De Nuptiis et Concupiscentia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Haeretici noui, dilectissime fili Valeri, qui medicinam Christi, qua peccata sanantur, carnaliter natis paruulis necessariam non. esse contendunt, damnatores nos esse nuptiarum operisque diuini, quo ex maribus et feminis deus homines creat, inuidiosissime clamitant, quoniam dicimus eos qui de tali commixtione nascuntur trahere originale peccatum, de quo apostolus dicit: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, eosque de parentibus qualibuscumque nascantur non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo et per eius gratiam de potestate eruti tenebrarum in regnum illius qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit transferantur. hoc ergo quia dicimus quod antiquissima [*]( 5 cf. Op. imp. I 9 9 ib. I 64 (eos qua-IS transferantur) 11 Rom. 5, 12 16 cf. Col. 1, 13 ) [*]( 2 Incipit liber de nuptiis et concupiscentia CE Incipit liber primus KBVP Incipit liber primus sci augustini (epi Amp.) de nuptiis et concnpiscentia BMS.Amp. Incipit liber primus augustini de nuptiis et concupiscentia W Inscriptio abest a codice T, codex F ab initio mutilus est 6 necessaria K 10 tale K 11 dicit] ait RNbd 14 qualescumque VP 15 diabulo (u pro o semper fere) K 16 eruti de potestate 8 17 comixtio m. 1 S co |(mixtione initio u. er.) K 18 uoluit m ergo] quoque N ) [*]( 14* )

212
atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti nouelli et peruersi dogmatis adsertores, qui nihil peccati esse in paruulis dicunt, quod lauacro regenerationis abluatur, tamquam damnemus nuptias et tamquam opus dei, hoc est hominem, qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter uel imperite calumniantur nec aduertunt, quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari. nam sicut peccatum, siue hinc siue inde a paruulis trahatur, opus est diaboli, sic homo, siue hinc siue inde nascatur, opus est dei. intentio igitur huius libri haec est, ut, quantum nos dominus adiuuare dignatur, carnalis concupiscentiae malum, propter quod homo, qui per -illam nascitur, trahit originale peccatum, discernamus a bonitate nuptiarum. haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur pudenda concupiscentia nulla esset, nisi homo ante peccasset, nuptiae uero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum in corpore uitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius.

Cur autem ad te potissimum de hac re scribere uoluerim, tres maximae causae sunt, quas breuiter intimabo. una est, quia donante Christo magna tibi est obseruantia pudicitiae [*](6 c. Iul. Pel. III 46 (ita-excusari) 9 Op. imp. II 23 (namdet) 15 c. Iul. Pel. III 64 (haec-concupiscentia) 17 ib. III 59 (fieret—huius) 19 cf. Rom. 7, 24 ) [*]( 2 docmatis KS peccati esse] peccatis A 3 tamquam m. 1 S 8 sicut-excusari in mg. add. S adulterorum CTEm fornicantum CE 11 dei est MSWAm igitur om. S 12 haec -est] est hoc BMWAm est haec W ad quantum R 13 carnales K -15 impudentibus] inprudentibus KPN laudantur C 19 mortis huius] non enim corpus mortis huius in paradiso tale fuit ante peccatum propter quod diximus in corpore uitg illius quę ibi erat sine isto morbo \'seminationem potuisse fieri filiorum sine quo nunc in corpore mortis huius fieri non potest add. KRiTPN; cf. lib. II 6 .21 maxime prop. Engelbrecht 22 magna est tibi P._ )

213
coniugalis; altera, quia profanis istis nouitatibus, quibus hic disputando resistimus, tu potestate curando et instando efficaciter restitisti; tertia, quoniam quiddam litterarum ab eis conscriptum in tuas manus uenisse cognoui, quod licet fide robustissima inriseris, bonum est tamen, ut etiam nouerimus defendendo adiuuare quod credimus; et apostolus enim Petrus paratos nos esse praecipit ad confessionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra, et apostolus Paulus; sermo, inquit, uester in gratia conditus sit sale, ut sciatis quomodo oporteat uos unicuique respondere. ista sunt praecipue quae me compulerunt, ut in hoc uolumine tecum haberem qualem dominus dignaretur donare sermonem. nam mihi numquam placuit cuiquam inlustri uiro et tanta quanta es ipse sublimitate conspicuo, praesertim non otiosa dignitate iam fruenti, sed adhuc actibus publicis eisdemque militaribus occupato, aliquid meorum opusculorum legendum non a me petenti non tam diligenter quam impudenter impingere. si quid ergo tale nunc feci, propter eas quas commemoraui causas dignanter ignosce et beniuolum animum ad ea quae secuntur intende.

Donum dei esse etiam pudicitiam coniugalem beatissimus Paulus ostendit, ubi de hac re loquens ait: uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium habet donum a deo, alius sic, [*](7 I Petr. 3, 15 9 Col. 4, 6 22 I Cor. 7, 7 ) [*]( 1 quia ex que T istis om. T 3 quidem R 4 fide licet N 5 etiam om. ji defendendum R 6 et om. RPbd enim om. N paratus K 7 praecepit TKRVPN ad confessionem] ad (s. I.) satisfactionem ad (s. I. et) confessionem C, b ad satisfactionem Ed 8 fidem K 9 in om. C 10 quomo K uos oporteat N 11 quae me praecipue bd in\' om. TRP 12 sermonem donare S dare Am 14 ipsi K 15 feruenti m 16 aliquod MIL 18 nunc tale S 19 benenolum TRV 20 sequuntur RVPbd sequntur E 21 etiam om. BMWAmp. beatus P 23 homines omnes C 24 donum habet Tbd a] ex A alius quidem sic alius uero sic KR VPNbd alius sic om. T. )

214
alius quidem sic. ecce et hoc donum esse dixit a deo etsi inferius quam illa continentia, in qua omnes uolebat esse sicut se ipsum, tamen donum a deo. unde intellegimus, cum haec praecipiuntur ut fiant, nihil aliud ostendi quam inesse nobis oportere ad haec accipienda et habenda etiam propriam uoluntatem; cum uero dona dei esse monstrantur, a quo petenda sint discitur, si non habentur, et cui sint agendae gratiae, si habentur, nostrasque uoluntates ad haec expetenda, sumenda, retinenda parum ualere, nisi diuinitus adiuuentur.

