De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sed prius, inquiunt, baptizetur, deinde doceatur, quid ad bonam uitam moresque pertineat. fit hoc, ubi quemquam forte dies urget extremus, ut ad uerba paucissima, quibus tamen omnia continentur, credat sacramentumque percipiat, ut, si ex hac uita emigrauerit, liberatus exeat a reatu praeteritorum omnium peccatorum; si autem saluus petit spatiumque discendi est, quod aliud oportunius tempus reperiri potest, quo audiat, quemadmodum fidelis fieri ac uiuere debeat, quam illud, cum adtentiore animo atque ipsa religione suspenso saluberrimae fidei sacramentum petit? an usque adeo dissimulamus a sensibus nostris, ut uel nos ipsos non recordemur, quam fuerimus adtenti atque solliciti, quid nobis praeciperent, a quibus catechizabamur, cum fontis illius sacramenta peteremus atque ob hoc conpetentes etiam uocaremur? uel non intueamur alios, qui per annos singulos ad lauacrum regenerationis adcurrunt, quales sint ipsis diebus, quibus catechizantur, exorcizantur, scrutantur, quanta uigilantia conueniant, quo studio ferueant, qua cura pendeant? si tunc tempus non est dicendi, quae uita congruat tanto, quod accipere desiderant, sacramento, quando erit? an uero cum acceperint, in tantis criminibus permanentes etiam post baptismum, non noui [*](1 correptionem SMBBNACh admittitur adulter Ch quo—admittitur om. P 2 coniugatus Sed (us Se m. 2. add.) B 4 ubi quemquam] utique quando P 5 die Ch urguet SMB B surgit P surget Ch 6 sacramentumquae β 7 migrauerit SMRΒΝΑΡβb praeterito Bl preteritorum R 8 saluus] sanus bd spatiumquae N 9 opportunius CAfibd oportunus Ml repperiri CSMBPIZRNX 10 quo. N quemammodum BN 11 atentiore BNM1 adtentiore S 12 saluberrime NP petit om. B 13 non om. P 14 praeciperent Cl praeceperint IZCpraeceperent Chl 15 cathecizabamur CIZBP catecizabamur SM cathezizabamnr ChA funtis I 16 ob] ad SM 17 intue*mur C intuemur ZIPX 18 sunt Ch cathecizantur CIZP catecizantur SMBB cathezizantur Ch 19 exorcisamur SMl exorcisantur scrutantur om. P 20 si tunc] sicut I tunc om. Ch 21 discendi bd 22 anon SMB. )

45
homines, sed rei ueteres? ut uidelicet peruersitate mirabili prius eis dicatis: induite hominem nouum, et cum induti fuerint, postea dicatur: exuite ueterem, cum apostolus sanum ordinem tenens dicat: exuite ueterem et induite nouum, et ipse dominus clamet: nemo adsuit pannum nouum uestimento ueteri, et nemo mittit uinum nouum in utres ueteres. quid autem aliud agit totum tempus, quo catechumenorum locum et nomen tenent, nisi ut audiant, quae fides et qualis uita debeat esse christiani, ut, cum se ipsos probauerint, tunc de mensa domini manducent et de calice bibant? quoniam qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. quod autem fit per omne tempus, quo in ecclesia salubriter constitutum est, ut ad nomen Christi accedentes catechumenorum gradus excipiat, hoc fit multo diligentius et instantius his diebus, quibus conpetentes uocantur, cum ad percipiendum baptismum sua nomina iam dederunt.

Quid? si, inquiunt, uirgo nesciens uiro nupserit alieno? hoc si semper nesciat, numquam ex hoc erit adultera; si autem sciat, iam ex hoc esse incipit, ex quo cum alieno uiro sciens cubauerit. sicut in iure praediorum tamdiu quisque bonae fidei possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum, cum uero scierit nec ab aliena possessione [*]( 4 Col. 3, 10 5 Matth. 9, 16. 17 11 I Cor. 11, 29 ) [*]( 2 ei P dicatur SMRBNAPXfibd induite--dicatur om. Al 5 assuit IZBPXfibd 7 autem er. in Ch 8 cathecumonorum Cl cathecuminorum ChSBBNA catecuminorum Pji 9 christianis ChSM BBPNA7 christianus jIA1 11 et bibit om. SMRBXPCh indigne om. R 12 sibi iudicium PX bibat Nt 13 quod SMRBNPA 14 ad om. JZ cathecumenorum CXP cathecuminorum SMB1Z$cate- cuminorum R excipiant p accipiant BN accipiat SMRA 17 iam] obiectioni iam SMR Qł.>ięçţiQ iam B dederint (i ex u) N 18 si uirgo P uiro] uir..o S uirgo M nubserit CB 20 ex ante hoc om. SMR incipiet SMBNPAbd incipiet (e ex a) R ex] et P 21 cucubauerit sciens P nesciens SM praegjdiorum Z 22 poseessorum SMRBN se om. NMX )

