De Nuptiis et Concupiscentia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Ex hac igitur concupiscentia carnis quod nascitur, utique mundo, non deo nascitur; deo autem nascitur, cum ex aqua et spiritu renascitur. huius concupiscentiae reatum regeneratio sola dimittit, quem generatio trahit. ergo quod generatum est, regeneretur, quia non potest aliter, ut quod tractum est remittatur. ut enim quod [*]( 4 Rom. 8, 24. 25 9 cf. Col. 3, 19 11 I Ioh. 2, 15—17 21 c. Iul. Pel. VI 3 22 c. Iul. Pel. VI 6 (huius-remittatur) 25 c. Iul. Pel. VI 11 (quod dimissum-234, 2 tamen fit) ) [*]( 1 si-nostri om. CT nostri] sequentia in T post sex folia leguntur (falso in mg. add. deest) 2 secundum apostolum om. T 3 et nondum KRPN 5 quid om. R et om. TFN, m. 2 CV 8 carnalis K 9 uxorem m. 1 C 12 quisquis] si quis enim P 13 est om. S eo TR (in mg. illo P) 15 quae non est a patre] et ubique non est a patre T 16 est er. K a] ex PN transit N 20 quod] qui N 22 spu sco Nb nascitur C 23 quem] ac per hoc TKRVPd 24 regeneratur TN post regeneretur add. ut similiter TKRVPNbd aliter potest E 25 ut pr. om. TKR VPNbd )

234
dimissum est in parente trahatur in prole, miris quidem modis fit, sed tamen fit. haec inuisibilia et infidelibus incredibilia, sed tamen uera ut haberent aliquod uisibile exemplum, hoc in quibusdam arbustis diuina prouidentia procurauit. cur enim non credamus propter hoc esse institutum, ut ex oliua nascatur oleaster? an credendum non est in aliqua re quae creata est ad usus hominum creatorem prouidisse et instituisse, quod ad generis humani ualeret exemplum? mirum est ergo quemadmodum a peccati uinculo per gratiam liberati gignant tamen eodem uinculo obstrictos, quos eodem modo oporteat liberari. fatemur, mirum est. sed quod latent fetus oleastrorum etiam in seminibus olearum, quando et hoc crederetur, nisi experientia probaretur? proinde sicut gignitur ex oleastri semine oleaster et ex oleae semine nonnisi oleaster, cum inter oleastrum et oleam plurimum distet, ita gignitur et de carne peccatoris et de carne iusti uterque peccator, quamuis inter peccatorem et iustum plurimum distet. gignitur autem peccator actu adhuc nullus et ortu nouus, sed reatu uetus: homo a creatore, captiuus a deceptore, indigens redemptore. sed quaeritur quomodo trahi possit captiuitas prolis etiam de parentibus iam redemptis. et quia non facili ratione indagatur nec sermone explicatur, ab infidelibus non creditur: quasi et illud quod de oleastro et de olea diximus, ut generis dissimilis sit fetus similis, facile aliqua inuenit ratio uel [*]( 14 c. Iul. Pel. VI 15 21 c. Iul. Pel. VI 11 (et quia-ereditur) ) [*]( 1 missum F amissum E prolem CRb 4 curauit P 5 credimus m. 1 R institum K 6 oliba m. 1 T holeaster E 7 quae om. ItVPN est om. RVPN ad usus] aduersus T usQ A hominem T 11 mirum-olea om. C latet R lateret d 12 in seminibus etiam R 13 experientiae C experitia R 14 et ex KVPBAm ex oleastri-15 gignitur om. m. 1 C et ex—oleaster om. R ex om. TKN semine oleae T 17 peccatorum WS m. 1 plurimum om. SW cingitur m 19 redemptorS CT 22 nec] non N 23 illo K alt. de om. TKN 24 non facile A inueniat Pb ratione E gratia C )
235
explicat sermo. sed hoc ab eo qui experiri uoluerit, cerni potest. sit ergo in exemplo, unde et illud credatur quod cerni non potest.

Non enim fides dubitat christiana, quam noui haeretici obpugnare coeperunt, et eos, qui lauacro regenerationis abluuntur, redimi de diaboli potestate et eos, qui nondum tali regeneratione redempti sunt, etiam paruulos filios redemptorum sub eiusdem diaboli esse potestate captiuos, nisi et ipsi eadem Christi gratia redimantur. ad omnes namque pertinere non dubitamus aetates illud de quo apostolus loquitur beneficium dei: qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae. ab hac igitur potestate tenebrarum, quarum est diabolus princeps, id est a potestate diaboli et angelorum eius, quisquis erui cum baptizantur negauerit paruulos, ipsorum ecclesiae sacramentorum ueritate conuincitur, quae nulla haeretica nouitas in ecclesia Christi auferre uel mutare permittitur regente atque adiuuante capite totum corpus suum, pusillos cum magnis. in ueritate itaque, non in falsitate potestas diabolica exorcizatur in paruulis, eique\' renuntiant, quia per sua non possunt, per corda et ora gestantium, ut eruti a potestate tenebrarum in regnum sui domini transferantur. quid ergo in eis est, per quod in potestate diaboli teneantur, donec eruantur inde per sacramentum baptismatis Christi? quid est nisi peccatum? non enim aliud inuenit diabolus, unde posset [*]( 4 c. Iul. Pel. VI 22 (fides-12 suae) 11 Col. 1. 13 ) [*]( 1 explicet Pb hoc om. RP 4 enim s. l. K om. R 5 expugnare E 6 obluuntur K diabuli (u pro o fere semper) K 8 pote- state diaboli esse T diaboli potestate esse B potestate esse S potestateip C 9 eiusdem N 12 caritatis] claritatis FPJJL 13 diabolus est SW 14 eruiJ serui K 18 iuuante FE adunante Sm 19 in alt. om. BDiSWAp. 20 exorchizagtur K exorzizatur BMWfJo eiquej ei qui TfJo et que KBMSWAm 21 gestantium ad hoc renuntiant at sqq. MSWAmp gestantium ab illo renuntiant ut sqq. B 22 tenebrarum] diaboli W sui om. m 23 est om. JJL tenentur N 24 est ergo B eet**»» C 25 aliud enim non R inuenit aliud B possit CT )

