De Perfectione Iustitiae Hominis
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Inde est quod dicit: nihil iniquum erat in manibus meis, sed oratio mea munda. hinc enim erat munda oratio, quia ueniam non iniuste petebat, qui ueraciter dabat.
Et quod dicit de domino: multas enim contritiones meas fecit sine causa, non ait: nullas fecit cum causa, sed multas sine causa. non enim propter multa peccata eius factae sunt ei multae contritiones, sed propter probationem patientiae. nam propter peccata, sine quibus, ut alibi confitetur, non fuit, pauciora se pati debuisse iudicat. [*]( 1 Luc. 11. 41 3 Mattli. 25, 35 11 Matth. 6, 12 15 Iob 16, 17 18 Iob 9, 17 22 cf. Iob 6, 2. 3 ) [*]( 1 elymosinas. (a add. m. 1 s. i) L elemosina N 2 miindata C 3 ituris om. B esuriui DRVQBCKNbd 4 eiusmodi PDRKN eius*#«modi (dem er.) 0 sed m. 2 ex si D est om. m. 1 L.N ex ee m. 2 D 5 sola p unigenitum N 6 querela m. 2 PDC, RVOBKNb iustis om. N 7 quo non e D est post uitae pos. in (s quidarn] qua N 8 huma m. 1 B iuxta m. 1 D, f3 querella* R querela LVOBNb 9 qu*eritur DK 10 consulet B ne m. 1 C cuiusque Eug. 11 libidinem] litem N et sicut C 12 quo N 13 sicut. DC sicuti PBN$ 16 meis] eius Eug. munda oratio mea bd hic Bp, m. 1LPVC enim om. N 17 qui] quia B 18 quod (in mg. I eo quod) R 19 nulla 0 20 peccata eius multa j3 )
Item quod dicit: uias enim eius custodiui et non declinaui a mandatis eius neque discedam, custodit uias dei, qui non sic exorbitat, ut eas relinquat, sed in eis currendo proficit, etsi aliquando ut infirmus offendit aut titubat; proficit autem minuendo peccata, donec perueniat ubi sine peccato sit. non enim aliter potest eo modo proficere nisi custodiendo uias eius. declinat autem a mandatis domini atque discedit apostata, non ille, qui, etiamsi habet peccatum, confligendi tamen cum eo perseuerantiam non relinquit, donec eo perueniat, ubi nulla cum morte contentio remanebit. in isto ergo conflictu induimur ea iustitia, qua hic ex fide uiuitur, et ea quodam modo loricamur. assumimus quoque iudicium, quod etiam contra nos pro nobis facimus, quando peccata nostra accusando damnamus. unde scriptum est: iustus ipse sui accusator est in primordio sermonis. hinc item dicit: iustitia uestitus eram, et circumdedi mihi iudicium sicut chlamydem. nam et ista uestis belli magis solet esse quam pacis, ubi adhuc expugnatur concupiscentia., non ubi erit plena sine aliquo prorsus hoste iustitia nouissima inimica morte destructa.
Quod autem iterum ait idem sanctus lob: non enim reprehendit me cor meum in omni uita mea, tunc nos in ista uita, in qua ex fide uiuimus, non reprehendit cor nostrum, si eadem fides in qua corde creditur ad [*](1 Iob 23, 11. 12 10 cf. I Cor. 15. 55 12 cf. Es. 59, 17; Eph. 6. 14 15 Prou. 18, 17 16 Iob 29, 14 21 Iob 27, 6 24 Rom. 10, 10 ) [*]( 1 quod item N quod uias N eiusj cus m. 1 PD, om. L VK 2 descendam m. 1 K custodiuit Nbd 4 proficiat N, m. 1 C infirmos N offendet N 5 proficiat m. 1 V, N peccando m. 1 B 6 potest eo modo potest N 7 ęiųş Rom. (J declina N domini] eius B 8 disce»dit LD etiam N etiamsibi β habeat bd 10 cum om. B 11 conflicto m. 1 L 12 ea N lorigamur m. 1 LD,5 luricamur m. 1 B asumimus B assummimus 1IV, m. 1 K 13 faciemus V 16 iustitia N circumdedit B 17 clamidem libri 19 erat m. 1 U, p prupsus m. 1 P 21 idem] itg N 23 ita m. 1 C uita om. m. 1 V 24 ad eadem V fidei L in om. d )