46
recesserit, tunc malae fidei perhibetur, tunc iuste iniustus uocatur. absit ergo, ut sensu plane non humano, sed plane uano sic doleamus, cum flagitia corriguntur, tamquam conubia dirimantur, maxime in ciuitate dei nostri, in monte sancto eius, hoc est in ecclesia, ubi nuptiarum non solum uinculum, uerum etiam sacramentum ita commendatur, ut non liceat uiro uxorem suam alteri tradere, quod in republica tunc Romana non solum minime culpabiliter, uerum etiam laudabiliter Cato fecisse perhibetur. neque hinc modo diutius disputare opus est, cum et illi, quibus respondeo, non audeant adfir:uare nullum hoc esse peccatum neque negent esse adulterium, ne ipsi domino sanctoque euangelio aperte conuincantur obsistere. sed cum eis placet primum admittendos esse tales ad percipiendum baptismi sacramentum et ad dominicam mensam, etiamsi correctionem uoce manifestissima recusauerint; immo uero nihil eos de hac re prorsus admoneri oportere, sed postea doceri, ut, si praecepti obseruationem receperint culpamque correxerint, habeantur in tritico; si autem contempserint, inter zizania tolerentur: satis ostendunt non se crimina ista defendere aut, quasi leuia uel nulla sint, agere. quis enim adulterium bonae spei christianus nullum seu paruum crimen existimet?

Ordinem tamen, quo haec in aliis uel corrigantur uel ferantur, de scripturis sanctis se proferre arbitrantur, cum dicunt [*]( 4 cf. Ps. 47, 2 9 cf. Plut. Cat. min. c. 25 ) [*]( 1 male CSRN perhibebitur BNPAX perhibitnr B 2 uocabitur CJZPAX ut om. SltlR plane om. SJfRBNA plene SMR 4 dei nostri] domini SMB nostri om. RNPAX et in monte PX 7 uiro suo CZ alteri tradere in mfJ. 3 9 Cato] cola I diutius modo SMBRNPAXbd 10 audebant P 11 neglegent S negentes se M 12 nec SM ipso I seuangelio R conuincatur SM 13 absistere IZ ammittendos B 14 bapt. sacram. percipiendum P 15 correptionem SMRBNA 16 eos de] corde IZ rg I ammoneri SMRNP 18 habeantur ta ex u) I 19 tolerantur (a ex u) I tollerentur P atis Bl non er. N 22 existiment SlUR 23 quod SM quo. R 24 dicat SMR dicant BNA )

