De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Errant autem homines non seruantes modum; et cum in unam partem procliuiter ire coeperint, non respiciunt diuinae auctoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa intentione reuocari et in ea, quae ex utrisque temperata est, ueritate ac moderatione consistere, nec in hac re tantum, de qua nunc quaestio est, sed etiam in aliis multis. nam quidam intuentes diuinarum testimonia litterarum, quibus unus deus colendus insinuatur, eundem patrem, qui est filius, sanctumque spiritum putauerunt; alii rursus ueluti morbo contrario laborantes, cum adtenderent ea, quibus trinitas declaratur, nec ualerent intellegere, quomodo sit unus deus, cum et pater non sit filius nec filius sit pater nec spiritus sanctus aut filius aut pater, diuersitates etiam substantiarum asserendas putauerunt. quidam intuentes in scripturis sanctae uirginitatis laudem conubia damnauerunt; quidam rursus ea testimonia consectantes, quibus casta coniugia praedicantur, uirginitatem nuptiis [*](1 I Tim. 5, 20 ) [*](1 hominibus SM om.nibus R argue] corripe SMRJB corripite N corripit A 3 sicut (sic 8. ras. m. 2) B et infirmitatis SMRBNA 4 ammonet SMRBNP 5 suscipimus BNPA alios SIBt sic] sit (t er.) S 6 tollerandi P to*lerandi N 7 et om. P et corripiendi bd 8 amittendi SMRBNPX a 8. I. m. 1 M 9 Erant MR 10 ceperint ZRSX 12 eaque SMl quae om. Rl 13 tantundem N de qua] de una SMRB una N iyde una A 14 nunc s. I. m. 2 A 16 est] et P filium P 18 ea quibus] aquibus P 20 aut pater aut filius P 21 asserendas substantiarum P adserendas SMRB putarunt BNP 23 dampnauerunt IZ,3 24 aequaueperunt S aequauerunt R aequauerunt (runt in ras.) M )

41
aequauerunt. quidam cum legerent: bon u m est, fratres B, non m a nducare carnem neque bibere uinum et nonnulla similia, creaturam dei et quas uoluerunt escas inmundas esse senserunt; quidam uero legentes: omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, in uoracitatem uinolentiamque conlapsi sunt, non sibi ualentes auferre uitia, nisi eis e contrario uel tanta uel maiora succederent.

Sic etiam in hac causa, quae habetur in manibus, quidam intuentes praecepta seueritatis, quibus admonemur corripere inquietos, non dare sanctum canibus, ut ethnicum habere ecclesiae contemptorem, a conpage corporis membrum, quod scandalizat, auellere, ita conturbant ecclesiae pacem, ut conentur ante tempus separare zizania atque hoc errore caecati ipsi potius a Christi unitate separentur. qualis nobis causa est aduersus schisma Donati, et hoc non cum illis, qui nouerunt Caecilianum non ueris, sed calumniosis criminibus adpetitum, et perniciosam sententiam suam mortifero pudore non deserunt, sed cumillis, quibus dicimus: etiamsi mali fuissent, propter quos in ecclesia non estis, uos tamen eos ferendo, quos emendare aut segregare minime poteratis, in ecclesia permanere debuistis. quidam uero e contrario periclitantes cum bonorum [*](1 Rom. 14, 21 4 I Tim. 4, 4 11 cf. Matth. 7, 6 cf. Matth. 18, 18 ) [*]( 2 carnes SMRBNA uinum bibere SM nulla SM 3 creaturarum BA uoluerint B1 4 uero om. Pet] ac A 5 nichil P 6 accipitur SMRBNPX aerocitate JR1 uoracitate SMBB2 uinolentiaque SMRBNA in uinolentiAque P conlabsi C conlapsi SMRBN 7 e] ee P 10 saeueritatis C ueritatis P ammonemur ChSMRBNP 11 ethnicum] inimicQ P 12 compage C conp-age N membrum om. CtIZ 13 scandalizat (t sup. ras.) B uellere N perturbant SMRBNPAXbd 14 zizaniA R ««ecati (c s. l. m. 2) B 15 a om. P christi unitate] christianitate PCh separarentur RBxNl 16 scisma ChSMRBNAPPX 17 cecilianum CSMIZPX calumpniosis P 18 pernitiosam (t Bemper) B, N 19 mali] simul P 20 ferrendo P 21 permare P 22 cam om. CIZ$ )

42
malorumque commixtionem in ecclesia demonstratam uel praedictam esse perspexerint et patientiae praecepta didicerint — quae ita nos firmissimos reddunt, ut, etiamsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediatur aut fides aut caritas nostra, ut, quoniam zizania esse in ecclesia cernimus, ipsi de ecclesia recedamus — destituendam putant ecclesiae disciplinam, quandam peruersissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat nisi dicere, quid cauendum quidue faciendum sit, quodlibet autem quisque faciat non curare.