Quid ergo dicimus, quando et in quibusdam impiis inuenitur pudicitia coniugalis? utrum eo peccare dicendi sunt, quod dono dei male utantur non id referentes ad cultum eius a quo acceperunt? an forte nec dona dei putanda sunt ista, quando haec infideles agunt, secundum apostoli sententiam dicentis: omne quod non est ex fide peccatum est? quis autem audeat dicere donum dei esse peccatum? anima enim et corpus et quaecumque bona animae et corporis naturaliter insita etiam in peccatoribus dona dei sunt, quoniam deus, non ipsi ista fecerunt; de his autem quae faciunt dictum est: omne quod non est ex fide peccatum est. cum igitur faciunt haec homines sine fide, quae uidentur ad coniugalem pudicitiam pertinere, siue hominibus placere quaerentes, uel sibi uel aliis, siue in his rebus quas uitiose concupiscunt humanas molestias deuitantes siue daemonibus seruientes, non peccata cohercentur, sed aliis peccatis alia peccata uincuntur. absit ergo pudicum ueraciter dici, qui non propter deum uerum fidem conubii seruat uxori. [*]( 6 cf. c. Iul. Pel. IV 6 15 Rom. 14, 23 16 c. Iul. Pel. IV 27 (anima-peccatum est) 20 Rom. 14, 23 ) [*]( 1 donum] donum dei KVPN a deo om. N 4 nichl S ostendit B 6 dei dona Vbd dei om. N 7 dicitur C discatur N 9 repetenda T 10 dicemus T 11 eo] ex eo BMSWm.,... 12 dei dono N dono] non K 13 an forte om. T ista] illa N 16 dicere aude,at T 17 corpori KBVPN 18 insita sunt KN 20 ergo W 21 omines m.1 K 22 pudiciam S 24 a uocabulis nas molestias inc. cod. F 25 coercentur FBMSW,... uinciuntur KBVPMSWmp 26 uerum deum B )

215

Copulatio itaque maris et feminae generandi causa bonum est naturale nuptiarum. sed isto bono male utitur qui bestialiter utitur, ut sit eius intentio in uoluptate libidinis, non in uoluntate propaginis, quamquam in nonnullis animalibus rationis expertibus, sicut in plerisque alitibus, et coniugiorum quaedam quasi confoederatio custoditur et socialis nidificandi sollertia uicissimque ouorum dispertita tempora fouendorum et nutriendorum opera alterna pullorum magis eas uideri faciunt agere, cum coeunt, negotium substituendi generis quam explendae libidinis. quorum duorum illud est in pecore simile hominis, hoc in homine simile pecoris. uerum quod dixi ad naturam pertinere nuptiarum, ut mas et femina generandi societate iungantur et ita inuicem non fraudent, sicut omnis societas fraudulentum socium naturaliter non uult, hoc tamen euidens bonum cum infideles habent, quia infideliter utuntur, in malum peccatumque conuertunt. eo modo ergo et illam concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit aduersus spiritum, in usum iustitiae conuertunt fidelium nuptiae. habent quippe intentionem generandi regenerandos, ut qui ex [*](20 )eis saeculi filii nascuntur in dei filios renascantur. quapropter qui non hac intentione, hac uoluntate, hoc fine generant filios, ut eos ex membris hominis primi in membra transferant Christi, sed infideles parentes de infideli prole gloriantur, etiamsi tanta sint obseruantia, ut secundum matrimoniales tabulas nonnisi [*]( 13 cf. I Cor. 7, 5 15 cf. c. Iul. Pel. IV 36 17 Gal. 5, 17 ) [*]( 3 quid C 4 uoluptate R 5 et om. N 6 confoederatio (med. o 8. l. m. rec.) C consideratio F 7 nicissimque ouorum] uicissim quorum CE uicissimque e*o*rum F 8 ea N 9 coeunte tJ. 10 d*num P pecore simile] corpore B 11 uere R 12 pertinet A maris C m. 1, EKRVP mares N feminae RN 13 iugantur P fraudant (an s. Z. m. 2) C hominis R 14 fraudulentium Sp.b sociorum b naturaliter pati KVPMSWAm tam C: tam cet. 15 fideles R qui N 17 concupescit K 19 intentione K 20 filii seculi ES 21 non] in W hac alt.] ac TRVPN 23 de C om. cet. glorientur FRVPbd tanta-secundum om. C tante VP 24 sit FEbd obseruantig VP secft K )

216
liberorum procreandorum causa concumbant, non est in eis uera pudicitia coniugalis. cum enim uirtus sit pudicitia, cui uitium contrarium est impudicitia, omnesque uirtutes etiam quae per corpus operantur in animo habitent, quomodo uera ratione pudicum corpus adseritur, quando a uero deo ipse animus fornicatur? quam fornicationem sanctus ille psalmus accusat, ubi dicit: ecce enim qui longe se faciunt a te peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te. uera igitur pudicitia, siue coniugalis siue uidualis siue uirginalis, dicenda non est, nisi quae uerae fidei mancipatur. cum enim recto iudicio praeferatur nuptiis sacrata uirginitas, quis non sobria mente christianus etiam non uniuiras Christianas catholicas nuptas non solum Vestalibus, sed etiam haereticis uirginibus anteponat? tantum ualet fides, de qua dicit apostolus: omne quod non est ex fide peccatum est et de qua item scriptum est ad Hebraeos: sine fide impossibile est placere deo.

Quae cum ita sint, profecto errant qui cum uituperatur libido carnalis damnari nuptias opinantur, quasi morbus iste de conubio sit, non de peccato. nonne illi coniuges primi, quorum nuptias benedixit deus dicen: crescite et multiplicamini, nudi erant et n.on confundebantur? cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia extitit illic indecens motus, quem, nisi homines peccassent, procul dubio [*]( 2 c. Iul. Pel. IV 14 (cum-fornicatur) 7 Ps. 72, 27 9 c. Iul. Pel. IV 48 (uera-mancipatur) 15 Rora. 14. 23 16 Hebr. 11, 6. 20 c. Iul. Pel. IV 53 (nonne—217, 1 haberent) 21 Gen, 1, 28 22 Gen. 3, 1; c. Iul. Pel. V 5 (cur-motus) ) [*]( 3 contrarium est uitium N uitio C 4 operatur P anima R 5 corpus] cor R 6 quam uero W 7 dicitur BMWAmp. faciunt se P se om. S a te faciunt B 11 praeparatur (alt. p ex f) T sacra TSWAm sacraţę. F 12 non jpr.] nã VP om. N uninersas T 13 nuptias TVPBMWmp 14 non praeponat P 17 deo om. TK 18 iprofecto A erant B 19 carnales P opinantur] arbitrantur BMW Amfl 20 nomie] non C 21 deus benedixit N 22 quur R cur-haberent in mg. S 23 extetit K exstitit RVPAbd )