236
humanam suo iuri mancipare naturam, quam bonam bonus auctor instituit. nullum autem peccatum paruuli in sua uita proprium commiserunt. remanet igitur originale peccatum, per quod sub diaboli potestate captiui sunt, nisi inde lauacro regenerationis et Christi sanguine redimantur et transeant in regnum redemptoris sui frustrata potestate captiuatoris sui et data potestate, qua fiant ex filiis huius saeculi filii dei.

Iam nunc si quodam modo interrogemus bona illa nuptialia, unde ab eis potuerit peccatum in paruulos propagari, respondebit nobis operatio propagandae prolis: ego in paradiso magis felix essem, si peccatum non fuisset admissum. ad me namque pertinet illa benedictio dei: crescite et multiplicamini. ad ho; opus bonum diuersi sexus diuersa membra sunt condita, quae quidem ante peccatum iam erant, sed pudenda non erant. respondebit pudicitiae fides: si peccatum non fuisset, quid me in paradiso securius esse potuisset, ubi nec stimularet mea nec alterius me libido temptaret? respondebit etiam conubii sacramentum: de me ante peccatum dictum est in paradiso: relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, quod magnum sacramentum dicit apostolus in Christo et in ecclesia. quod ergo est in Christo et in ecclesia magnum, hoc in singulis quibusque uiris atque uxoribus minimum, sed tamen coniunctionis inseparabilis sacramentum. quid horum est in nuptiis, unde peccati uinculum transiret in posteros? nempe nihil; et certe his tribus bonis perfecte se haberet bonitas nuptiarum, quibus bonis etiam nunc bonae sunt nuptiae. [*]( 7 cf. Ioh. 1, 12 12 Gen. 1, 28 19 Gen. 2, 24 21 Eph. 5, 32 ) [*]( 1 humanum K mancipari 8 6 frustata TW m. 1 7 qui A 9 poterit N originale peccatum m 10 opera C 11 fuit E amissum EK 13 diuersig C sexsus F 14 sunt membra 8 quidem (qui a. 1.) K condita quidem A 15 respondit 8 16 me] nisi me T esse-alterius om. T 17 simularet m famularetur E temperaret R respondit S 18 meo N ante om. N peccato N 20 erit T 21 in fin. om. p. 22 est om. P 26 et om. T habere 8 27 sunt bonae N )

237

Porro autem si interrogetur illa carnis concupiscentia, qua pudenda facta sunt, quae prius pudenda non fuerant, nonne respondebit se in membris hominis post peccatum esse coepisse? et ideo legem peccati uerbis apostolicis nuncupatam, quod hominem sibi subditum fecerit, quia deo suo subditus esse noluit, seque esse, de qua et primi coniugati tunc erubuerunt, quando pudenda texerunt, et nunc omnes erubescunt, quando ad concumbendum secreta conquirunt neque huius operis testes audent habere uel filios, quos inde genuerunt? cui uerecundiae naturali Cynicorum error philosophorum mirabili inpudentia reluctatus est, quandoquidem hoc, quoniam licitum esset honestumque, cum coniuge palam faciendum esse censebant. unde merito inmunditia huius inpudentiae caninum nomen accepit; ex hoc quippe Cynici nuncupati sunt.

Haec omnino concupiscentia, haec lex peccati habitans in membris, cui lex iustitiae uetat oboedire dicente apostolo: non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, neque exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato, haec, inquam, concupiscentia, quae solo sacramento regenerationis expiatur, profecto peccati uinculum generatione traicit in posteros, nisi ab illo et ipsi regeneratione soluantur. nam ipsa quidem concupiscentia iam non est peccatum in regeneratis, quando illi ad inlicita opera non consentitur, atque ut ea perpetrent a regina mente membra non dantur, ut si [*]( 3 cf. Rom. 1, 23 7 cf. Gen. 3, 7 18 Rom. 6, 12 ) [*]( 1 autem om. N 2 qua] quare CN 3 fuerunt TVPN non S se om. S 4 esse om. qJ. 5 esse nuncupatam ja 6 esse subditus T subditum T 8 concumbendam S 10 cinicorum CJJ. 11 phylosophorum TFBp. est om. S 12 quoniam] quod N licetum K 13 inmunditia merito KN inmunditise T 15 clynici T cinici CB 17 oboediri TKPN 19 exhibuistis C exhibeatis b 21 sola R 22 regeneratione Rbd trahit (in mg. traicit) E 24 generatis S 25 illis R 26 perpetret TKBVPN mentg K )

238
non fit quod scriptum est: non concupiscas, fiat saltem quod alibi legitur: post concupiscentias tuas non eas. sed quia modo quodam loquendi peccatum uocatur, quod et peccato facta est et peccatum, si uicerit, facit, reatus eius ualet in generato, quem reatum Christi gratia per remissionem omnium peccatorum in regenerato, si ad mala opera ei quodam modo iubenti non oboediat, ualere non sinit. sic autem uocatur peccatum, quia peccato facta est, cum iam in regeneratis non sit ipsa peccatum, sicut uocatur lingua locutio, quam facit lingua, et manus uocatur scriptura, quam facit manus; itemque sic uocatur peccatum, quia peccatum, si uincit, facit, sicut uocatur frigus pigrum, non quod a pigris fiat, sed quod pigros faciat.