47
apostolos sic egisse et de litteris eorum quaedam testimonia proferunt, ubi reperiuntur prius insinuasse doctrinam fidei ac deinde morum tradidisse praecepta. atque hinc intellegi uolunt fidei tantummodo regulam baptizandis esse insinuandam, postea uero iam baptizatis etiam uitae in melius mutandae praecepta tradenda: quasi aliquas apostolorum epistulas legant ad eos, qui baptizandi sunt, datas, ubi de fide disputauerunt, et alias ad baptizatos, quibus praecepta de malis cauendis bonisque instituendis moribus continentur. cum igitur eos ad baptizatos iam christianos dedisse litteras constet, cur utroque sermone contextae sunt, et eo scilicet, qui ad fidem, et eo, qui ad uitam bonam pertinet? an forte iam placet, ut baptizandis utrumque non demus et baptizatis utrumque reddamus? quod si absurde dicitur, ergo fateantur apostolos doctrinam suam ex utroque perfectam suis epistulis indidisse, sed propterea plerumque insinuasse prius fidem ac deinde quod ad uitam bonam pertinet subiecisse, quia et in homine ipso, nisi praecedat fides, uita bona sequi non poterit. quidquid enim homo ueluti recte fecerit, nisi ad pietatem, quae ad deum est, referatur, rectum dici non oportet. quodsi arbitrarentur aliqui stulti et nimis inperiti apostolorum epistulas ad catechumenos datas, profecto etiam ipsi faterentur nondum baptizatis praecepta morum, qui fidei congruant simul cum fidei regulis [*]( 1 sic apostolos X apostolus R 2 proferunt (nt in ras. m. 2) B ibi SMRA repperiuntur N 4 baptizandi SMB1 insinuandam] intimandam SMRBPAX intimandum N 6 praecoepta P quasi] quia si R 7 fide] fide sola SMRBNPA sola fide$bd 9 ad christianos iam baptizatos SMRBNPAXbd 10 quur SMRBN 11 eos scilicet SMRBPfi1 eos SM 12 iam] illis SMRBNA 13 redamus I 14 fateantar] faciantur R 15 epistulis] epistolis C2RN$aplis P 16 ad s. I. IZ ad uitam] auditA R 17 qui Rl hominej nomine P 18 quicquid SMRBNPfi 19 dominum SJJIR 20 arbitrentur P aliquid R aliqui. S 21 cathecumenos Cl cathecuminos C2PNp catecuminos SMR 22 datos M fatemur P non praecepta P 23 morumque SMRIZ2 morumque X morum quae ENPA$con- gruat A simul] sine P cum om. IZ )
48
intimanda: nisi forte ad hanc necessitatem sua nos isti disputatione conpellunt, ut primas partes epistularum apostolicarum, ubi de fide loquuntur, catechumenis legendas uelint, posteriores autem fidelibus, ubi iam praecipitur, quemadmodum christiani uiuere debeant. quod si stultissimum est dicere, nullum ergo documentum est huius opinionis ex epistulis apostolorum, cur ideo arbitremur baptizandos de sola fide, baptizatos autem de moribus admonendos, quia illi primis partibus litterarum suarum commendauerunt fidem ac postea consequenter, ut bene a fidelibus uiueretur, hortati sunt. quamuis enim illud prius, hoc posterius, saepissime tamen una contextione sermonis utrumque catechumenis, utrumque fidelibus, utrumque baptizandis, utrumque baptizatis, siue ut instruantur siue ne obliuiscantur, siue ut profiteantur siue ut confirmentur, doctrina sanissima et diligentissima praedicandum est. epistulae itaque Petri, epistulae Iohannis, de quibus quaedam testimonia commemorant, addant et Pauli et aliorum apostolorum. ea ratione accipiendum est, quod aduerterunt prius de fide ac postea de moribus dici, quam, nisi fallor, apertissime exposui.

Sed in actibus apostolorum Petrus, inquiunt, sic allocutus est illos, qui uerbo audito baptizati sunt uno die tria milia, ut eis solam fidem, qua in Christum crederent, praedicaret. qui cum dixissent: quid faciemus? respondit [*]( 23 Act. 2, 37-39 ) [*]( 1 mtimanda SMR nos] non SMRB1 ista SMR 2 primae CSMBIZNPAX& prime R primas bd 3 locuntur SMRB cathecumenis C1 catecumenis SMRNP 4 ibi SMRB1 precepitur R precipitur N 5 si om. SMRBNPAX 7 quor ANR baptizeinus SMR baptizandos (zandos in ras. m. 2) B 8 illis P 9 suarum om. SMRBNA 10 uiuerentur (PIZ ortati X 12 cathecumenis C1 catecuminis SMP cathecuminis RNC2; catechumenis-utrumque fin. om. I 13 ut om. B 14 profiteantur] proficiantur P 16 et epistulae SMRB 17 si addant A et pr. om. P ea (e m. 2 in ras.) B 18 ac] et P 19 quam] quod SMRNPAX exposui obiectio SMB. (obiectio in mg.) R 21 locutus At 22 qua SMB in om. SMB 23 diiisse it Bl )

49
eis: agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. cur ergo non aduertunt, quod dictum est: agite paenitentiam? ibi est enim uitae ueteris spoliatio, ut noua induantur qui baptizantur. cui autem fructuosa est paenitentia, quae agitur de mortuis operibus, si in adulterio perseueret aliisque sceleribus, quibus dilectio mundi huius inuoluitur?