217
nuptiae non haberent? an forte, sicut quidam existimant, quia id quod legunt parum diligenter aduertunt, caeci creati erant prius homines sicut canes et, quod est absurdius, non sicut canes crescendo, sed peccando adepti sunt uisum? absit hoc credere. sed unde mouentur qui hoc putant, illud est quod legitur: sumens de fructu eius edit; et dedit uiro suo secum, et ederunt. et aperti sunt oculi amborum, et agnouerunt quia nudi erant. hinc est quod parum intellegentes opinantur antea fuisse illis oculos clausos, quod eos tunc apertos diuina scriptura testatur. sed numquid et Agar ancilla Sarrae, quando sitiente et plorante filio aperuit oculos suos et uidit puteum, clausos prius oculos habuit? aut illi duo discipuli post resurrectionem domini in uia cum illo clausis oculis ambulabant, de quibus euangelium loquitur, quod in fractione panis aperti sunt oculi eorum, et cognouerunt eum? quod ergo scriptum est de hominibus primis: aperti sunt oculi amborum, intellegere debemus adtentos factos ad intuendum et agnoscendum quod nouuni in eorum corpore acciderat, quod utique corpus patentibus eorum oculis et nudum cotidie subiacebat et notum; alioquin quomodo ad se adductis animalibus terrestribus et uolatilibus omnibus Adam clausis oculis nomina posset inponere, quod nisi discernendo non faceret, discernere autem nisi uidendo non posset? quomodo denique ipsa mulier [*]( 6 Gen. 3, 6. 7 11 cf. Gen. 21, 19 13 cf. Luc. 24, 13 15 cf. Luc. 24, 30. 31 22 cf. Gen. 2, 19 ) [*]( 1 nuptiae om. A 2 quia] qui P parum intelligunt P diligenter- erant om. P 4 absit hoc credere om. m. 1S 5 esse K 6 et sumeris TKRVP. 7 secum om. N 8 cognouerunt fi. quia] et F 9 illis fuisse T 10 quos KRVPN diuina scriptura apertos VP 11 nunquid P sare FRN 12 clausus K 15 apti m 16 eorum] amborum W agnouerunt FEKRVPMbd 17 est om. K amborum] eorum T 18 agnuscendum (u pro o fere semper) K cognoscendum A 19 accederat K 20 cottidie TN quottidie P 21 adductis ad se T om. P 22 uolatibus A 23 discernendum R discernere om. R 24 autem om. p. ipsa om. W )
218
ei demonstrata est, quando ait: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea? postremo si usque adeo quisquam fuerit contentiosus, ut haec eum dicat non cernendo, sed palpando potuisse, quid dicturus est, quod ibi legitur mulier lignum de quo fuerat cibum sumptura prohibitum uidisse quam esset speciosum oculis ad uidendum? erant itaque nudi et non confundebantur, non quia non uidebant, sed quia nihil unde confunderentur in membris senserant, quae uidebant. non enim dictum est: erant ambo nudi et ignorabant, sed: non confundebantur. quia enim nihil praecesserat quod non liceret, nihil secutum fuerat quod puderet.

Ibi homo primitus dei lege transgressa aliam legem repugnantem suae menti habere coepit in membris et inoboedientiae suae malum sensit, quando sibi dignissime retributam inoboedientiam suae carnis inuenit. talem quippe etiam serpens oculorum apertionem seducendo promiserat, ad aliquid uidelicet sciendum, quod melius nesciretur. tunc in se quippe sensit homo quod fecit, tunc a bono malum non carendo, sed perpetiendo discreuit. iniustum enim erat, ut obtemperaretur a seruo suo, id est a corpore suo ei qui non obtemperarat domino suo. nam quid est, quod oculi, labia, lingua, manus, pedes, inflexiones dorsi, ceruicis et laterum ut ad opera sibi congrua moueantur positum in potestate est, quando ab inpedimentis corpus liberum habemus et sanum, ubi autem [*](1 Gen. 2, 23 5 cf. Gen. 3, 6 7 Gen. 3, 1 13 cf. Rom. 7, 23 15 c. Iul. Pel. V 8 16 cf. Gen. 3, 5 20 c. Iul. Pel. V 8. 16 (iniustum -domino suo) 22 Op. imp. III 187 (nam-219, 4 nolente) 23 cf. c. Iul. Pel. V 21 ) [*]( 1 ei om. B 2 de] ex B 3 hoc N 4 potuisse discernere KRVPN potuisse cognoscere b 5 fuerant W 7 utique T 9 ãbi A 11 nihil pr.] non C 13 ibi enim KRN legem] lege K 14 repugnantem om. T 15 suae om. 7\' 16 inobedientie jjL 17 oculorum apertionem serpens N aptionem P 19 quid VPMAbd 20 percipiendo 8 21 obtemperauerat EKVPBMSWmp 22 lingua om. B 23 pes T dorsi et ceruicis (ceru s. 1.) M et ceruicis laterum A et om. M 24 ab om. BMWm\\t. impedimento B )

219
uentum fuerit, ut filii seminentur, ad uoluntatis nutum membra in hoc opus creata non seruiunt, sed expectatur, ut ea uelut sui iuris libido commoueat, et aliquando non facit animo uolente, cum aliquando faciat et nolente? hincine non erubesceret humani libertas arbitrii, quod contemnendo imperantem deum etiam in membra propria proprium perdidisset imperium? ubi autem conuenientius monstraretur inoboedientiae merito humanam deprauatam esse naturam quam in his inoboedientibus locis, unde per successionem subsistit ipsa natura? nam ideo proprie istae corporis partes naturae nomine nuncupantur. hunc itaque motum ideo indecentem, quia inoboedientem, cum illi primi homines in sua carne sensissent et in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis eadem membra texerunt, ut saltem arbitrio uerecundantium uelaretur, quod non arbitrio uolentium mouebatur, et, quoniam pudebat quod indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat.