Hoc generi humano inflictum uulnus a diabolo quidquid per illud nascitur cogit esse sub diabolo, tamquam de suo frutice fructum iure decerpat, non quod ab illo sit natura humana, quae non est nisi ex deo, sed uitium, quod non est ex deo. non enim propter se ipsam, quae laudabilis est, quia opus dei est, sed propter damnabile uitium, quo uitiata est, natura humana damnatur. et propter quod damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subiugatur, quia et ipse diabolus spiritus inmundus est et utique bonum, quod spiritus, malum, quod inmundus, quoniam spiritus est natura, inmundus est uitio: quorum duorum illud a deo est, hoc ab [*]( 1 Ex. 20, 17 2 Eccli. 18, 30 14 c. Iul. Pel. VI 58 (Hocdecerpat); Op. imp. I 109 16 cf. Op. imp. c. Iul. III 182, V 30 20 c. Iul. Pel. 1. VI 63 (natura-239, 2 inmundi sunt) ) [*]( 1 sit W non concupiscas om. C concupisces bd saltim PN 2 alibi scriptum legitur (i 8 quia er. C et om. SAm 4 ex peccato VPSAm factum N uicerit ex fecerit B facit reum CE facit uerum F 5 **generato C 6 generato KW m. 1 7 iuberent N oboedit KRPN 8 facta SW 9 ipse C fecit N 10 et] et itemque sic K itemque sicut N manus-facit om. B itemque sic om. KN 11 sicut] sic KRN 14 uulnus] uulgus B quidquid-diabolo om. C quicquid TPB 16 fructice K 17 ex s. exp. a m. 2 M 18 propter-sed om. T ipsa KR 24 pr. est om. N a deo] cadeo P )

239
ipso. non itaque tenet homines, siue maioris siue infantilis aetatis, propter quod homines sunt, sed propter quod inmundi sunt. qui ergo miratur quia creatura dei subditur diabolo, non miretur; subditur enim creatura dei creaturae dei, minor maiori, quia homo angelo, nec tamen propter naturam, sed propter uitium, quia inmundus inmundo. hic est fructus eius ex antiqua inmunditiae stirpe, quam plantauit in homine, maiores quidem poenas ultimo iudicio, quanto est inmundior, ipse passurus; uerumtamen et quibus in illa damnatione tolerabilius erit, huic sunt subditi uelut principi auctorique peccati, quia nulla erit damnationis causa nisi peccatum.

Quapropter natos non ex bono, quo bonae sunt nuptiae, sed ex malo concupiscentiae, quo bene quidem utuntur nuptiae, de quo tamen erubescunt et nuptiae, reos diabolus paruulos tenet, quia, cum sint ipsae honorabiles in omnibus ad eas proprie pertinentibus bonis, etiamsi torum habeant inmaculatum non solum a fornicationibus et adulteriis, quae sunt flagitia damnabilia, uerum etiam ab illis excessibus concumbendi, qui non fiunt causa prolis uoluntate dominante, sed causa uoluptatis uincente libidine, quae sunt in coniugibus peccata uenialia, tamen, cum uentum fuerit ad opus generandi, ipse ille licitus honestusque concubitus non potest esse sine ardore libidinis, ut peragi possit quod rationis est, non libidinis. qui certe ardor, siue sequatur siue praeueniat uoluntatem, non tamen nisi ipse quodam quasi suo imperio mouet membra, quae moueri uoluntate non possunt, atque ita se indicat non imperantis famulum, sed inoboedientis supplicium [*]( 3 c. Iul. Pel. VI 64 (qui-maiori) 15 cf. Hebr. 13, 4 ) [*]( 1 maiores m. 1 CB, E infantis T infantiles E, m. 1 C 2 aetates EC m. 1 8 maiorg BMWAma. maiore S maior est K pena VSW 12 quiapropter K natus G om. T 13 nuptiae sunt B 15 ipsi C ipse KP 16 p proprie KP 19 quia E uoluptate N damnande S 20 uoluntatis T 21 uentalia K cum] tum K dum N uentum CTVP: uenturum FERbd om. KN ad om. N 22 ille om. N 23 posset m. 1 C 24 ardor om. m. 1 M 25 quasi om. N 26 sola uoluntate KMVPN 27 indicant CF )

240
uoluntatis nec libero arbitrio, sed inlecebroso aliquo stimulo commouendum et ideo pudendum. ex hac carnis concupiscentia, quae licet in regeneratis iam non deputetur in peccatum, tamen naturae non accidit nisi de peccato, ex hac, inquam, concupiscentia carnis tamquam filia peccati et, quando illi ad turpia consentitur, etiam peccatorum matre multorum quaecumque nascitur proles originali est obligata peccato, nisi in illo renascatur, quem sine ista concupiscentia uirgo concepit, propterea, quando nasci est in carne dignatus, sine peccato solus est natus.

