De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sed infidelitatis, inquiunt, tantummodo, qua in Christum non crediderunt, eos uoluit agere paenitentiam. mira praesumptio — nolo quicquam grauius dicere —, quando eo audito, quod dictum est: agite paenitentiam, solius infidelitatis acta dicitur, cum uita mutanda ex uetere in nouam doctrina euangelica traderetur, ubi utique et illud est, quod in ea sententia ponit apostolus: qui furabatur, iam non furetur, et cetera, quibus exsequitur, quid sit deponere ueterem hominem et induere nouum. in his autem ipsis uerbis Petri habent, unde admoneri potuissent, si diligenter adtendere uoluissent. cum enim dixisset: agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini nostri Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. nobis enim haec est promissio et filiis nostris et omnibus qui sunt longe quoscumque uocauerit dominus [*]( 15 Eph. 4, 28 19 Act. 2, 38-41 ) [*]( 1 penitentiam C poenitentiam Ρβ baptizaretur P 2 domini nostri SMRBNA remissione B 4 quur JRNA 5 penitentiam C poenitentiam P £ ezpoliatio SMRBlNPA ezspoliatio Xbd 6 cui] cil SMM 7 mortuis] moris CIZ 8 inuolllitur] in obiectione uoluitur SMR, B (ras. nouem litt.; m. 2 add. in ad uocem uoluitur) 9 obiectio in mg. N 10 penitentiam CNP ira B1 11 quidquam IAChXbd 12 solus P 13 ueteri IZ uetere β 14 doctrinam SMRB doctrinę P euangelicam SMR 15 sententia (entia in ras. m. 2) B 16 exequitur IPX ex«equitur A 18 ammoneri SNP 19 enim om. P 21 nostri om. Rbd remissione BRPX 24 longe] sub longe SM om. R aduocauerit SMRBNAbd ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V pari III. ) [*]( 4 )

50
deus noster, continuo subiecit qui librum scripsit atque ait: et ceteris uerbis pluribus testificabatur, . dicens: eripite uos a saeculo hoc prauo. at illi auidissime capientes exceperunt uerba et crediderunt et baptizati sunt; et adiectae sunt illa die tria milia animae. quis hic non intellegat "ceteris pluribus uerbis", quae ab scriptore propter longitudinem reticentur, id egisse Petrum, ut eriperent se ab hoc saeculo prauo, quandoquidem ipsa sententia breuiter indita est, cui persuadendae uerbis pluribus Petrus instabat? ipsa quippe summa posita est, cum dictum est: eripite uos a saeculo hoc prauo; uerbis autem pluribus, ut hoc fieret, testificabatur Petrus. in his uerbis erat mortuorum operum condemnatio, quae nequiter agunt huius saeculi dilectores, et commendatio uitae bonae, quam teneant atque sectentur, qui se ab hoc prauo saeculo eripiunt. iam itaque, si placet, adfirmare conentur eum se eripere ab hoc saeculo prauo, qui tantummodo credit in Christum, etiamsi in flagitiis quibus uoluerit perseueret usque ad professionem adulterii. quod si dicere nefas est, audiant baptizandi non solum quid credere debeant, sed etiam 1 quemadmodum se ab hoc prauo saeculo eripiant. ibi enim necesse est, ut audiant quemadmodum credentes uiuere debeant.

Spado, inquiunt, ille, quem Philippus baptizauit, nihil plus dixit quam: credo filium dei esse Iesum Christum, et in hac professione continuo baptizatus est. [*]( 25 Act. 8, 37. 38 ) [*]( 6 et ceteris SMIiBNA tot pluribus SMR uerbia pluribus PX 7 a NAX ad R reticentur] ne recitentur SMRB\'Ng\' nec recitantur B2 n recitantur A1 9 indita] indicata SMRBNA persuadente IZ 11 positum SMBBN2 cum dictum est om. SMR 12 testificatar SMRBNA 13 condempnatio RNP$15 bonae Oil. SJIRBXA 16 saeculo prauo RN 17 qfitfimodo P 18 etiam- (si er.) I 20 qui SMR 21 quemammodum (plerumque) BN praao om. P saeculo prauo SltfR 22 uiuere] uidere SMR 24 obiectio spado SJIRB, (in mg.) N philyppus P 25 plus] prius SMR )