Quia ergo nec isto adiuncto malo perire potuit nuptiarum bonum, putant inprudentes hoc non esse malum, sed pertinere ad illud bonum. discernitur autem non solum ratione subtili, uerum etiam uulgatissimo iudicio naturali, quod et in illis adparuit hominibus primis et hodieque tenetur ab hominibus coniugatis. quod enim illi postea propagatione fecerunt, hoc est conubii bonum; quod uero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiae malum, quod uitat ubique [*]( 1 cf. de peccato orig. 35; c. Iul. Pel. V 19. 20 3 Op. imp. III 183 (aliquando-nolente) 11 c. Iul. Pel. V 25 (hunc-decebat) cf. Gen. 3, 7 22 c. Iul. Pel. V 31 (quod-malum); Op. imp. III 170 (quod- 220,1 secretum) 24 Op. imp. III 184 (concupiscentiae-secretum); ib. V 30 ) [*]( 2 exspectatur E 3 faciat T 4 hinc.ne C hincne Fbd hinccine m. 2 EV, Pp. hinc enim R herubisceret K 5 humana R contaminendo m. 1 C contempnendo EP 8 depranatam esse humanam naturam Vbd inoboedientibus locis] membris N non oboedientibus locis (non init. uera. m. 2 add.) C 9 substitit RBW])Jbd 10 proprie CKp. 12 et om. T 13 saltim KPN 14 uerecundatium A 15 mobatur P 21 hominibus apparuit R primis hominibus p. et om. FEN 22 omnibus TMSW Amp. 23 conubio m. 1 C confusiong A )

220
conspectum et quaerit pudendo secretum. proinde nuptiae quia etiam de illo malo boni aliquid faciunt, gloriantur, quia sine illo fieri non potest, erubescunt. tamquam si quispiam pede uitiato ad aliquod bonum etiam claudicando perueniat, nec propter claudicationis malum mala est illa peruentio nec propter illius peruentionis bonum bona est claudicatio, ita nec propter libidinis malum nuptias condemnare nec propter nuptiarum bonum libidinem laudare debemus.

Iste quippe est morbus, de quo apostolus etiam coniugatis fidelibus loquens ait: haec est enim uoluntas dei, sanctificatio uestra, abstinere uos a fornicatione, ut sciat unusquisque uestrum suum uas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii sicut et gentes, quae ignorant deum. non solum igitur coniugatus fidelis uase non utatur alieno, quod faciunt a quibus uxores adpetuntur alienae, sed nec ipsum proprium in concupiscentiae carnalis morbo possidendum sciat. quod non sic accipiendum est, tamquam prohibuerit apostolus coniugalem, hoc est licitum honestumque concubitum, sed ut iste concubitus, qui nihil morbidae libidinis haberet adiunctum, si non praecedente peccato in eo perisset libertatis arbitrium, quod nunc id habet adiunctum, non sit uoluntatis, sed necessitatis, sine qua tamen in procreandis filiis ad fructum perueniri non potest ipsius uoluntatis. quae uoluntas in conubiis fidelium non eo fine determinatur, ut transituri filii nascantur in saeculo isto, sed ut permansuri renascantur in [*]( 5 cf. c. Iul. Pel. V 34 10 I Thess. 4, 3-5 19 cf. c. Iul. Pel. V 35 24 cf. c. Iul. Pel. V 41 ) [*]( 2 etiaml enim C, er. in F, om. E de om. m aliquid boni RVbd quia uero P 8 fieri om. R erubescant m. 1 F tamqui (qui s. I. m. 2) T 4 uiciato p. uiato K uiator P 6 illa om. E 7 pr. neque S 10 fidelibus coniugatis T 12 uestrum om. KVPBMWAmp. 13 posside A 14 et desideriis T et om. Wm 15 ergo p. coniugatos K 16 qui uxores appetunt alienas KBVPN 17 ipso R in om. A 20 sit concubitus RVPBMW Amp. 21 perissit K 22 idJ ideo KBVPN ut non KBVPN uoluptatis F [25 transitorii (0 ex u) C, FE transituri tantum N )

221
Christo. quod si prouenerit, merces erit de coniugio plenae felicitatis; si autem non prouenerit, pax erit coniugibus bonae uoluntatis. hac intentione cordis qui suum uas possidet, id est coniugem suam, procul dubio non possidet in morbo desiderii, sicut gentes quae ignorant deum, sed in sanctificatione et honore, sicut fideles qui sperant in deum. illo quippe concupiscentiae malo utitur homo, non uincitur, quando eam inordinatis atque indecoris motibus aestuantem frenat et cohibet neque nisi propagini consulens relaxat atque adhibet, ut spiritaliter regenerandos carnaliter gignat, non ut spiritum carni sordida seruitute subiciat. sic patres sanctos ex Abraham et ante Abraham, quibus deus quod ei placuerint perhibet testimonium, usos fuisse coniugibus neminem oportet dubitare christianum, quando quibusdam etiam singulis plures habere concessum est, ubi ratio fuit prolis multiplicandae, non uariandae adpetitio uoluptatis.

Nam si deo patrum nostrorum, qui etiam noster est, illa numerositas coniugum propterea non displicuisset, ut copiosius se libido iactaret, ita etiam sanctae feminae seruissent pluribus singulae. quod si aliqua faceret, quid eam nisi concupiscentiae turpitudo conpelleret, ut plures uiros haberet, quando ista licentia plures filios non haberet? uerumtamen magis pertinere ad nuptiarum bonum non unum et multas, sed unum et unam satis indicat ipsa prima [*]( 4 cf. Tbess. 4, 5. 4 11 cf. c. Faustum 1. XXII; c. Iul. Pel. V 45 ) [*]( 1 mercis K merces-prouenerit om. B 6 que T 7 deo N 8 moribus R 9 propagandi R propagine T propagationi P 10 spiritualiter EP 11 gignant T carnis KRPN carniş V carnali T sordide T seruitutis T seruitus MSWAmp. subiciant (n 8. 1.) T 12 ex] et BMWAmp om. S habraham pr. KS 13 eij et T placuerit T peribet T usus T 14 dubitare om. W etiam quibusdam A 15 concessum est habere m 16 uari.andae K uoluntatis R 19 ut] quod P etia K 20 plurioribus KR ea S 21 turpitudo concupiscentiae T 22 quando-haberet om. m. 1 T fllios (s. exp. uiros) E 24 primitus T )

222
diuinitus facta coniugum copula, ut inde conubia sumerent initium, ubi honestius adtenderetur exemplum. progrediente autem genere humano iunctae sunt quibusdam bonis uiris bonae feminae, singulis plures. unde adparet et illud dignitatis magis adpetisse modestiam et hoc fecunditatis permisisse naturam. nam et principatus magis naturaliter unius in multos quam in unum potest esse multorum. nec dubitari potest naturali ordine uiros potius feminis quam uiris feminas principari. quod seruans apostolus ait: caput mulieris uir, et: mulieres, subditae estote uiris uestris, et apostolus Petrus quomodo Sarra, inquit, obsequebatur Abrahae, dominum illum uocans. quod licet ita sese habeat, ut natura principiorum amet singularitatem, facilius autem pluralitatem uideamus in subditis, tamen plures feminae uni uiro numquam licite iungerentur, nisi ex hoc plures filii nascerentur. unde si una concumbat cum pluribus, quia non est ei hinc multiplicatio prolis, sed frequentatio libidinis, coniux non potest esse, sed meretrix.

