De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Illud etiam non ab re fuerit intueri, quod, cum posset dicere: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum fecit deus caelum et terram, ut in caelo et terra intellegeremus quidquid in eis est, sicut loqui diuina scriptura consueuit, ut nomine caeli et terrae saepissime, interdum addito et maris, uniuersam insinuet creaturam, aliquando adiungens et dicens: et quae sunt in eis, ut, quidquid horum diceret, ibi intellegeremus et diem, siue quem primitus condidit, siue istum, quem praesentia solis facit: non ita dixit, sed interposuit diem dicens: cum factus est dies. nec ita locutus est, ut diceret: hic est liber creaturae diei et caeli et terrae, tamquam hoc ordine, quo facta narrantur, nec ita: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies et caelum et terra, cum fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, nec ita: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum fecit deus diem et caelum et terram et omne uiride agri, nec ita: hic est liber creaturae caeli et terrae. fecit deus diem et caelum et terram et omne uiride agri — hos enim magis locutionis modos loquendi consuetudo poscebat -: sed ait: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, tamquam illud insinuans, cum factus est dies, tunc fecisse deum caelum et terram et omne uiride agri. [*]( 11 cf. Ps. 145, 6 23 Gen. 2, 4. 5 ) [*]( 1 ammonemur PR in om. RSbd 2 sotietate SR 3 hipc (n exp. m. 1) S 4 inuestigare b, (in add. m. 1) R 5 possit S 7 in terra Sb quidquid ElRl 8 consuebit El 9 celi S sepisaime SR additum Pl maris (a ex 0 m. 1) R 10 creatura El 11 quae] ea quae S quicquid EPRtS 12 primus (s. I. m. 2 add. al primitus) E 13 fecit Pd (e ex a m. 1) R 14 loquutus PR 16 narrantur ista. Xec sqq. b 17 terra) terram E cum—terram om. ES 19 caeli et terrae om. b cum om. S 20 nec ita-agri om. PRSbd 22 loquutionis PR modus S modo Px )

141

Porro autem superior narratio factum diem primitus indicat eumque unum diem deputat; post quem secundum adnumerat, quo factum est firmamentum, et tertium, quo species terrae marisque digestae sunt et lignum atque herbam terra produxit. an forte hoc illud est, quod in libro superiore moliebamur ostendere deum simul fecisse omnia, quandoquidem narrationis illa contextio, cum sex dierum ordine creata cuncta et consummata memorasset, nunc ad unum diem omnia rediguntur nomine caeli et terrae adiuncto etiam fruticum genere? nimirum propter quod supra dixi, ut. si fortassis ex hac nostra consuetudine intellegeretur dies, corrigeretur lector, cum recoleret uiride agri ante istum solarem diem deum dixisse, ut terra produceret. ita iam non ex alio sanctae scripturae libro profertur testimonium, quod omnia simul deus creauerit, sed uicina testificatio paginae consequentis ex hac re nos admonet dicens: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, ut istum diem et septies intellegas repetitum, ut fierent septem dies et, cum audis tunc facta omnia, cum factus est dies, illam senariam uel septenariam repetitionem sine interuallis morarum spatiorumque temporalium factam, si possis, adprehendas, si autem nondum possis, haec relinquas conspicienda ualentibus, tu autem cum scriptura non deserente infirmitatem tuam et materno incessu tecum tardius ambulante proficias, quae sic loquitur, ut altitudine superbos inrideat, profunditate adtentos terreat, ueritate magnos pascat, affabilitate paruulos nutriat. [*]( 14 cf. Eccli. 18, 1 ) [*]( 2 post secundum add. m. 2 s. I. diem E 3 factum (m ex s m. 1) E 5 cap. lIII E 6 simul deum PRSbd 7 contexio El cuncta creata Sb 8 nunc autem b 10 dixit E diximus b 13 dixisse (pr. s m. 1 s. d.) R iam] etiam P -iam (& er.) R scripturae sanctae PHbd 15 pagine S ex] et ex b 16 ammonet PR 17 ut] Et b istum] ipsum S 18 et om. b septiens P1 repetum 81 21 adpraehendas ESR . autem ont. d 22 nondum] non PSlRlb ualentibus (a ex e m. 1) E cap. V E 23 cum om. S 24 materno* E 25 inrideat E1 adtentoa .EiSi.R 26 cum uoce ueritate inc. cap. VI E magnos (m s. I. m. 1) R affabilitate» (m er.) E )

