De Perfectione Iustitiae Hominis
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Deinde iste adhibet testimonia, quibus ostendat non esse grauia diuina praecepta. quis autem nesciat, cum praeceptum generale sit caritas — quia finis praecepti est caritas et plenitudo legis est caritas — graue non esse quod diligendo fit, non timendo? laborant autem in dei praeceptis, qui ea timendo conantur implere; sed perfecta caritas foras mittit timorem et facit praecepti sarcinam leuem, non solum non prementem onere ponderum, uerum etiam subleuantem uice pinnarum. quae tamen caritas ut habeatur etiam tanta quanta in corpore mortis huius haberi potest, parum est nostrae uoluntatis arbitrium, nisi adiuuet gratia dei per legum Christum dominum nostrum; diffunditur quippe in cordibus nostris, quod saepe dicendum est, non per nos ipsos, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis. nec aliam ob causam scriptura commemorat non esse grauia praecepta diuina, nisi ut anima quae illa grauia sentit intellegat nondum se accepisse uires, quibus talia sint praecepta domini qualia commendantur, leuia scilicet atque suauia, et oret gemitu uoluntatis, ut impetret donum facilitatis. qui enim dicit: fiat cor meum inmaculatum, et: itinera mea dirige secundum uerbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas, et: fiat uoluntas tua sicut in caelo ita et in terra, et: ne nos inferas in temptationem et cetera huius modi, quae commemorare longum est, hoc utique [*]( 3 I Tim. 1, 5 4 Rom. 13, 10 6 1 Ioh. 4, 18 12 Rom. 7, 25 13 Rom. 5, 5 20 Ps. 118, 80 21 Ps. 118, 133 23 Matth. 6, 10 24 Matth. 6, 13 ) [*](2 grauia esse K 3 sit generale bd 4 non esse graue bd 5 la- boran m. 1 D 6 qui* R quia B ea om. BN, m. 1 V 8 leuem om. d onere ex honore N 9 pennarum BBOCK et m. 2 LPDVN 12 adiuuetur N 13 nostrum om. m. 1 R 16 diuina praecepta bd 17 ut s. I. m. 2 s. exp. tua B se nondum bd 18 sint ex sunt V 19 atqu*e R 20 impetr»\'nt B impetret et N felicitatis RO 23 inquitas V ita om. Bbd 24 temtationem P 25 huiumodi B cmnmeuiorari R )
Audiamus ergo et in his testimoniis, quae deinde posuit, deum sua praecepta non grauia commendantem. \'quod dei mandata\', inquit, non modo inpossibilia non sint, uerum ne grauia quidem. in Deuteronomio: et conuertetur dominus deus tuus epulari in te super bonis, sicut epulatus est super patres tuos, si audieritis uocem domini dei uestri custodire et facere omnia mandata eius et iustitias et iudicia quae scripta sunt in libro legis huius: si conuersus fueris ad dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua. quia mandatum hoc, quod ego mando tibi hodie, non est grane neque longe a te est. non est in caelo, ut dicas: quis ascendet in caelum et accipiet illud nobis et audientes faciemus? non est trans mare, ut dicas: quis transfretabit mare et accipiet illud nobis et audientes faciemus? iuxta te est enim uerbum in ore tuo, in corde et in manibus tuis facere illud. item dominus [*]( 6 II Cor. 9, 7 8 cf. Luc. 11, 9 12 Deut. 30, 9-14 ) [*]( 1 faciat] fiat N, m. 1 C iuberentur N 3 ant B,3 4 quod L, m. 1 D 5 ea] a N 6 sint quo grauia non sint N; sint—grauia m. 2 add. in mg. inf. D 7 grauia om. N disperando B ad om. B 8 paetendum V pac..endulO (in mg. add. s) L cogitatur B 9 in om. B inde B 12 conuertitur N 13 aepulnri POC$aepulare B in om. m. 1 V bonisj nobis N aepulatus POBKfj 14 audieris m. 1 D dei om. m. 1 R 20 a te longe DRCKbd 21 ascendit N illum m. 1 C 22 faciamus b non-faciemus om. B qui m. 1 R 23 transfretauit N, m. 1 V 21 faciamus b te om. CN tun et BN 25 corde tuo B illft N )
Post haec proposuit testimonia, quae contra eos dici solent, nec ea soluit, sed commemorando quasi contraria [*]( 1 Matth. 11, 28-30 6 I Ioh 5, 3 10 Rom. 10, 3 13 Rom. 10, 10 14 Matth. 9, 12 17 I Ioh. 5, 3 20 Rom. 5, 5 ) [*]( 1 euangeliu N honerati BN, m. 1 R honorati m. 1 D 5 honus N 6 epistola codd. praet. L 8 audi#tia R in euangelicis N 10 ignorantes enim B iustitiam iustitiam B 12 illud intellegunt N illud om. bd ex] in b 14 autem ROBCK, m. 2 Dbd fiat confessio b 16 ista N sentiam 0 posuit ultimum b 18 non s. l. V om. B 21 per arbitrium RK, m. 2 Dd uoluntati* P uoluntati B 23 efl m. 2 ex qua B omnis om. m. 1 V 25 commemorandQ N )
Hoc et illo testimonio confirmatur, quod iste consequenter adiunxit ab eodem Iob dictum: ecce ego proximus sum iudicio meo, et scio quia iustus inueniar. hoc enim est iudicium, de quo alibi dicitur: et educet uelut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum uelut meridiem. denique non dixit: ibi sum, sed: proximus sum. quodsi iudicium suum illud intellegi uoluit, non quo ipse iudicabit, sed quo in fine iudicandus est, iusti in illo iudicio inuenientur omnes qui non fallaciter dicunt: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. per hanc enim dimissionem iusti inuenientur et quod ea quae hic habebant peccata elemosynis deleuerunt. [*]( 5 Iob 14, 4 8 Iob 12, 4 , 11 Hab. 2, 4 14 Iob 13, 18 16 Ps. 86, 6 21 Matth. 6, 12 ) [*]( 1 questiones m. 2 ex qua et iohannes B script. test. N 3 iinperitiae B exestimant m. 1 D exaestimant (3 se om. L 4 distruere N 6 unus m. 1 DK 7 respondit N 8 iustum m. 1 L sinong m. 1 C quereUa L querella P quaerela C, m. 1 0 querela DHBKN 9 derisum RCNbd, m. 2 D 10 perfectioni. V 11 ac L 14 adiuncxit J N ego] ipse VCb 16 est enim BN uelut] quasi RCKbd, m. 2 D 17 uelutJ tamquam B 18 ubi b 19 suum om. m. 1 R quod m. 1 LjD 20 iudicauit N est iudicandus bd 21 inueniuntur N demitte m. 1 R 23 etj eo VONbd 24 diluerunt RK, m. 2 DB )