Quoniam sane non tantum fecunditas, cuius fructus in prole est, nec tantum pudicitia, cuius uinculum est fides, uerum etiam quoddam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus coniugatis — unde dieit apostolus: uiri, diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam — huius procul dubio sacramenti res est, ut mas et femina conubio copulati quamdiu uiuunt inseparabiliter perseuerent [*]( 9 I Cor. 11, 3 10 Col. 3, 18 11 I Petro 3, 6 21 cf. c. Iul. Pel. V 46 22 Eph. 5, 25 ) [*]( 1 coniugii P 2 ibi T attenderentur P 3 iunctae sunt] tunc desinit BA tunc desunt Mmp. tunc desinit SW sint K 4 feminae coniungi BMWAmp. feminae coniugi S 6 multas N 7 multarum N dubitare K 12 itaque m 13 principum VPN singularitatem amet N facilis W 15 licite om. B 16 nascentur K concubat S 17 hinc ei T hinc om. W.Amp. multitudo (in mg. m. 2 multiplicatio) C 18 coniunx CEPm esse non potest A sed om. W 20 pr. non est S 23 et om. S dilexit ips S 24 maris C maris E masculus TRVPN 25 copulati conubio B )

223
nec liceat excepta causa fornicationis a coniuge coniugem dirimi. hoc enim custoditur in Christo et ecclesia, ut uiuens cum uiuente in aeternum nullo diuortio separetur. cuius sacramenti tanta obseruatio est in ciuitate dei nostri, in monte sancto eius, hoc est in ecclesia Christi quibusque fidelibus coniugatis, qui sine dubio membra sunt Christi, ut, cum filiorum procreandorum causa uel nubant feminae uel ducantur uxores, nec sterilem coniugem fas sit relinquere, ut alia fecunda ducatur. quod si quisquam fecerit, non lege huius saeculi, ubi interueniente repudio sine crimine conceditur cum aliis alia copulare conubia — quod etiam sanctum Moysen dominus propter duritiam cordis illorum Israhelitis permisisse testatur — sed lege euangelii reus est adulterii, sicut etiam illa, si alteri nupserit. usque adeo manent inter uiuentes semel inita iura nuptiarum, ut potius sint inter se coniuges qui ab alterutro separati sunt quam cum bis quibus aliis adhaeserunt. cum aliis quippe adulteri non essent, nisi ad alterutrum coniuges permanerent. denique mortuo uiro cum quo uerum conubium fuit fieri uerum conubium potest cum quo prius adulterium fuit. ita manet inter uiuentes quiddam coniugale, quod nec separatio nec cum altero copulatio possit auferre. manet autem ad noxam criminis, non ad uinculum foederis, sicut apostatae anima uelut de coniugio Christi recedens etiam fide perdita sacramentum fidei non amittit, quod lauacro regenerationis accepit. redderetur enim procul [*]( 1 cf. Matth. 5, 32 4 Ps. 47, 2 12 cf. Matth. 19, 8. 9; Marc. 10, 12 ) [*]( 1 coniugem] coniugi A 6 qui] qui sunt KRVPN sine dubio om. SW sunt om. KEVPN 8 uiri ducant uxores KRVPN 9 si om. T 11 sanctum om. RP 12 pro duritia R israelitis RVBAfLd 13 erit R 14 et usque TKRVPNb 16 a<Julterutro ja 17 inheserunt m ad om. T 19 non potest VPp. m. 2 20 manet etiam inter KRVPN manet quoddam uinculum coniugale b quidam R 21 adultero MW Ap. ad m posset T 22 noxa A 23 sic MSm sicuti R apost tae K apot?state C apo**state F apostata VPN postea R de de S 24 fidem perditam m. 1 C sacramenta m. 1 C 25 lauachro Bp. )
224
dubio redeunti, si amisisset abscedens. habet hoc autem qui recesserit ad cumulum supplicii, non ad meritum praemii.

Quibus uero placuit ex consensu ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum continere, absit ut uinculum inter illos coniugale rumpatur; immo firmius erit, quo magis ea pacta secum inierunt, quae carius concordiusque seruanda sunt, non uoluptariis corporum nexibus sed uoluntariis affectibus animorum. neque enim fallaciter ab angelo dictum est ad Ioseph: noli timere accipere Mariam coniugem tuam. coniux uocatur ex prima desponsationis fide, quam concubitu nec cognouerat nec fuerat cogniturus; nec perierat nec mendax manserat coniugis appellatio, ubi nec fuerat nec futura erat carnis ulla commixtio. erat quippe illa uirgo ideo sanctius et mirabilius iucunda suo uiro, quia etiam fecunda sine uiro prole dispar. fide conpar. propter quod fidele coniugium parentes Christi uocari ambo meruerunt et non solum illa mater uerum etiam ille pater eius sicut coniux matris eius, utrumque mente, non carne. siue-tamen ille pater sola mente siue illa mater et carne, parentes tamen ambo humilitatis eius, non sublimitatis, infirmitatis, non diuinitatis. neque enim mentitur euangelium, ubi legitur: et erant pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo, et alio loco: et ibant parentes eius per omnes [*]( 9 Matth. 1, 20 10 cf. c. Iul. Pel. V 46. 47 21 Luc. 2, 33. 41. 48 sqq. ) [*]( 1 si om. m. 1 F autem hoc FVPAbd 3 placuerit TKRVPNbd consu K consuetudine N 4 ut inter illos uinculum coniugale bd 5 illosj eos (j. imo eo (eo s. I.) F immo eo P quod T 6 inierint Rbd 7 uoluntariis PE nexibus corporum FRVbd • 9 mariam accipere W Mariam 8. l. M om. S 10 coniunx CE uocatus (s in ras.) F fide desponsationis Rbd disponsationis KVP, m. 1 C 13 ulla carnis N comixtio V 14 et sanctius bd iocunda TEVPN iuncta F uiro suo BS 16 ambo uocari TN et om. T 17 sic A coniunx K mater R 18 tam W tantum BMS.A.mp. 19 et] ex N humilitatis ambo S 21 enim om. KRVPBMWAmp. erat TEKVPBSWAmp. 23 illo] eo R loco euangelii T et om. T )