Nos uero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur ex utrisque testimoniis uitam sententiamque moderari, ut et canes in ecclesia propter pacem ecclesiae toleremus et canibus sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus. cum ergo siue per neglegentiam praepositorum siue per aliquam excusabilem necessitatem siue per occultas obreptiones inuenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut cohercere non possumus, tunc, ne ascendat in cor nostrum inpia et perniciosa praesumptio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur atque ita post nos trahere conemur ueluti mundos sanctosque discipulos, ab unitatis conpage quasi a malorum consortio segregatos, ueniant in mentem illae. de scripturis similitudines et diuina oracula uel certissima exempla, quibus demonstratum et praenuntiatum est malos in ecclesia permixtos bonis usque in [*]( 1 commixtione SMllNBxCh demonstrata SMRNB[Ch praedicatam IZ praedicta SMRNBlCh 2 dispexerint R despexerint NACh ita om. CIZ&X 3 uidetur SMRN 4 nostra etiamsi uidentur in ecclesia zizania non impediatur fides uel auctoritas bonorum nec destituendam putamus ecclesiae disciplinam ut seqq. P ut] aut ChSMRBNA 5 zizaniS R 6 instituendam SMRNACh putent CIZ putant et (s. et pos. m. 2 ee) A ecclesiam et (et s. l. S) disciplinam ChSM et ecclesiam et disciplinam RNA1 quandam] quandoquandam SMB RNlCh 8 quodue P quid quid Ch 9 quidlibet SMR 10 arbitremur SMR 11 uitam om. ClIZ sententiama. Z sententiam I 13 est post tuta leg, in SMRBNAbd tota R 17 coercere A$bd 18 pernitiosa SM qua estimemus ChBNPX qui estimemus SMRA* 21 compage C a om. BlMl 22 mente P ille PIZRCh )

43
finem saeculi tempusque iudicii futuros et nihil bonis in unitate ac participatione sacramentorum qui eorum factis non consenserint obfuturos. cum uero eis, per quos ecclesia regitur, adest salua pace ecclesiae potestas disciplinae aduersus inprobos aut nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus, aliis aculeis praeceptorum, quae ad seueritatem cohercitionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in uia domini ex utrisque testimoniis illo duce atque tutore dirigentes nec patientiae nomine torpescamus nec obtentu diligentiae saeuiamus.

Hac ergo secundum sanam doctrinam moderatione seruata uideamus, unde agitur, id est, utrum ad percipiendum baptismum sic admittendi sunt homines, ut nulla ibi uigilet diligentia, ne sanctum canibus detur, usque adeo ut nec apertissimi adulterii perpetratores et eius perseuerantiae professores a sacramento tantae sanctitatis uideantur arcendi: quo sine dubio non admitterentur, si per ipsos dies, quibus eandem gratiam percepturi suis nominibus datis abstinentia, ieiuniis exorcismisque purgantur, cum suis legitimis et ueris uxoribus se concubituros profiterentur atque huius rei, quamuis alio tempore licitae, paucis ipsis sollemnibus diebus nullam continentiam seruaturos. quo modo igitur ad illa sancta [*](14 cf. Matth. 7, 6 ) [*](1 in iudicii R, (in 8. l.) SM nil P 4 pace salaa SMRBNPACh ecclesiae om. SMRBNPACh 5 exbercende I exerende RNCh exerendae SMB rursus om. ACh signitiaque RP 6 praecoeptorum P 7 cohercionis SlMCh coherticionis R coercitionis A$bd 9 tutore] adiutore ChSMRBNPAXbd optentu p 10 seuiamus ChlRNP 11 ha..c C haec SMRBi ac Bl saecundum R 12 agitur] igitur SMRB1 13 sint IRsAzBCh ut om. SMB 14 nec SM usq; (q; add. 2) Ch 16 ascendi SMR quos SMR 17 si per] super Ch 18 percepturis P abstinentiae SMR 19 exorcismisquae SRl purgentur P 20 concubitores MPS2 qufiquftuis SRM1 21 licite CSMZRNCh liceat PX sollempnibus P,3 solemnibus Rbd 22 illam sanctam IZ )

44
recusans correctionem adulter admittitur, quo recusans obseruationem non admittitur coniugatus?