Si autem quaeritur, quomodo ista concupiscentia carnis maneat in regenerato, in quo uniuersorum facta est remissio peccatorum, quandoquidem per ipsam seminatur et cum ipsa carnalis gignitur proles parentis etiam baptizati aut certe, si in parente baptizato potest esse et peccatum non esse, cur eadem ipsa in prole peccatum sit: ad haec respondetur dimitti concupiscentiam carnis in baptismo, non ut non sit, sed ut in peccatum non inputetur. quamuis autem reatu suo iam soluto manet tamen, donec sanetur omnis infirmitas nostra proficiente renouatione interioris hominis de die in diem cum exterior induerit incorruptionem; non enim substantialiter manet, sicut aliquod corpus aut spiritus, sed affectio est quaedam malae qualitatis, sicut languor. non ergo aliquid remanet, quod non remittatur, cum fit, sicut scriptum [*]( 17 c. Iol. Pel. VI 51 (dimitti—mamt tamen) 21 cf. I Cor. 15, 53 23 cf. c. Iul. Pel. VI 53 ) [*]( 2 eam commouenda P pudendam P 3 deputatur T reputetur BN 4 tamen om. R non accidit naturae B naturae nostrae VP accedit KR de om. KRN 5 tSquS (qui add. m. 2) C 6 matrg K 7 nascetur KRN prolis KR obligata est B 8 qui P uirgo CFERbd: quoniam uirgo TKVPN 14 carnis m. 1 C prolis TK 15 esse] et esse TKRN 16 ab S hoc N 17 dimittit R concupiscentia S 19 omnis om. E 21 cum] et cum TK, m. 1 V et dum BMWAm\\jl corruptionem <StfL\'ip. non] n5 A 23 langor K 24 non om. W. )

241
est: propitius dominus omnibus iniquitatibus nostris, sed, donec fiat et quod sequitur: qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione uitam tuam, manet in corpore mortis huius carnalis concupiscentia, cuius uitiosis desideriis ad inlicita perpetranda non oboedire praecipimur, ne regnet peccatum in nostro mortali corpore. quae tamen concupiscentia cotidie minuitur in proficientibus . et continentibus accedente etiam senectute multo maxime. qui uero ei nequiter seruiunt, tantas in eis uires accipit, ut plerumque iam aetate deficientibus membris eisdemque partibus corporis ad illud opus admoueri minus ualentibus turpius et procacius insanire non desinat.

In eis ergo, qui regenerantur in Christo cum remissionem accipiunt prorsus omnium peccatorum, utique necesse est ut reatus etiam huius licet adhuc manentis concupiscentiae remittatur, ut in peccatum, sicut dixi, non inputetur. nam sicut eorum peccatorum, quae manere non possunt, quoniam cum fiunt praetereunt, reatus tamen manet et, nisi remittatur, in aeternum manebit, sic illius, quando remittitur, reatus aufertur. hoc est enim non habere peccatum, , reum non esse peccati. nam si quisquam uerbi gratia fecerit adulterium, etiamsi numquam deinceps faciat, reus est adulterii, donec reatus ipsius indulgentia remittatur. habet ergo peccatum, quamuis illud quod admisit iam non sit, quia cum tempore quo factum est praeteriit. nam si a peccando desistere hoc esset non habere peccata, sufficeret, ut hoc nos moneret [*]( 1 Ps. 102, 3. 4 6 cf. Rom. 6, 12 ) [*]( 1 propitius fit N omnibus iniquitatibus nostris dominus BMSWAm 2 et om. PN langores K 3 redimet TE 7 cottidie TBSWmp. que cotidie P 8 etiam] iam m autem P 9 accipiunt A 10 iam] tam K aetate om. P 11 admoueri] iam moueri TKVPN moueri Rbd minime T 12 procatius C pcacius B desinant PN debeat T 13 his S 15 libet E 19 nisi om. B remittantur BMSWAmp remitta*tur K sicut BSm illius concupiscentiae KMVPN 20 reatus om. W 22 nusquam p. 24 amisit K amisit EB 25 desisteret K ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. ) [*]( 16 )

242
scriptura: fili, peccasti, non adicias iterum; non autem sufficit, sed addidit: et de pristinis deprecare, ut tibi remittantur. manent ergo, nisi remittantur. sed quomodo manent, si praeterita sunt, nisi quia praeterierunt actu, manent reatu? sic itaque fieri e contrario potest, ut etiam illud maneat actu, praetereat reatu.

Agit enim aliquid concupiscentia carnis et quando ei non exhibetur uel cordis adsensus, ubi regnet, uel membra uelut arma quibus inpleatur quod iubet. agit autem quid nisi ipsa desideria mala et turpia? non enim si bona et licita essent, eis oboedire prohiberet apostolus dicens: non regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius; non enim ait: ad habenda desideria eius, sed: ad oboediendum desideriis eius, ut, quoniam sunt in aliis maiora, in aliis minora, prout quisque in hominis interioris nouitate profecerit, in hoc agonem iustitiae pudicitiaeque seruemus, ne illis oboediamus. ut tamen nec ipsa sint desideria, uelle debemus, etiamsi in corpore mortis huius id obtinere non possumus. hinc enim et alio loco idem apostolus loquens uelut ex suae personae introductione nos [*](20 ) instruit dicens: non enim quod nolo, hoc ago, sed quod odi, illud facio, id est concupisco, quia et hoc nollet facere, ut esset omni ex parte perfectus. si autem quod [*]( 1 Eccli. 21, 1 3 c. Iul. Pel. VI 60 (quomodo-praetereat reatu) 12 Rom. 7, 12 16 cf. II Cor. 4, 16 21 Rom. 7, 15 23 Rom. 7, 16 ) [*]( 2 suffecit K sed] si non BMSWAm inde I-L addedit K 3 dimittantur S manent-remittantur om. m 4 praetereunt alt. P 5 sicreatu om. W e om. T maneant P 6 praetereant P 7 post concupiscentia sequitur e uersu 5 sic itaque-reatu et iterum: Agit enim in cod. W 8 uel cordis] uel in alio cordis uel (uel s. I.) corporis C corporis E 9 iubet. actus manet reatus praeterit P, in mg. V autem] enim N 12 regnat m. 1 C pectum B uestra B 13 non enimeius in u. 14 in mg. add. m. 2 CR om. TN 14 ut om. E 15 quoniam] quo SW 16 proficerit K agone KRVPBMml-L agone W 17 attamen (a init. in ras.) F ne SWAmp. 19 huius om. N 21 instruit (s s. I.) K introit (supra 0 add. u) T diens E 22 hodi K )

243
nolo, inquit, hoc facio, consentio legi quoniam bona, quia hoc et illa non uocatur, quod et ego nolo. non uult enim ut concupiscam, quae dicit: non concupisces, et ego nolo concupiscere. in hoc itaque consentiunt uoluntas legis et mea. uerum quia concupiscere nolebat et tamen concupiscebat, sed eidem concupiscentiae nequaquam consentiendo seruiebat, adiunxit atque ait: nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum.