225
annos in Hierusalem; item paulo post: et dixit mater eius ad illum: fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. at ille ut ostenderet habere se praeter illos patrem, qui eum genuit praeter matrem, respondit eis: quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his, quae patris mei sunt, oportet me esse? et rursus, ne hoc dicto parentes illos negasse putaretur, euangelista secutus adiunxit: et ipsi non intellexerunt uerbum quod locutus est ad illos. et descendit cum eis et uenit Nazareth et erat subditus illis. quibus subditus nisi parentibus? quis autem subditus nisi Iesus Christus, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo? cur ergo illis subditus, qui longe infra formam dei erant, nisi quia semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, cuius formae parentes erant? sed cum illo non seminante illa peperisset, profecto nec ipsius formae serui parentes ambo essent, nisi inter se etiam sine carnis commixtione coniuges essent. unde et series generationum, cum parentes Christi conexione successionis commemorantur, usque ad Ioseph potius, sicut factum est, fuerat perducenda, ne in illo coniugio uirili sexui utique potiori fieret iniuria, cum ueritati nihil periret, quia ex semine Dauid, ex quo uenturus praedictus est Christus, et Ioseph erat et Maria.

Omne itaque nuptiarum bonum inpletum est in illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum. prolem cognoscimus ipsum dominum Iesum, fidem, quia nullum adulterium, sacramentum, quia nullum diuortium. [*]( 5 Luc. 2, 49 8 ib. 2,50.51 12Phil.2,6.7 20cf.Matth.l,16;Luc.3,23 1 ierusalem TEVSAbd 2 ecce] et T om. B 3 ego et pater tuus B illi K 4 se om. m patrem praeter illos W 7 rursum bd 9 locutus est] dixit C 10 discendit K illis A 12 Christus Iesus TFEKVPN 13 rapina FR esse om. T esse se RN aequalem m. 1 1;1., N 14 infra om. B forma W 21 sicut et (et s. l.) M, Wmp. 22 sexu A potiora fuerit R nihil ueritati P ueritate TA 26 parentibus om. W 27 xpm T fidem quidem R ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. ) [*]( 15 )

226

Solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine illa carnis concupiscentia, quae accidit ex peccato, sine qua concipi uoluit, qui futurus erat sine peccato non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati, ut hinc etiam doceret omnem quae do concubitu nascitur carnem esse peccati, quandoquidem sola quae non inde nata est non fuit caro peccati, quamuis coniugalis concubitus, qui fit intentione generandi, non sit ipse peccatum, quia bona uoluntas animi sequentem ducit, non ducentem sequitur corporis uoluptatem nec humanum arbitrium trahitur subiugante peccato, cum iuste redigitur in usum generandi plaga peccati. huius plagae quidam pruritus in adulteriorum et fornicationum et quorumlibet stuprorum atque inmunditiarum foeditatibus regnat, in conubiorum uero necessitudinibus seruit. ibi de domino tali turpitudo damnatur, hic de pedisequo tali honestas uerecundatur. non est igitur haec libido nuptiarum bonum, sed obscenitas peccantium, necessitas generantium, lasciuiarum ardor, nuptiarum pudor. cur ergo non coniuges maneant, qui ex consensu concumbere desinunt, si manserunt coniuges Ioseph et Maria, qui concumbere nec coeperunt?

Haec enim propagatio filiorum, quae in sanctis patribus propter generandum et conseruandum populum dei, in quo prophetiam Christi praecedere oportuit, officiosissima fuit, nunc iam non habet illam necessitatem. patet quippe iam ex omnibus gentibus spiritaliter gignendorum, undecumque [*]( 4 cf. Rom. 8, 3 ) [*]( 1 qui WAmp. 2 pudenda (pudendę MBm) concupiscentia KRVNbd 3 accedit KR 4 similitudinem C 5 qui Bm 9 ducendo a 10 corpus CE corporis sui RV uoluntatem VPBSWAmp 11 cumpeccati om. T 12 quidem N quicjdam m. 2 V pruritas m. 1 M, BWAmu. 13 skuprorum M 14 f§ditatibus TMm f«editatibus F in necessitatibus A 15 talis PR m. 2, om. A turpido C pedissequo C m. 2, FERVPNbd talis PR m. 2 16 non est] nec T 17 obscanitas Fp obscoenitas RVAbd uoce necessitas fin. cod. F 18 fit pudor N 19 serunt—Io om. m 20 non PBWSp. 23 prophetia K 24 ullam BW Amp. )

227
carnaliter nati fuerint, copia filiorum. et quod scriptum est: tempus amplectendi et tempus continendi ab amplexu, per illud atque hoc tempus agnoscitur distributum; illud quippe fuit amplectendi, hoc autem continendi ab amplexu.

Itaque et apostolus, cum hinc loqueretur, ait: hoc autem dico, fratres: tempus breue est; reliquum est ut et qui habent uxores tamquam non habentes sint, et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non ementes, et qui utuntur hoc mundo, quasi non utantur; praeterit enim figura huius mundi. uolo uos sine sollicitudine esse. haec omnia, ut exponendo aliquid hinc breuiter dicam, sic existimo intellegenda. hoc, inquit, dico, fratres: tempus breue est; non adhuc populus dei propagandus est generatione carnaliter, sed iam regeneratione spiritaliter colligendus. reliquum est ergo, ut et qui habent uxores, non carnali concupiscentiae subiugentur, et qui flent tristitia praesentis mali, gaudeant spe futuri boni, et qui gaudent propter temporale aliquod commodum, timeant aeternum iudicium, et qui emunt sic habendo possideant, ut amando non haereant, et qui utuntur hoc mundo, transire se cogitent, non manere; praeterit enim figura huius mundi. uolo uos, inquit, sine sollicitudine esse, hoc est: uolo sursum cor in his quae non praetereunt uos [*]( 2 Eccle. 3, 5 5 I Cor. 7, 29-32 ) [*]( 3 per] super C illud-tempus] utrumque hoc tempus VP cognuscitur K cognoscitur VMSWm 5 et om. m 7 et ut Vbd hii qui T 8 quasi CT 9 gaudent tamquam non om. B 10 ementes] possidentes bd 11 tamquam p. 13 hinc om. N sestimo K estimo PMSAmp. 14 inquam RN dico om. W 16 iam om. E iam regeneratione om. N 17 et om. Cp. 18 subiungenturB P m.1 tristitiarp P 20 timeat M m. 1 21 et qui emunt om. N possedeant K 23 manere] mare K amare RN praeteriit T 24 uolo uos sursum T 25 his om. T que T ) [*]( 15* )