142

Quid sibi ergo uult etiam quod sequitur? nam ita sermo contexitur: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est. quid est hoc? nonne quaerendum est, ubi ea fecerit, antequam essent super terram et antequam exorta sunt? quis enim non procliuius crederet tunc ea deum fecisse, cum exorta sunt, non antequam exorta sunt, nisi admoneretur hoc diuino eloquio ista deum ante fecisse, quam exorerentur, ut, si ubi facta sint inuenire non possit, credat tamen ante facta quam exorta quisquis huic scripturae pie credit; inpie quippe non credit.

Quid ergo dicemus? an, quod nonnulli putauerunt, in ipso uerbo dei facta omnia. antequam exorerentur in terra? sed, si . hoc modo facta sunt, non cum factus est dies, sed antequam fieret dies, facta sunt; aperte autem scriptura dicit: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum, antequam exoreretur. si ergo cum factus est dies, non utique antequam fieret dies, ac per hoc non in uerbo, quod patri coaeternum est, antequam dies, antequam omnino aliquid fieret, sed cum factus est dies. nam illa, quae in uerbo dei ante omnem creaturam sunt, non utique facta sunt; haec autem facta sunt, cum factus est dies, sicut scripturae uerba declarant, sed tamen antequam essent super terram et antequam exorerentur: quod de uiridibus et feno agri dictum est. [*]( 1 Quod El uult ergo SR1 itaj ista P ita (ta in rcu.) R 3 omneiii uiridern E omnia uiridia S essegt E essent PRS 4 foenum S faenum P 5 hoc] ergo b querendum R fecit b 6 essent (n s. l. m. 1) E non om. b 7 fecesse 81 8 nontequam E1 ammoneretur EPR hoc om. b 9 fecisse antequam bd eiorerentur (n 8. I. tn. 1) E exorirentur SRtbd 10 possipt E 13 dicimus S 14 exorerentur (e meel. ex i) E exorirentur SR2bd 18 esseijt E 19 foenum S faenum PR exoriretur SR2bd cum om. S 20 ac] hac R 24 autem] cum S 25 esset b et om. PRbd 26 exorirentur SRsbd foeno S faeno PR )

143

Ubi ergo? an in ipsa terra causaliter et rationabiliter, sicut in seminibus iam sunt omnia, antequam euoluant quodammodo atque explicent incrementa et species suas per numeros temporum? sed ista semina, quae uidemus, iam super terram sunt, iam exorta sunt. an non erant super terram, sed infra terram, et ideo, antequam exorta sunt, facta sunt, quia tunc exorta sunt, cum semina germinarunt et accessu incrementorum in auras eruperunt, quod per moras temporum nunc fieri uidemus suo cuique generi distributas? num ergo semina tunc facta sunt, cum factus est dies, et in ipsis erat omne uiride agri et omne fenum nondum ea specie, qua sunt super terram iam exorta, sed ea ui, qua sunt in rationibus seminum? semina ergo primum terra produxit? sed non ita scriptura loquebatur, cum diceret: et produxit terra herbam pabuli, uel herbam feni, seminans semen secundam genus et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen suum in\' se secundum genus super terram. his enim uerbis magis adparet semina esse orta ex herbis et lignis, non autem illa ex seminibus, sed ex terra, praesertim quia et ipsa uerba dei sic se habent. non enim ait: germinent semina in terra herbam feni et lignum fructuosum, sed ait: germinet terra herbam feni seminans semen, ut semen ex herba, non herbam insinuaret ex semine. et sic est factum. et produxit terra, id est: prius sic est factum in cognitione illius diei, et produxit terra. iam, ut hoc fieret etiam in ipsa creatura, quae condita est. [*]( 14 Gen. 1, 12 22 Gen. 1, 11. 12 ) [*]( 1 in s. I. tn. 1 ER rationaliter Rbd 2 euolbant Et euolent b 5 erat E 7 germinarent Sfflb accessuiii E 8 eruipperunt E erumpunt 8 9 sui El tunc om S 10 dies s. 1. m. 1 R 11 foenum S faenum P speciae R 12 ui] in b quae S 13 scribtura E 14 produxi El terrft S erbam S pauuli El 15 faeni PRS seminantem bd 17 se ę.1iQ secundum (alio exp. m. 1) P 18 cum uoce his inc. cap. VII E 19 exorta b erbis S illa om. El 21 foeni S faeni PR 22 haerbam R foeniSfaeniPR 23 seminantem bd herba (hs.l.m. 1)5\' )

144

Quomodo ergo, antequam essent super terram et antequam exorerentur? quasi eis aliud fuerit fieri cum caelo et terra, quando factus est dies ille inusitatus atque incognitus nobis, quem primum deus fecit, aliud autem exoriri iam super terram, quod non fit nisi per hos dies, quos circuitus solis facit per temporum moras suo cuique generi adcommodatas? quod si ita est diesque ille societas atque unitas supercaelestium angelorum atque uirtutum est, procul dubio longe aliter nota est angelis creatura dei, aliter nobis; excepto, quod eam in uerbo dei nouerunt, per quod facta sunt omnia, etiam in se ipsa dico longe aliter eis notam esse quam nobis: illis enim primordialiter, ut ita dicam. uel originaliter, sicut eam deus primitus condidit et post eam conditionem a suis operibus requieuit non condendo aliquid amplius, nobis autem secundum rerum antea conditarum administrationem iam per ordines temporum, secundum quam deus iam illis rebus senaria perfectione consummatis usque modo operatur.

Causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam et lignum, id est producendi accepisse uirtutem. in ea quippe iam tamquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, quae per tempora futura erant; nam utique postea plantauit deus paradisum iuxta orientem et eiecit ibi de terra omne lignum speciosum ad aspectum et bonum ad escam.. nec tamen dicendum est eum tunc aliquid addidisse creaturae, quod ante non fecerat, quod uelut illi perfectioni, qua omnia bona [*]( 21 cf. Gen. 2, 8. 9 ) [*]( 1 esset PRb 2 exorirentur EPWSbd aliud eis PRSbd fieri in ras. R om. S 4 iam om. PRbd 6 commodatas El accumodatas P 7 cum uoce quod inc. cap. VIII E illa b ille (sup. e add. m. 1 ius) R 11 eis nota S notam eis PRbd 12 enim] enim inras. B etiam Pb 14 contendo b 15 antea om. PRb conditarum om. P1 amministrationem PR 17 senaria!!! perfectionem E per senariam perfectionem lJbd senaria. perfectione. R admodo E 18 terra E1 erbam S 22 deus om. ln paradysum E; semper uocali y scriptum, quod hic adnotauisse satis habebo 24 aliquid tunc Sd 25 uelud 81 perfectioni (i fm. ex e m. 1) R )

145
ualde sexto die consummauit post esset addendum; sed quia iam omnes naturae fructicum atque lignorum in prima conditione factae fuerant, a qua conditione deus requieuit, mouens deinde administransque per temporales cursus illa ipsa, quae condidit et a quibus conditis requieuit, non solum tunc plantauit paradisum, sed etiam nunc omnia, quae nascuntur. quis enim alius etiam nunc ista creat, nisi qui usque nunc operatur? sed creat haec modo ex his, quae iam sunt; tunc autem ab illo, cum omnino nulla essent, creata sunt, cum factus et dies ille, qui etiam ipse omnino non erat, spiritalis uidelicet atque intellectualis creatura.

Factae itaque creaturae motibus coeperunt currere tempora: unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inueniri ante tempora tempora. motus enim si nullus esset uel spiritalis uel corporalis creaturae, quo per praesens praeteritis futura succederent, nullum esset tempus omnino. moueri autem creatura non utique posset, si non esset. potius ergo tempus a creatura quam creatura coepit a tempore, utrumque autem ex deo; ex ipso enim et per ipsum et in ipso sunt omnia. nec sic accipiatur quod dictum est: tempus a creatura coepit, quasi tempus creatura non sit, cum sit creaturae motus ex alio in aliud consequentibus rebus secundum ordinationem administrantis dei cuncta quae creauit. quapropter cum primam conditionem creaturarum cogitamus, a quibus operibus suis deus in die septimo requieuit, nec illos dies sicut istos solares nec ipsam operationem ita cogitare debemus, quemadmodum nunc aliquid deus operatur in tempore, sed [*](12 cf. De ciuitate dei lib. XI 6 19 cf. Rora. 11, 36 4 amministransque PR per om. S 7 alius] alter b etiam alius E 8 iis d 10 non om. b 12 facta. R creatura. R 18 cum unde inc. cap. X E requiruntur-tempora om. 81 14 pr. tempora s. I. m. 1 B alt. tempora in ras. P 16 esset (t 8. I. m. 1) P 18 quam] non S 20 a a. I. m. 1 S 23 administrantis-quapropter in mg. m. 1 suppl. S amministrantis PR cum uoce quapropter inc. cap. XI E 24 creaturam PSb 26 quemammodum EP 27 quemammodum P ) [*]( XXVIII. Adf. sect. III para 1. ) [*]( 10 )

146
quemadmodum operatus est, unde inciperent tempora, quemadmodum operatus est omnia simul, praestans eis etiam ordinem non interuallis temporum, sed conexione causarum, ut ea, quae simul facta sunt, senario quoque illius diei numero praesentato perficerentur.

Non itaque temporali, sed causali ordine prius facta est informis formabilisque materies, et spiritalis et corporalis, de qua fieret, quod faciendum esset, cum et ipsa, priusquam instituta est, non fuisset; nec instituta est nisi ab illo utique summo deo et uero, ex quo sunt omnia. quae siue caeli et terrae nomine significata sit, quae in principio fecit deus ante unum illum diem, quem condidit, propterea iam sic appellata, quia inde facta sunt caelum et terra, siue nomine terrae inuisibilis et inconpositae atque abyssi tenebrosae, iam in primo libro tractatum est.

In his uero, quae iam ex informitate formata sunt euidentiusque appellantur creata uel facta uel condita, primum factus est dies; oportebat enim, ut primatum creaturae obtineret illa natura, quae creaturam per creatorem, non creatorem per creaturam posset agnoscere. secundo firmamentum, unde corporeus incipit mundus. tertio species maris et terrae, atque in terra potentialiter, ut ita dicam, natura herbarum atque lignorum. sic enim terra ad dei uerbum ea produxit, antequam exorta essent, accipiens omnes numeros eorum, quos per tempora exereret secundum suum genus. deinde, posteaquam haec uelut habitatio rerum condita est, quarto die luminaria et sidera creata sunt, ut prius pars mundi superior rebus, quae intra mundum mouentur, uisibilibus ordinaretur. quinto aquarum natura, quia caelo aerique coniungitur, produxit ad dei uerbum indigenas suos, omnia [*]( 1 inquiperent E1 quemammodum EP 3 connexione bd 10 quae om. d 11 sit] est b 13 terraqi E 14 iani] ut iam JRbd 16 euidentius qo*e (a er.) R 18 enim] ei b 19 optineret ES 20 possit S 21 inquipit E1 tercio R 22 naturft S 23 erbarum S 25 exereret] exserereret (re exp. m. 1) P exsereret Bd exerceret b 26 uelud 81 2U ordinareturj ornaretur E28, (in mg.) b qui, a caelo R ■ )

147
scilicet natatilia et uolatilia; et haec potentialiter in numeris, qui per congruos temporum motus exererentur. sexto terrestria similiter animalia, tamquam ex ultimo elemento mundi ultima, nihilominus potentialiter, quorum numeros tempus postea uisibiliter explicaret.

Hunc omnem ordinem creaturae ordinatae dies ille cognouit; et per hanc cognitionem sexies quodammodo praesentatus tamquam sex dies exhibuit, cum sit unus dies ea, quae facta sunt, in creatore primitus et in ipsis consequenter agnoscens nec in ipsis remanens, sed eorum etiam posteriorem cognitionem ad dei referens dilectionem, uesperam et mane et meridiem in omnibus praebuit, non per moras temporum, sed propter ordinem conditorum. postremo quietis sui creatoris, quia in se requiescit ab omnibus operibus suis. notitiam repraesentans, in qua non habet uesperam, benedici et sanctificari ob hoc meruit. unde ipsum septenarium numerum sancto spiritui quodammodo dedicatum commendat scriptura et nouit ecclesia.

Hic est ergo liber creaturae caeli et terrae, quia in principio fecit deus caelum et terram secundum materiae quandam, ut ita dicam, formabilitatem, quae consequenter uerbo eius formanda fuerat, praecedens formationem suam non tempore, sed origine. nam utique cum formaretur, primum factus est dies; cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exoreretur, sicut tractauimus uel si quid liquidius et congruentius uideri et dici potuit aut potuerit.