Multum autem fallitur homo: qui consentiens [*](10 )concupiscentiae carnis suae et quod illa desiderat decernens facere et statuens putat sibi adhuc esse dicendum: non ego operor illud, etiamsi oderit, quia consentit. simul enim est utrumque: et ipse odit, quia malum esse nouit, et ipse facit, quia facere statuit. iam uero si et illud addat, quod scriptura prohibet dicens: neque exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato, ut quod facere statuit in corde, etiam corpore conpleat, et ideo dicat: non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum, quia cum id decernit et facit displicet sibi, tantum errat, ut nec [*](20 )se ipsum agnoscat, quando, cum ex toto ipse sit et corde statuente et corpore inplente, adhuc se ipsum esse non putat.

Qui ergo dicit: iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum, si tantummodo concupiscit, uerum dicit, non si cordis consensione decernit aut etiam ministerio corporis perficit.

Deinde adiungit apostolus: scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non [*](3 Ex. 20, 17 7 Rom. 7, 17 15 Rom. 6, 13 26 Rom. 7, 18 ) [*]( 1 bona est P 2 et hoc N enim uult A 6 neçquaquam T 7 iam om. N 8 ill om. BMWAmp id quod om. S habitat in me N 16 facere om. N 17 in corpore R 18 illud operor N 19 displicit K 20 agnuscat K 21 !Jtatuen**te K esse om. K 23 in me habitat S 25 corporis ministerio RVbd 27 hoc] id R 28 adiecit K inuenio om. TKVP ) [*]( 16 )

244
inuenio. hoc ideo dictum est, quia tunc perficitur bonum, quando desideria mala nulla sunt, sicut tunc perficitur malum, quando malis desideriis oboeditur. quando autem sunt quidem, sed non eis oboeditur, nec malum perficitur, quia non eis oboeditur, nec bonum, quia sunt, sed fit ex aliqua parte bonum, quia concupiscentiae malae non consentitur, et ex aliqua parte remanet malum, quia uel concupiscitur. ideo ergo apostolus non ait facere bonum sibi non adiacere, sed perficere. multum enim boni facit, qui facit quod scriptum est: post concupiscentias tuas non eas, sed non perficit, quia non inplet quod scriptum est: non concupiscas. ad hoc ergo dixit lex: non concupisces, ut nos in hoc morbo inuenientes iacere medicinam gratiae quaereremus et in eo praecepto sciremus, et quo debeamus in hac mortalitate proficiendo conari et quo possit a nobis in illa inmortalitate beatissima perueniri; nisi enim quandoque perficiendum esset, nunquam iubendum esset.

Deinde repetens apostolus, ut amplius commendet sententiam superiorem, non enim quod uolo, inquit, facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago. si autem quod nolo ego hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum, et sequitur: inuenio ergo legem mihi uolenti facere bonum, quoniam mihi [*]( 10 Eccli. 18, 30 12 Ex. 20,17 19 Rom. 7,15.16.17 22 Rom. 7, 21 ) [*]( 1 non hoc BMSW Ap. 3 desideriis malis A quando—oboeditur om. N sunt] sunt desideria subaudi C 4 nec—oboeditur om. T ei N 5 quia non inueniunt quod sunt N 6 consentiunt BMSJV Ap. oboeditur E 7 manet P 8 apostulus K sibi bonum FSJV non adiacere sibi B 9 bonum TFBVP facit qui add. in mg. m. 2 E 11 concupisces FVbd 12 concupiscas S iu hoc morbo add. m. 2 in mg. E 13 iacere inuenientes C medicinae gratiam m. 2 R 14 quod m. 1 CV, TKBPm ad quod m. 2 C quid BMSWA\\i 15 quod m. 1 V, Bm quid BMSWAp in om. R 18 commendaret VP 19 enim om. F inquid (semper d) T 20 ago] ego T 21 facio] ago BMW Amp. non iam S 23 mihi legem S malum mihi Rbd )

245
malum adiacet, hoc est: inuenio legem mihi esse bonum uolenti facere quod lex uult, quoniam non ipsi legi, quae dicit: non concupisces, sed mihi adiacet malum quod nolo, quia et nolens concupisco. condelector enim, inquit, legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me sub lege peccati quae est in membris meis. ista condelectatio legi dei secundum interiorem hominem de magna nobis uenit gratia dei. in ea [*](10 )quippe interior homo noster renouatur de die in diem, cum in ea proficit perseueranter. non enim timor est torquens, sed amor libens. ibi sumus ueraciter liberi, ubi non delectamur inuiti.