228
habere. deinde subiungit et dicit: qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt domini, quomodo placeat domino;qui autem matrimonio iunctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, atque ita quodam modo exponit quod supra dixerat: qui habent uxores, tamquam non habentes sint. qui enim sic habent uxores, ut cogitent ea quae sunt domini, quomodo placeant domino, nec in his quae sunt mundi cogitent placere uxoribus, tamquam non habentes sunt. quod ea facilitate fit, quando et uxores tales sunt, ut eis mariti non ideo placeant, quia diuites, quia sublimes, quia genere nobiles, quia carne amabiles, sed quia fideles, quia religiosi, quia pudici, quia uiri boni sunt.

Verum in coniugatis ut haec optanda atque laudanda, sic alia toleranda sunt, ne in damnabilia flagitia, id est in fornicationes uel adulteria conruatur. propter quod uitandum malum etiam illi concubitus coniugum, qui non fiunt causa generandi, sed uictrici concupiscentiae seruiunt, in quibus iubentur non fraudare inuicem, ne temptet eos satanas propter intemperantiam suam, non quidem secundum imperium praecipiuntur, tamen secundum ueniam conceduntur. sic enim scriptum est: uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir; similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. nolite inuicem fraudare nisi ex consensu ad [*]( 1 I Cor. 7, 32. 38 5 ib. 7, 29 22 ib. 7, 3-6 ) [*]( 2 cogita m. 1 P cogitet m. 2 P 4 ea quae TKVPBMSWmfJ- mundi huius S 7 uxores habent S ut om. MSWAm\\i domini sunt A 8 cogitant KVPMSW Amp., m. 2 ER 9 ea facilitate CBS: ea felicitate TEKBMWAmyb ęą. facilitate (supra i add. e m. 2) V facile P facilius d 10 sunt tales A non ideo mariti BfJ- non idem mariti MSWAm 14 ut om. N 15 laudanda om. N 16 corruantur R 17 coniug*um S 18 causa om. B uiatrici R uiciatrici P uictoria C 21 tamen] sed N 23 similiter autem et] neque N 25 non om. BMWmp 26 fraudare inuicem Pp )

229
tempus, ut uacetis orationi et iterum ad ipsum estote, ne uos temptet satanas propter intemperantiam uestram. hoc autem dico secundum ueniam, non secundum imperium. ubi ergo uenia danda est, aliquid esse culpae nulla ratione negabitur. cum igitur culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis inputandus est, quid secundum ueniam concedit apostolus, nisi quod coniuges, dum se non continent, debitum ab alterutro carnis exposcunt non uoluntate propaginis, sed [*](10 )dinis uoluptate? quae tamen uoluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit ueniam. quocirca etiam hinc sunt laudabiles nuptiae, quia et illud, quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se. neque enim etiam iste concubitus, quo seruitur concupiscentiae, sic agitur, ut inpediatur fetus, quem postulant nuptiae.

Sed tamen aliud est non concumbere nisi sola uoluntate generandi, quod non habet culpam, aliud carnis concumbendo adpetere uoluptatem, sed non praeter coniugem, quod uenialem habet culpam, quia, etsi non causa propagandae prolis concumbitur, non tamen huius libidinis causa propagationi prolis obsistitur siue uoto malo siue opere malo. nam qui hoc faciunt quamuis uocentur coniuges, non sunt nec ullam nuptiarum retinent ueritatem, sed honestum nomen uelandae turpitudini obtendunt. produntur autem quando eo usque progrediuntur, ut exponant filios, qui nascuntur inuitis. [*]( 16 c. Iul. Pel. V 63 (aliud-19 culpam) ) [*]( 1 ad id ipsum TVPbd id ipsum (id s. ad) B 2 incontinentiam MWAmp. 5 culpae esse S 6 propriae K propterea R 7 quid] qui. S 9 propagandi P 10 uoluntate T uoluntas T 11 nuptia K 13 ignusci K enim om. E 15 impleatur C foetus C fętus K,... postulent K 17 uoluptate A aliud autem TKRVP aliud est autem N carnis quidem TKPN 18 uoluntatem T uxorem R 19 generandae MWmp 20 obsistitur T propagatione C propagationi* S 21 notum m. 1 C 22 hoc qui E qui om. K 23 ulla K 24 turpitudinis E obtentunt jx )

230
oderunt enim nutrire uel habere, quos gignere metuebant. itaque cum in suos saeuit, quos nolens genuit tenebrosa iniquitas, clara iniquitate in lucem promitur et occulta turpitudo manifesta crudelitate conuincitur. aliquando eo usque peruenit haec libidinosa crudelitas uel libido crudelis, ut etiam sterilitatis uenena procuret et si nihil ualuerit, conceptos fetus aliquo modo intra uiscera extinguat ac fundat, uolendo suam prolem prius interire quam uiuere, aut si in utero iam uiuebat, occidi ante quam nasci. prorsus si ambo tales sunt, coniuges non sunt; et si ab initio tales fuerunt, non sibi per conubium, sed per stuprum potius conuenerunt. si autem non ambo sunt tales, audeo dicere: aut illa est quodam modo mariti meretrix aut ille adulter uxoris.