51
num ergo placet, ut hoc solum homines respondeant et continuo baptizentur? nihil de spiritu sancto, nihil de sancta ecclesia, nihil de remissione peccatorum, nihil de resurrectione mortuorum, postremo de ipso domino Iesu Christo nihil, nisi quia filius dei est, non de incarnatione eius ex uirgine, non de passione, de morte crucis, de sepultura, de tertii diei resurrectione, de ascensione ac sede ad dexteram patris aliquid dicendum est catechizanti ac profitendum credenti? si enim spado cum respondisset: credo filium dei esse Iesum Christum, hoc ei sufficere uisum est, ut continuo baptizatus abscederet, cur non id sequimur? cur non imitamur atque auferimus cetera, quae necesse habemus, etiam cum ad baptizandum temporis urget angustia, exprimere interrogando, ut baptizandus ad cuncta respondeat, etiamsi ea memoriae manis non uacuit? si autem scriptura tacuit atque intellegenda dimisit cetera, quae cum illo spadone baptizando Philippus egit, atque in eo, quod ait: baptizauit eum Philippus, intellegi uoluit inpleta omnia, quae, licet taceantur in scripturis gratia breuitatis, tamen serie traditionis scimus inplenda, pari modo etiam in eo, quod scriptum est euangelizasse Philippum spadoni dominum Iesum, nullo modo dubitandum est et illa in catechismo dicta esse, quae ad uitam moresque pertinent eius, qui credit in dominum Iesum. hoc est enim euangelizare Christum, non tantum dicere, quae sunt credenda de Christo, sed etiam quae obseruanda ei, qui accedit ad conpagem corporis Christi, immo uero cuncta dicere, quae sunt credenda de Christo, non solum cuius sit filius, unde [*]( 1 ut] in P 2 baptizantur I 4 domino om. SMRBNA 5 non fin. om. SMRBP AX 7 sedens P adeiterain N 8 cathecizanti CN catecizanti SMBP ac] ad SJfRA. 11 quur R cur non imitamur om. SMRBNA 13 urguet SlJfA ut om. SMRBN 14 eam SMR memoria emandare R 15 macuit Cl maluit C2 uacauit IZK-hfid ualuit BbN (1 in ras.) 16 admisit SMRNA philyppus P 19 gratiae SMRB1 seriae (o) BNIZS1 traditionis] rationis P 21 pillipum C legum om. SMRBNA 22 cathecismo CIPAfc catecismo RZNX 24 dicere] credere CIZ sint BNPAX ) [*]( 4* )
52
secundum diuinitatem, unde secundum carnem genitus, quae perpessus et quare, quae sit uirtus resurrectionis eius, quod donum spiritus promiserit dederitque fidelibus, sed etiam qualia membra, quibus sit caput, quaerat, instituat, diligat, liberet atque ad aeternam uitam honoremque perducat. haec cum dicuntur, aliquando breuius atque constrictius, aliquando ■ latius et uberius Christus euangelizatur; et tamen non solum quod ad fidem, uerum etiam quod ad mores fidelium pertinet, non praetermittitur.

Hoc intellegi potest etiam in eo, quod commemorant dixisse apostolum Paulum: nihil me dixi scire in uobis, nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. quod illi putant ita dictum, tamquam nihil aliud eis insinuatum esset, ut primitus crederent ac deinde baptizati quidquid ad uitam moresque pertinet discerent. hoc, inquiunt, apostolo satis superque suffecit, qui eis dixit, quod et si multos paedagogos haberent in Christo, sed non multos patres, quia eos in Christo Iesu per euangelium ipse genuisset. si ergo ille, qui per euangelium genuit, quamuis gratias agat, quod neminem ipsorum baptizauerit nisi Crispum et Gaium et Stephanae domum, nihil eos amplius docuit quam Christum crucifixum, quid? si dicat aliquis nec resurrexisse Christum eos audisse, quando per euangelium geniti sunt? unde est igitur, quod eis dicit: tradidi enim uobis in primis, quia Christus mortuus est secundum scripturas, et quia sepultus est, et quia [*]( 11 I Cor. 2, 2 16 cf. I Cor. 4, 15 20 cf. I Cor. 1, 14. 16 24 I Cor. 15, 3. 4 ) [*]( 1 unde (de 8. l.) C 2 perpensus P et] ex R deresurrectionis SMR 4 membra qualia P 7 latus Ml 9 ne R 10 commemoraui ex commemorans β 11 dixsisse I duxi bd 12 christum iesum IZbd 13 ita putant P 14 quicquid baptizati quicquid P 15 moresquae S pertinent SMR1 16 sufficit SMRBNPA1 qui] qua SM quia 22A1 pedagogos CSNP pidagogos Al 20 chrispum BRNA 21 stephane SMRN 22 aliquid Z1 26 et-scripturas om. SM )

53
resurrexit tertia die secundum scripturas, si nihil nisi crucifixum docuerat? si autem non ita intellegunt, sed hoc quoque ad Christum crucifixum pertinere contendunt, sciant in Christo crucifixo multa homines discere et maxime, quod uetus homo noster simul crucifixus est, ut euacuetur corpus peccati, et ultra non seruiamus peccato. unde etiam de se ipso dicit: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. proinde adtendant et uideant, quemadmodum doceatur atque discatur Christus crucifixus, et ad eius crucem nouerint pertinere, quod etiam nos in eius corpore crucifigimur mundo: ubi intellegitur omnis cohercitio malarum concupiscentiarum. ac per hoc fieri non potest, ut eis, qui cruce Christi formantur, professa adulteria permittantur. nam et apostolus Petrus de sacramento ipsius crucis, hoc est passionis Christi, admonet, ut qui ea consecrantur peccare desinant, ita loquens: Christo ergo passo in carne et uos eadem cogitatione armamini, quia qui mortuus est carne desinit peccare, ut iam non hominum desideriis, sed uoluntate domini dei reliquum in carne uiuat et cetera, quibus consequenter ostendit eum pertinere ad Christum crucifixum, hoc est per carnem passum, qui in eius corpore crucifixis carnalibus desideriis bene uiuit per euangelium. [*]( 5 cf. Rom. 6, 6 7 Gal. 6, 14 18 I Petro 4, 1. 2 ) [*]( 1 tertio BP 2 docuerat-crucifigum in mg. inf. m. 2 M 3 contendunt 01 concedunt SMMBNPAflC2 4 crucifixa Bl dicere P 6 et] ut P 7 se om. BIZP semet X dixit SMB 10 uideam Bl qaemammodum N 13 intellegimur SMR co.ercitio I cohertio N coercitio Xbd malorum P 14 hac S crucS SM infirmantur SMRBNA informantur PX$17 ammonet SMNP qui ea] quia N desistant SMRBNPX ita] ibi P 18 passo om. Al per carnem SMRBNPAX 19 qui om. SMRN 20 desiit Xbd 21 uoluntati SMRBPX$ )
54

Quid? quod etiam duo illa praecepta, in quibus dominus ait totam legem prophetasque pendere, huic suae opinioni suffragari arbitrantur? et sic ea commemorant, ut, quoniam primum praeceptum dictum est: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. secundum autem simile huic: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, primum credant pertinere ad baptizandos, ubi dilectio dei praecipitur, secundum autem ad baptizatos, ubi uidentur esse mores con. uersationis humanae, sic obliti quod scriptum est: si fratrem tuum quem uides non diligis, deum, quem non uides, quomodo diligere poteris? et illud aliud in eadem epistula Iohannis: si quis diligit mundum, non est caritas patris in illo. quo autem pertinent omnia flagitia morum malorum nisi ad mundi huius dilectionem? ac per hoc illud primum praeceptum, quod ad baptizandos pertinere arbitrantur, sine bonis moribus obseruari nullo pacto potest. nolo pluribus inmorari; nam diligenter considerata duo ista praecepta ita ex alterutro conexa reperiuntur, ut nec dilectio dei possit esse in homine, si non diligit proximum, nec dilectio proximi, si non diligit deum. sed ad rem, quae nunc agitur, quod de his duobus praeceptis diximus sufficit.