Vemm illud quod ait: uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, ipsa est ista de qua loquimur concupiscentia, lex peccati in carne peccati. quod autem dixit: et captiuantem me sub lege peccati, hoc est: sub se ipsa, quae est in membris meis, aut captiuantem dixit captiuare conantem, id est ad consentiendum inplendumque cogentem, aut potius — quod non habet controuersiam — captiuantem secundum carnem, quam nisi teneret carnalis concupiscentia, quam legem peccati uocat,. non utique in ea ullum inlicitum desiderium, cui mens oboedire non debeat, commoueret. quod autem non ait: captiuantem carnem meam, sed: captiuantem me, hinc factum est, ut sensus hic alius quaereretur et acciperemus captiuantem, uelut dixisset: captiuare conantem. sed cur non diceret: captiuantem me, ubi uellet intellegi carnem suam? an non dictum est de Iesu, cum in monumento non fuisset caro eius inuenta: [*]( 4 Rom. 7, 22. 23 10 II Cor. 4, 16 ) [*](1 mihi legem B esse om. P 2 dixit F 3 quia et nolo et concupisco F 4 inquit om. W 5 legem aliam E 8 condelectatio] e delectatio W legis TF 11 est timor P 12 delectemur m. 1 C 11 autem om. KRN 15 repugnante W 16 iste W om. S 19 captiuanae (supra te add. rè) B 22 nisi ut K 26 alius hic W 28 uelet W 29 non fuisset in monumento jju )

246
tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum? num ideo non recte dictum est, quia non dictum est 'carnem\' uel \'corpus domini mei,\' sed: dominum meum?

Quamquam paulo superius et ipse apostolus quomodo recte potuerit de carne sua dicere: captiuantem me, satis euidenter aperuit. cum enim dixisset: scio enim quia non habitat in me, id ipsum exponens adiunxit et ait: hoc est in carne mea, bonum. haec ergo captiuatur sub lege peccati, in qua non habitat bonum, hoc est caro. carnem autem nunc appellauit, ubi est morbidus quidam carnis adfectus, non ipsam corporis conformationem, cuius membra non adhibenda sunt arma peccato, id est eidem ipsi concupiscentiae, quae hoc carnale nostrum captiuum tenet. nam quantum adtinet ad ipsam corporalem substantiam atque naturam, in uiris fidelibus, siue coniugatis siue continentibus, iam templum dei est. attamen, si omnino nihil carnis nostrae captiuum teneretur non quidem sub diabolo, quia et ibi facta est peccati remissio, ut peccatum non inputetur, quod proprie lex peccati uocatur, tamen sub ipsa lege peccati, hoc est sub concupiscentia sua, nisi aliquantum teneretur caro nostra captiua, quomodo esset uerum, quod ait idem apostolus: adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri? in tantum igitur adhuc expectatur redemptio corporis nostri, in quantum adhuc ex aliqua parte captiuum est sub lege peccati. unde et hic exclamans ait: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. ubi quid intellecturi sumus, nisi quia corpus quod corrumpitur, adgrauat animam? cum ergo id ipsum corpus iam [*]( 1 Ioh. 20, 2 6 Rora. 7, 18 12 cf. Rom. 6, 13 22 Rom. 8, 23 25 Rom. 7, 24. 25 28 Sap. 9, 15 ) [*]( 2 non ideo ER alt. est om. P 6 enim fin. om. A 8 hoc est om. T 9 ca#*ro K 12 nienbra P 13 ipse m. 1 C 18 ut] quod C ut- uocatur om. N imputatur m. 1 C 19 lege ipsa p? 20 est om. S 23 in-nostri om. F igitur om. S expectatur adhuc BMSWAp 26 liberauit TK, m. 1 CFJV 27 nostrum om. E quid om. R )

247
incorruptibile recipietur, plena erit liberatio a corpore mortis huius, a quo non liberantur, qui sunt ad poenam resurrecturi. ad corpus ergo mortis huius intellegitur pertinere, ut alia lex in membris repugnet quidem legi mentis, dum caro concupiscit aduersus spiritum, etsi mentem non subiuget, quia et spiritus concupiscit aduersus carnem. atque ita quamuis lex ipsa peccati captiuum teneat aliquid carnis, unde resistat legi mentis, non tamen regnat in nostro licet mortali corpore, si non oboeditur desideriis eius. solent enim et hostes, aduersus quos dimicatur, et inferiores esse in certamine et uicti aliquid tenere captiuum. quod in carne nostra quamuis sub peccati lege teneatur, tamen in spe redemptionis est, quia ipsa uitiosa concupiscentia nulla omnino remanebit, caro autem nostra ab ea peste morboque sanata et tota inmortalitate uestita in aeterna beatitudine permanebit.

Subiungit autem apostolus et dicit: igitur ego ipse mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. quod sic intellegendum est: mente seruio legi dei non consentiendo legi peccati; carne autem seruio legi peccati habendo desideria peccati, quibus etsi non consentio, nondum tamen penitus careo. denique quid post haec intulerit adtendamus. nulla ergo, inquit, condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Iesu. etiam nunc, inquit, quando lex in membris repugnat legi mentis et captiuum aliquid tenet in corpore mortis huius, nulla condemnatio est his qui sunt in Christo Iesu. audi, quare. lex enim spiritus uitae, [*](4 Gal. 5, 17 16 Rom. 7, 25 22 Rom. 8, 1 26 Rom. 8, 2 ) [*]( 1 a] de P 2 libera*#ntur (ba er.) C 5 subiunget SW adiunget B 6 concupescit K 7 ista TKRVPBSW Amp. 8 licet om. P 10 dimica»tur C 11 nostra carne Rbd certamine nostro VP 12 in om. T 13 et ipsa T 14 et tota om. C 15 beatitune p. permanebit om. B 16 ipse ego T ergo K 17 legi dei seruio S carnedei om. m. 1 E lege C 20 peccati om. p. 21 poenitus P careo] tollo P intullerit K 22 inquid K condempnatio KW in his W 23 etiam-Iesu om. B nunc om. R 24 aliquid] inquit C 25 nunc his T 26 inquid K om. CF )

248
inquit, in Christo Iesu liberauit me a lege peccati et mortis. liberauit, quomodo? nisi quia eius reatum peccatorum omnium remissione dissoluit, ut quamuis adhuc maneat et de die in diem magis magisque minuatur, in peccatum tamen non inputetur.

Haec itaque remissio peccatorum quamdiu non fit in prole, sic ibi est lex ista peccati, ut etiam in peccatum inputetur, id est, ut etiam reatus eius cum illa sit, quae teneat aeterni supplicii debitorem. hoc enim traicit parens in prolem carnalem, quod et ipse carnaliter natus, non quod spiritaliter est renatus, quia id ipsum, quod carnaliter natus est, quamuis reatu soluto non inpediat fructum eius, tamen tamquam in semine oliuae latet, etiamsi propter remissionem peccatorum nihil oleo nocet, ei scilicet uitae, qua secundum Christum, qui est appellatus ab oleo, id est a chrismate, iustus ex fide uiuit. hoc autem quod in parente regenerato tamquam in oleae semine sine ullo reatu, quia remissum est, tegitur, profecto in prole nondum regenerata uelut in oleastro cum reatu habetur, donec etiam illic eadem gratia remittatur. ex quo enim Adam ex olea tali, in qua nec semen erat eius [*](20 ) modi, unde amaritudo nasceretur oleastri, in oleastrum peccando conuersus est, quia tam magnum peccatum fuit, ubi magna fieret in deterius mutatio naturae, totum genus humanum fecit oleastrum, ita ut — quemadmodum nunc in ipsis uidemus [*]( 15 Rom. 1, 17 ) [*]( 3 remissionem KS 4 magis s. l. m. 2 T impeccatum W 7 ista lex A in peccato F 8 reatus reatus B ille m. 1 C qui m. 2 C, bd 9 eil teneat (ell s. t. m. 2) Cb debitori K trahit (in mg. traicit) E trahicit T 10 prole* C et] est FRVPMbd 11 est om. S 14 oleo nihil N quae EKRPN qua? CV in qua F 15 ęoleo B crismate TP 16 regeneratio (i exp. m. 2) E 17 oleae -uelut in om. T ullo om. N 18 in om. N nondum] non N uelud K 19 & cum T illic etiam A 20 erat om. p. huiusmodi bd 21 amaritudo om. p. in peccando S 22 ubi] unde P ut ibi F ut ybi P 23 et totum RN ęţ totum K 24 quemammodum K uidemus in ipsis m uidimus K )

249
arboribus — si quid inde in oleam gratia diuina conuertit, ibi uitium primae natiuitatis, quod erat originale peccatum de carnali concupiscentia traductum et adtractum, remittatur, tegatur, non inputetur, unde tamen oleaster nascatur, nisi et ipse in oleam eadem gratia renascatur.

Beata itaque olea, cuius remissae sunt iniquitates et cuius tecta sunt peccata, beata, cui non inputauit dominus peccatum. sed illud quod remissum est et tectum est et non inputatur, donec fiat in aeternam inmortalitatem plena mutatio, habet uim quandam occultam, unde seminetur amarus oleaster, nisi et illic eadem dei agricultura remittatur, tegatur, non inputetur. non erit autem omnino aliquid uel in carnali semine uitiosum, cum eadem regeneratione, quae nunc fit per sacrum lauacrum, usque in finem cuncta mala hominis purgante atque sanante eadem caro, per quam facta est anima carnalis, fiet etiam spiritalis ipsa, nullam legi mentis resistentem concupiscentiam carnis habitura, nihil carnalis seminis emissura. sic enim accipiendum est, quod ait idem apostolus: Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret mundans eam lauacro aquae in uerbo, ut exhiberet sibi ipse gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eius modi, sic, inquam, hoc accipiendum [*]( 6 Ps. 31, 1. 2 19 Eph. 5, 25-27) [*]( 1 in om. K oleum CF conuerti K uertit F 2 originali peccato N de om. KBN 3 concupiscentiae KN tractum T 4 nee PV In. 2 unde tamen] insit tamen unde Fbd inde tamen VP 5 olea C gra W 7 peata T 8 imputabit KRP quod om. 8 9 pr. ?§t C om. FBbd aeterna m. 2 K aeternunl T 10 inmortalitate TK m. 2 plena m. 2 K occulta K 11 et amarus m. 12 nec P imputatur 8 13 uitium KN 14 regeneratio m. 1 K generatione C sanctum KN lauacrum om. P 15 purgante] inpugnante1 C 16 quS m. 1 C fiat (fiet VP) etiam ipsa spiritalis TKBVPN fiat etiam spiritalis ipsa m. 1 C, E fiet spiritalis etiam ipsa bd 17 carni T 18 habitura TSp. 20 semet KRVPN 23 huiusmodi KRVPN inquam] in aqua (jl hoc om. C hoc-lauacro om. N )

250
est, ut eodem lanacro regenerationis et uerbo sanctificationis omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundentur atque sanentur, non solum peccata quae omnia nunc remittuntur in baptismo, sed etiam quae posterius humana ignorantia uel infirmitate contrahuntur, non ut baptisma quotiens peccatur, totiens repetatur, sed quia ipso quod semel datur fit, ut non solum antea, uerum etiam postea quorumlibet peccatorum uenia fidelibus impetretur. quid enim prodesset uel ante baptismum paenitentia, nisi baptismus sequeretur, uel postea, nisi praecederet? in ipsa quoque oratione dominica, quae cotidiana est nostra mundatio, quo fructu, quo effectu diceretur: dimitte nobis debita nostra, nisi ab eis, qui baptizati sunt, diceretur? itemque elemosynarum largitas et beneficientia quantalibet cui tandem ad dimittenda sua peccata prodesset, si baptizatus non esset? postremo regni caelorum ipsa felicitas, ubi non habebit ecclesia maculam aut rugam aut aliquid eius modi, ubi nihil reprehensionis, nihil simulationis erit, ubi non solum reatus, sed nec concupiscentia erit ulla peccati, quorum erit nisi baptizatorum?

Ac per hoc non solum omnia peccata, sed omnia prorsus hominum mala christiani lauacri sanctitate tolluntur, quo mundat ecclesiam suam Christus, ut exhibeat eam sibi non in isto saeculo, sed in futuro non habentem maculam aut rugam aut aliquid eius modi. nam qui modo eam talem esse dicunt et tamen in illa sunt, quoniam et ipsi fatentur se habere peccata, si uerum dicunt, profecto, quoniam mundi non sunt a peccatis, habet in eis ecclesia maculam; [*]( 12 Matth. 6, 12 . ) [*]( 3 sanantur SW nunc] nisi S 9 poenitentia K sequeretur baptismus B 11 cottidiana TBSWAp. quotidiana P mundatio nostra C affectu EMSWp. 12 dimitte-nostra in mg. m. 2 C nisi-diceretur om. C 13 elimosinarum CA elemosinarum FPN beneficentia EMVPbd 15 non esset] non prodessit F 16 maculam om. N huiusmodi KRP 20 Hac K 23 in pr. om. R 24 huiusmodi S quo BMSW Am eam modo P )

251
si autem falsum dicunt, quia corde duplici loquuntur, habet in eis ecclesia rugam. si autem se dicunt habere ista, non ipsam, ergo se non esse membra eius nec se ad corpus eius pertinere fateantur, ut etiam sua confessione damnentur.

De hac autem concupiscentia carnis, quam curauimus a nuptialibus bonis prolixa disputatione distinguere propter nouos haereticos, qui cum haec reprehenditur calumniantur, quasi nuptiae reprehendantur, ut scilicet eam tamquam bonum naturale laudando suum pestiferum dogma confirment, quo adserunt prolem, quae per illam nascitur, nullum trahere originale peccatum: de hac ergo carnis concupiscentia beatus Ambrosius Mediolanensis episcopus, cuius sacerdotali ministerio lauacrum regenerationis accepi, sic breuiter est locutus, cum exponens Esaiam prophetam carnalem Christi natiuitatem insinuaret: <ideo>, inquit, \'et quasi homo per uniuersa temptatus est et in similitudine hominum cuncta sustinuit, sed quasi de spiritu natus abstinuit a peccato; omnis enim homo mendax et nemo sine peccato nisi unus deus. seruatum est igitur, ut ex uiro et muliere, id est per illam corporum commixtionem nemo uideatur expers esse delicti. qui autem expers delicti, expers etiam huius modi conceptionis\'. numquidnam et sanctus Ambrosius nuptiarum bonitatem ac non potius istorum haereticorum quamuis tunc nondum adparentium uanitatem huius suae sententiae ueritate [*]( 17 cf. Hebr. 4, 15 et Op. imp. I 138 15 c. Iul. Pel. I 11 (ideo— conceptionis) 18 Ps. 115, 2 19 c. duas ep. Pel. IV 29 (seruatumconceptionis) 20 cf. Op. imp. IV 55. 88 ) [*]( 1 duplice R locuntur CN 2 ecclesia* T 3 ipsa R non ergo se esse TKRPN 5 deac K 6 curabimus T tam prolixa TKRVPNbd 7 hoc TR m. 2 calumniantur concupiscentia scilicet quasi E 8 quasi] scilicet quasi in ras. F 9 naturalg C 10 quoJ quod E quod F 14 locutus est N loqutus E cesaiam K esayam BSJVmp. isaiam P ysaiam E 15 et om. T 16 uniuersa A similituding T 17 sed-peccato add. m. 2 T quasi] quia TW spiritu sancto T natus om. R 20 conmixtionem T esse om. p. 21 expers est (est s. I.) F, VPbd alt. expers est FPiV 22 nunquidnam W numquid C numquid et nam S 23 hac K 24 suae huius TKVPN scientiae V )

252
damnauit? quod ideo commemorandum putaui, quia Pelagius sic laudat Ambrosium, ut dicat: \'beatus Ambrosius episcopus, in cuius praecipue libris Romana elucet fides, qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, cuius fidem et purissimum in scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere\'. paeniteat ergo eum quod sensit aduersus Ambrosium, ne paeniteat eum quod sic laudauit Ambrosium. habes librum et molestia longitudinis et difficultate quaestionis quam mihi fuit ad dictandum, tam tibi ad legendum negotiosum, quibus particulis temporum te inuenire potuit aut potuerit otiosum. quem profecto, quantum me dominus adiuuare dignatus est, elaboratum inter ecclesiasticas curas meas non tibi ingererem inter publicas tuas, nisi ab homine dei, qui te familiarius nouit, audissem, quod tam libenter legas, ut etiam nocturnas aliquas horas lectioni uigilanter inpendas. [*]( 2 cf. p. 159, 25 ) [*]( 4 flos] lucet tios T 6 esset B peneteat m. 1 K ergo om. T quod-eum om. T 7 ne-Ambrosium om. B peneteat m. 1 K 9 fuit om. P dictandum laboriosus (laborio.-us s. I) F 10 aut] ac E 12 iungerem B 13 nouit familiarius P 15 Subscr. codd. uide in pag. sequ. )
253