut ipsi dimiserunt debitoribus suis, sic illis deo dimittente mundati sunt. ecce nos, ut ualuimus, exposuimus quomodo accipienda essent testimonia, quae pro sua causa commemorauit. ipse autem quomodo sit accipiendum quod scriptum est: omnis homo mendax. omnino non soluit nec soluere poterit nisi correcto errore, quo credit hominem sine adiutorio gratiae dei per solam propriam uoluntatem posse esse ueracem.

Sic aliam quae sequitur quaestionem proposuit nec soluit; immo uero auxit et difficiliorem reddidit proponendo aduersum se probatum testimonium: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, et quasi contraria testimonia referendo, quibus ostenderet esse homines qui faciunt [*]( 2 Eph. 5, 8 5 I Cor. 1, 31 7 Apoc. 14, 5 9 IIoh. 1, 8 13 Apoc. 14, 5 24 Ps. 13, 1. 3 ) [*]( 1 in se om. m. 1 VC inueniuntur N 2 lux] lex b 3 addit m. 1 VC 4 addit m. 1 VC lux in se ipsis N 5 possunt B 6 talis N sunt dicti DRKfi 7 quod] ut V sit ex sunt C in ore eorum inuentum B 9 esse*t L essent b 10 non om. m. 1 C ore eorum in ras. 0, DBKbd 12 ipsum om. m. 1 D,P 13 eorum] ipsorum bd 19 potuit b correpto 0 20 adiutoriQ N 22 pposuit B 23 proponendum B 24 probatum LPDRVOCKab: prolatum BNd 26 faciant B )

31
bonum. quod quidem ostendit, sed aliud est non facere bonum, aliud non esse sine peccato, etiamsi homo faciat multa bona. quapropter ea testimonia quae posuit non sunt contra illud quod dicitur non esse in hac uita hominem sine peccato. ipse autem non ostendit quemadmodum dictum sit: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. ait enim\\ inquit, sanctus Dauid: spera in domino et fac bonitatem\'. hoc praeceptum est, non factum. quod praeceptum non utique faciebant, \'de quibus dictum est: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. ait etiam dixisse sanctum Tobin: noli tin.ere, fili; pauperem uitam gessimus, sed multa bona habemus, si timuerimus deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene. uerissime tunc erunt homini multa bona, cum recesserit ab omni peccato; tunc enim ei nulla erunt mala, ut non opus habeat dicere: libera nos a malo. quamuis et nunc omnis qui proficit recta intentione proficiens recedit ab omni peccato et tanto inde fit longinquior, quanto plenitudini iustitiae perfectionique propinquior, quia et ipsa concupiscentia. quod est peccatum habitans in carne nostra, etsi manet adhuc in membris mortalibus, minui tamen non desinit in proficientibus. aliud est ergo recedere ab omni peccato, quod nunc in opere est, aliud recessisse ab omni peccato, quod in illa perfectione tunc erit. sed tamen et qui iam recessit et qui adhuc recedit, non est negandus facere bonum. quomodo ergo dictum est: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, quod ille proposuit et non solutum reliquit, nisi quia populum quendam psalmus [*]( 5. 9. 25 Ps. 13, 1. 3 7 Ps. 36, 3 10 Tob. 4, 21 15 Matth. 6, 13 19 cf. Rom. 6, 12 ) [*]( 3 IJQIJ ŞŲJ)ţ R, om. m. 1 VC 4 ac C 6 inquit om. LPVOCKN&, m. 1 D dixisse scm B 8 praeceptum ęşţ C 10 Tobiam bd tobu p 11 gerimus RVKbd 12 habebimus RK, m. 2 PDVO 13 bona RCKbd, m. 1 V, m. 2 D 17 recedat b fit s. l. P fid m. 1 R, om. LVOC$, m. 1 D 18 quando V plenitudinis N iustitia N propin***quior C 20 etsic N membris eius B minuit N 26 quod -nisi om. B )
32
ille culpat, in quo nec unus erat qui faceret bonum, dum uolunt remanere filii hominum et non esse filii dei, cuius gratia homo fit bonus, ut faciat bonum? de illo enim bono dictum hic debemus accipere, quod ibi ait: deus de caelo respexit super filios hominum. ut uideat si est intellegens aut requirens deum. hoc ergo bonum, quod est requirere deum, non erat qui faceret, non erat usque ad unum, sed in eo genere hominum, quod praedestinatum est ad interitum. super hos enim respexit dei praescientia protulitque sententiam.

\'Item dicunt\', inquit, \'illud quod saluator ait: quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus deus\'. hanc item propositionem omnino non soluit, sed opposuit uelut ex aduerso alia testimonia, quibus probaret esse et hominem bonum. dixit enim esse respondendum quod idem dominus alibi ait: bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et iterum: qui solem suum oriri facit super bonos et malos. <et alibi scriptum est\', inquit, <bona bonis creata sunt ab initio, et iterum: qui sunt boni, erunt habitatores terrae\'. cui sic respondendum est, ut et illud inteliegatur quomodo dictum sit: nemo bonus nisi unus deus. siue quia omnia quae creata sunt, quamuis ea deus fecerit bona ualde, creatori tamen comparata nec bona sunt, cui comparata nec sunt — altissime quippe et proprio modo quodam [*]( 4 Ps. 13, 2 9 cf. Fulgentii ad Mon. 15 11 Luc. 18, 19; Marc. 10, 18 16 Matth. 12, 35 17 Matth. 5, 45 18 Eccli. 39, 25 19 Prou. 2, 21 21 Marc. 10, 18; Luc. 18, 19 23 Gen. I, 31 ) [*]( 3 gratia. R faciat] hac fiat N bonum m. 1 B 4 hic s. l. D om. β 5 prospexit (m mg. respexit) V uideret N 6 aut in ras. 0 et N om. jDCfi, m. 1 PRK 9 super-sententiam in mg. C super s. 1. m. 2 abhinc; in mg. add. hucusque h habetur in altero) R os m. 1 L dei euan. in L deus BN presentia B, m. 1 R 10 sententia P 12 dici**s L dicitjs P dicitis VOCfb, m. 1 D 13 posuit N 14 et om. RN er. β 15 itê N 22 quae om. OC, m. 1 LPDV 23 sunt om. N 24 nec om. N proprio] p N quodain modo B )

33
de se ipso dixit: ego sum qui sum. sic dictum est: nemo bonus nisi unus deus, quemadmodum de Iohanne dictum est: non erat ille lumen, cum dominus eum dicat esse lucernam sicut discipulos, quibus dixit: uos estis lumen mundi; nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio; sed in comparatione luminis illius, quod est lumen uerum inluminans omnem hominem uenientem in hunc mundum, non erat ille lumen — siue quia ipsi etiam filii dei comparati sibi ipsis quales in illa perfectione aeterna futuri sunt ita boni sunt, ut adhuc et mali sint. quod de illis dicere non auderem — quis enim audeat dicere malos esse, quorum pater est deus? — nisi ipse dominus diceret: si ergo uos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, quanto magis pater uester qui in caelis est dabit bona petentibus se! cum ait utique pater uester, filios dei iam esse monstrauit, quos tamen adhuc malos esse non tacuit. ille tamen non soluit, quomodo et isti boni sint et nemo sit bonus nisi unus deus. unde est ille ammonitus, qui interrogauerat quid boni faceret, ut illum quaereret, cuius gratia bonus esset, cui bonum esse hoc est ipsum esse, quia incommutabiliter bonus non potest omnino malus esse.