Quia igitur nuptiae tales esse non possunt, quales primorum hominum, si peccatum non praecessisset, esse potuerunt, sint tales, quales sanctorum patrum fuerunt, ut pudenda carnis concupiscentia, quae in paradiso nec ante peccatum fuit nec post peccatum esse permissa est, quia necesse est in corpore mortis huius ut sit, non ei seruiatur, sed ipsa potius nonnisi ad propagandam prolem seruire cogatur. aut quia hoc tempus, quod iam esse diximus, continendi ab amplexu non habet huius officii necessitatem adiacente undique in omnibus gentibus tanta fertilitate gignendorum spiritaliter filiorum, illud potius excellentis continentiae bonum qui potest capere, capiat; qui uero id capere non potest, et si acceperit uxorem, non peccat, et femina, si se [*]( 21 cf. p. 227, 4 24 cf. Matth. 19, 12. 11 25 cf. I Cor. 7, 28. 9 ) [*]( 1 oder W 2 in om. T 4 manifestatg. E crudulitate K credulitate B 6 sterelitatis E crudelitatis SW ualuerint TP 7 foetus C faetus EK exstinguat MVAbd 8 iam in utero MSWAmp 9 iam om. B non uiuebat C occidit C 11 potius per stuprum N 12 tales sunt S 13 meretrix—quia om. C meretrix mariti BSbd meritrix W 14 non-esse om. W 16 sint tales om. N pudende P 17 concupiscenti§ P 18 esse] illic esse KRVPN non esse TE 19 ei om. P 20 propagandS M 22 adiacentem T 23 in om. It gentibus om. S 26 et om. P si fin. om. S )

231
non continet, nubat. bonum est enim homini mulierem non tangere. uerum quia non omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est, restat, ut propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque uirum suum habeat ac sic infirmitas incontinentiae, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipiatur honestate nuptiarum. quod enim ait apostolus de feminis: uolo igitur iuniores nubere, hoc et de maribus dici potest: uolo iuniores uxores ducere, ut ad utrumque sexum pertineat filios procreare, patres et matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia\'.

In nuptiis tamen bona nuptialia diligantur: proles, fides, sacramentum. sed proles, non ut nascatur tantum uerum etiam ut renascatur; nascitur namque ad poenam, nisi renascatur ad uitam. fides autem, non qualem habent inter se etiam infideles zelantes carnem; quis enim uir quamlibet inpius uult adulteram uxorem? aut quae mulier quamlibet inpia uult adulterum uirum? hoc in conubio bonum naturale est quidem, carnale tamen. sed membrum Christi coniugis adulterium coniugi debet timere, non sibi et a Christo sperare fidei praemium, quam exhibet coniugi. sacramentum uero, quod nec separati et adulterati amittunt, coniuges concorditer casteque custodiant. solum est enim quod etiam sterile coniugium tenet iure pietatis iam spe fecunditatis amissa, propter quam fuerat copulatum. haec bona nuptialia laudet in nuptiis, [*]( 1 I Cor. 7, 1 2 Matth. 19, 11 3 1 Cor. 7, 2 7 I Tim. 5, 14 ) [*]( 1 Eligatur bonum P enim est B enim om. W 2 omnes om. SW 4 uxorem suam EKPBMWAp. suam om. S 8 et om. A 9 pertineat sexum N 14 renascatur ad uitam pr. S 16 uir] ui§ T 17 quemlibet P inpia om. P 18 in conubio] conubii N conubium K 19 sed mens xpiani coniugis P 20 separare m. 1 CB, E 22 separati et adulterati TVA: sperati et adulterati KR separari nec adulterari C, m. 1 m separati nec adulterati P separari et adulterari 1 spreti 1 ttdntttrtttt ESWp., m. 2 m separari et adulterari BM admittunt CEBMWm qui (qui s. l. M) concorditer casteque custodiant (custodiunt E, m. 2 M, S WmlL) EN 24 pietas T 25 in nuptiis] Inuptus B )

232
qui laudare uult nuptias. carnis autem concupiscentia non est nuptiis inputanda, sed toleranda. non enim est ex naturali conubio ueniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum.

Propter hanc ergo fit, ut etiam de iustis et legitimis nuptiis filiorum dei non filii dei, sed filii saeculi generentur, quia et hi qui generant, si iam regenerati sunt, non ex hoc generant quod filii dei sunt, sed ex quo adhuc filii saeculi. dominica quippe sententia est: filii saeculi huius generant et generantur. ex quo.itaque sumus adhuc filii saeculi huius, exterior homo noster corrumpitur, ex hoc et huius saeculi filii generantur nec filii dei nisi regenerentur fiunt; sed ex quo sumus filii dei, interior renouatur de die in diem, quamuis et ipse exterior per lauacrum regenerationis sanctificatus sit et spem futurae incorruptionis acceperit, propter quod et templum dei merito dicitur. corpora uestra, inquit apostolus, templum in uobis spiritus sancti est, quem habetis a deo, et non estis uestri; empti enim estis pretio magno. glorificate ergo deum in corpore uestro. hoc totum non solum propter praesentem sanctificationem, sed maxime propter illam spem dictum est, de qua idem alio loco dicit: sed et nos ipsi primitias spiritus habentes et ipsi in nobismet ipsis ingemiscimus adoptionem expectantes, [*]( 1 c. Iul. Pel. VI 40 (carnis-233, 3 tenetur) 8 Luc. 20, 34 10 II Cor. 4, 16 16 I Cor. 6, 19, 20 21 Rom. 8, 23 ) [*]( 1 pudenda concupiscentia KRVPN 2 in nuptiis N inputanda] pudenda N est enim RVPbd 3 peccati N accedens KR 4 ergo om. T 5 filii dei sunt SWAmp. 6 regenerati] generati CTE 7 non-generant om. C quod] ex quo Sbd quo T om. K ex hoc quod (quod 8. I.) C 8 huius saeculi TRVbd 9 generant et om. T filii adhuc N 10 huius saeculi RVbd 11 hoc] quo SW uoce saeculi inc. cod. F filii saeculi KPN 12 interior de die in diem renouatur RVbd 17 est sps sci F 18 pretio add. m. 2 T 19 ergo om. RWp. post ergo add. et portate Rp.bd, m. 2 T 21 dicit om. B 22 habentes spiritus KVP ipsi om. p. 23 adoptione K )

233
redemptionem corporis nostri. si ergo redemptio corporis nostri secundum apostolum expectatur, profecto quod exspectatur adhuc speratur, nondum tenetur. unde adiungit et dicit: spe enim salui facti sumus; spes autem quae uidetur non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. non itaque per hoc quod expectamus, sed per hoc quod toleramus, carnales filii propagantur. absit ergo, ut fidelis homo, cum audit ab apostolo: diligite uxores uestras, concupiscentiam carnis diligat in uxore, quam nec in se ipso debet diligere audiens alterum apostolum: nolite diligere mundum nec ea quae in mundo sunt. quisquis dilexerit mundum, non est caritas patris in illo, quia omnia quae in mundo sunt concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre, sed ex mundo est. et mundus transibit et concupiscentia eius; qui autem fecerit uoluntatem dei, manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum.