De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quamobrem potest aliquis fortasse mecum disputando certare, ut dicat sublimium caelorum angelos non alternatim contueri primo rationes creaturarum incommutabiliter in uerbi dei incommutabili ueritate ac deinde ipsas creaturas et tertio earum etiam in se ipsis cognitionem ad laudem referre [*](10 cf. loh. 8, 12 11 cf. Act. 4, 11 ) [*]( 1 nespera S 2 cottidianae (e pro ae S) ES 3 propriae R figuratae ElSB 4 etiam uerior b 6 occasu El uespere ESb nomine om. b 8 conplatione P1 creata b dispicitur Sd desipitur in mg. m. 2 R, in textu despicitur 9 assurgit PRbd 11 propriae R figuratae ElS 12 ea PR 14 figuratae ElS 15 propriae RS posset S quae-rat S 16 adiutus om. El 18 neQuae (ne s. I. m. 1 add. et a exp.) S ita hanc bd supra aliam add. m. 2 uide R ponenda El 22 dispotando P 24 inconmutabiliter E 25 creaturas et] creatura est Pl 26 eorum EtB )

128
creatoris, sed eorum mentem mirabili facilitate haec omnia simul posse. numquid tamen dicet aut, si quisquam dixerit, audiendus est illam caelestem in angelorum milibus ciuitatem aut non contemplari creatoris aeternitatem aut mutabilitatem ignorare creaturae aut ex eius quoque inferiore quadam cognitione non laudare creatorem? simul hoc totum possint, simul hoc totum faciant; possunt tamen et faciunt. simul ergo habent et diem et uesperam et mane.

Neque enim uerendum est. ne forte qui est idoneus iam illa sentire ideo non putet hoc ibi posse fieri, quia in his diebus, qui solis huius circuitu peraguntur, fieri non potest. et hoc quidem non potest eisdem partibus terrae; uniuersum autem mundum quis non uideat, si adtendere uelit, et diem, ubi sol est, et noctem, ubi non est, et uesperam, unde discedit, et mane, quo accedit, simul habere? sed nos plane in terris haec omnia simul habere non possumus; nec ideo tamen istam terrenam conditionem lucisque corporeae temporalem localemque circuitum illi patriae spiritali coaequare debemus, ubi semper est dies in contemplatione incommutabilis ueritatis, semper uespera in cognitione in se ipsa creaturae, semper mane etiam ex hac cognitione in laudem creatoris, quia non ibi abscessu lucis superioris, sed inferioris cognitionis distinctione fit uespera, nec mane tamquam nocti ignorantiae scientia matutina succedat, sed quod uespertinam etiam cognitionem in gloriam conditoris adtollat. denique et ille nocte non nominata, uespere, inquit, et mane et meridie enarrabo, adnuntiabo; et exaudies uocem meam, hic [*]( 26 Ps. 54, 18 ) [*]( 2 dicet] dicit S 5 interiore S quadam] quam El 6 cum priorc simul inc. cap. XXIIII E 7 pr. faciunt S 10 putet hoc ibij potest et hoc alibi S 12 eisdem (s 8. I. m. 1) R 13 attendere (re s. I. m. 1) R 14 discedet S 15 quoqpp E accedet S 16 hic b 17 lucisquae E et temporalem (et 8. I. m. 1) R (8. I. m. 2) E 18 coequare S 20 creatura R 21 laude PRSbd 22 sed] seu b 23 nocti El 24 succedit 8, (i ex a m. 1) R 26 inquid P 27 enarrabo (e s. l. m. 1) E narrabo S et narrabo R et annuntiabo SRbd )

129
fortasse per temporum uices, sed tamen, quantum puto, significans, quid sine temporum uicibus ageretur in patria, cuius peregrinatio suspirabat.

Sed numquid, si iam nunc simul ista omnia gerit atque habet angelica illa societas et unitas diei, quem primitus condidit deus, tunc etiam cum haec conderentur simul haec habuit? nonne per omnes sex dies, cum ea, quae per singulos deo condere placuit, conderentur, primo haec accipiebat in uerbo dei, ut in eius notitia primitus fierent. cum dicebatur: et sic est factum, deinde, cum facta essent in sua propria natura, qua sunt, deoque placuissent, quia bona sunt, tunc ea itidem cognoscebat alia quadam inferiore cognitione, quae nomine uesperae significata est ac deinde facta uespera fiebat mane, cum de suo opere deus laudaretur et alterius creaturae, quae deinceps facienda erat, ex dei uerbo notitia, priusquam fieret, acciperetur? non ergo tunc simul omnia, et dies et uespera et mane, sed singillatim per ordinem, quem scriptura commemorat.