De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Huius ergo diei, cuius et uespera et mane secundum supra dictam rationem accipi potest, sexta repetitione consummata est uniuersa creatura factumque est mane, quo finiretur sextus dies, et unde inciperet septimus uesperam non habiturus, quia dei requies non est creatura: quae. cum per dies ceteros conderetur. aliter in se ipsa facta cognoscebatur, quam in illo, in cuius ueritate facienda uidebatur, cuius cognitionis quasi decolor species uesperam faciebat. non itaque iam forma ipsius operis dies et terminus uespera et alterius operis initium mane in hac rerum conditarum narratione debet intellegi, ne cogamur contra scripturam dicere praeter sex dies conditam diei septimi creaturam, aut ipsum diem septimum nullam esse creaturam; sed dies ille, quem fecit deus, per opera eius ipse repetitur non circuitu corporali, sed cognitione spiritali. cum illa beata societas angelorum et primitus contemplatur in uerbo dei, quo dicit deus: fiat, atque ideo prius in eius cognitione fit, cum dicitur: et sic est factum, et postea rem ipsam factam in ea ipsa- cognoscit — quod significatur facta uespera — et eam deinde cognitionem rei factae ad illius ueritatis laudem refert, ubi rationem uiderat faciendae, quod significatur facto mane. ac sic per omnes illos dies unus est dies non istorum dierum consuetudine intellegendus, quos uidemus solis circuitu determinari atque numerari; sed alio quodam modo, a quo et illi tres dies, qui ante conditionem istorum luminarium commemorati sunt, alieni esse non possunt. is enim modus non usque ad diem quartum, ut inde iam istos usitatos cogitaremus, [*]( 2 cf. Ps. 117, 24 ) [*]( 1 coniungitur S et om. PRbd ex] de bd 2 exsultemua Pbd iocandemnr SRbd ea] eo PRSbd 6 inciperet Et 8 in post illo om. E cuius om. E1 9 cognitionis fi fin. 8. I. tn. 1 supra e) P 10 cum non inc. cap. XXIII E 11 inicium R 16 beata illa bd 18 quod EPb dixit b 23 unus est dies àuplic. pos. prius del. P 24 coneu»etudine P 28 husque E iam (s er.) E )

126
sed usque ad sextum septimumque perductus est, ut longe aliter accipiendus sit dies et nox, inter quae duo diuisit deus, et aliter iste dies et nox, inter quae dixit, ut diuidant luminaria, quae creauit, cum ait: et diuidant inter diem et noctem. tunc enim diem hunc condidit, cum condidit solem, cuius praesentia eundem exhibet diem; ille autem dies primitus conditus iam triduum peregerat, cum haec luminaria illius diei quarta repetitione creata sunt.

Quapropter, quoniam illum diem uel illos dies, qui eius repetitione numerati sunt, in hac nostra mortalitate terrena experiri ac sentire non possumus et, si quid ad eos intellegendos conari possumus, non debemus temerariam praecipitare sententiam, tamquam de his aliud sentiri congruentius probabiliusque non possit, istos septem dies, qui pro illis agunt hebdomada, cuius cursu et recursu tempora rapiuntur, in qua dies unus est a solis ortu usque in ortum circuitus, sic illorum uicem quandam exhibere credamus, ut non eos illis similes, sed multum inpares minime dubitemus.

Nec quisquam arbitretur illud, quod dixi de luce spiritali et condito die in spiritali et angelica creatura et de contemplatione, quam habet in uerbo dei, et de cognitione, qua in se ipsa creatura cognoscitur, eiusque relatione ad laudem incommutabilis ueritatis, ubi prius ratio uidebatur rei faciendae, quae cognita est facta, non iam proprie, sed quasi figurate atque allegorice conuenire ad intellegendum diem et [*](4 Gen. 1, 14 ) [*]( 2 diuisit] dimisit b 3 dixit] dixit dS S 4 cum ait om. S 5 noctem (c in ras.) P hunc diem PRSbd 6 exibet R 7 cumj tum (t ex c) R 9 quoniam] quod Rbd 10 numerata b 12 temeraria Ex taemerariam P praccipitare (pi 8. l. m. 1) S 14 probabiliusque (pr. b 8. I. m. 1) R posset S 15 ebdomada El ebdomadam PRS hebdomadam bd 16 hortu R 17 exibere R 18 illis] eis b 20 condito] de condito PRSbd in om. PRSbd spiritali (i fin. sup. e a m. 1) P 22 rey§latione E 24 iam] tam S propriae P\'RS 25 figuratae ElSR allegoricae ESR )

127
uesperam et mane, sed aliter quidem, quam in hac consuetudine cotidianae lucis huius et corporalis, non tamen tamquam hic proprie, ibi figurate; ubi enim melior et certior lux, ibi uerior etiam dies . cur ergo non et uerior uespera et uerius mane? nam si in istis diebus habet quandam declinationem suam lux in occasum, quam uesperae nomine nuncupamus, et ad ortum iterum reditum, quod mane dicimus, cur et illic uesperam non dicamus, cum a contemplatione creatoris creatura despicitur, et mane, cum a cognitione creaturae in laudem creatoris adsurgitur? neque enim et Christus sic dicitur lux, quomodo dicitur lapis, sed illud proprie, hoc utique figurate. quisquis ergo non eam, quam pro nostro modulo uel indagare uel putare potuimus, sed aliam requirit in illorum dierum enumeratione sententiam, quae non in prophetia figurate, sed in hac creaturarum conditione proprie meliusque possit intellegi, quaerat et diuinitus adiutus inueniat. fieri enim potest, ut etiam ego aliam his diuinae scripturae uerbis congruentiorem fortassis inueniam. neque enim hanc ita confirmo, ut aliam, quae praeponenda sit, inueniri non posse contendam, sicut confirmo requiem dei scripturam sanctam non\' quasi post lassitudinem uel curae molestiam nobis insinuare uoluisse.