De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quibusdam uidetur indiscrete omnes admittendos esse ad lauacrum regenerationis, quae est in Christo Iesu domino nostro, etiamsi malam turpemque uitam facinoribus et flagitiis euidentissimis notam mutare noluerint atque in ea se perseueraturos aperta etiam professione declarauerint. uerbi gratia, si quisquam meretrici adhaeret, non ei prius praecipiatur, ut ab ea discedat et tunc ueniat ad baptismum, sed etiam cum ea manens mansurumque se confitens seu etiam profitens admittatur et baptizetur nec inpediatur fieri membrum Christi, etiamsi membrum meretricis esse perstiterit, sed postea doceatur, quam sit hoc malum, iamque baptizatus de mutandis in melius moribus instruatur. peruersum enim putant atque praeposterum prius docere, quemadmodum debeat uiuere christianus et deinde baptizari. sed censent praecedere debere baptismi sacramentum, ut deinde sequatur uitae morumque [*]( 11 cf. I Cor. 6, 15 ) [*]( 2 Incipit eiusdem de fide et operibus fol. 39b C fol. 16\'\' p fol. 63* I fol. 2sb Z Aurelii Augustini epi de fide et operibus fol. 63* P Incipit liber Augustini de fide et operibus fol. Ib A Incipit liber sci Augustini de fide et operibus fol. 47b M Aureli Augustini de fide et operibus fol. 1* N Incipit liber Aurelii Augustini de fide et operibus Ch Aureli Augnstini de fide et operibus liber unus fol. 186 R 5 turpemquae S turpemquae R 6 notam] non tam ClZCh non eolum mutare N uoluerint (u init. supra #) P nouerint I atque] sed se (se in ras.) N in ea se] in eas SMR in ea. B in ea N 7 confessione SMRBNACh declauerint Ch 8 quisque PXABXCh quia SMB prius om. SMRA 9 baptismu Cl 10 se om. BNAlCh confidens NAChbd seu etiam profitens om. }{A ICh seu] siue IZPB SM$A3 12 meretricis] christi SMR prostiterit SM 16 christianos SM inde IN praecederel praedicere P ) [*]( 3* )

36
doctrina: quam si tenere et custodire uoluerit, utiliter fecerit; si autem noluerit, retenta fide christiana, sine qua in aeternum periret, in quolibet scelere inmunditiaque permanserit, saluum eum futurum tamquam per ignem, uelut qui aedificauerit super fundamentum, quod est Christus, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam, id est non iustos castosque mores, sed iniquos et inpudicos.

Ad hanc autem disputationem uidentur inpulsi, quod eos mouerit non admitti ad baptismum illos, qui dimissis uxoribus alias duxerint, uel feminas, quae dimissis uiris aliis nupserint, quia haec non coniugia, sed adulteria esse dominus Christus sine ulla dubitatione testatur. cum enim negare non possent esse adulterium, quod ueritas adulterium esse sine ambiguitate confirmat, eisque suffragari uellent ad accipiendum baptismum, quos huius modi laqueo ita captos uiderent, ut, si non admitterentur ad baptismum, sine ullo sacramento mallent uiuere uel etiam mori quam disrupto adulterii uinculo liberari, humana quadam miseratione conmoti sunt ad eorum causam sic suscipiendam, ut omnes cum eis facinerosos et flagitiosos etiam nulla prohibitione correptos, nulla instructione correctos, nulla paenitentia mutatos ad baptismum admittendos esse censerent, existimantes eos, nisi fieret, in aeternum esse [*]( 4 cf. I Cor. 3, 11. 12 9 cf. Matth. 19, 9-) [*]( 1 uolueri*t N 2 et retenta SMRBPAChNX fide om. I quaqya R 4 uelud SP quia S qua R «edificauerit N edificauerit S 6 preciosos RCh faenum CBZACh foenum SMRNP 8 hanc»*« S autem] hucautem R disputatione. N quos SM quo. N 9 eos om. Ch nouerit SMRN nouerint (nt m. 2) B, AxCh iiloa er. in N om. bd 10 duxerint (i ex u) N qui R aliis-sed ad om. Chl 11 nubserint C 14 anibage SMRBANabd eiusque Z eis Ch suffragrari ClX 15 quod P uiderint SMRBNACh 17 dirupto SMRNCb adulteri SMA1 18 quandam P qua»dam S quędam MRA 19 facinorosos SMRNPIZ$A3 20 prohibitione—correctos nulla om. I 21 poenitentia RP 22 esse om. SMR censerent-esse om. IZ censerent] conserent P concederent N )

37
perituros; si autem fieret, etiam in illis malis perseuerantes saluos per ignem futuros.

Quibus respondens hoc primum dico, ne quis ea testimonia scripturarum, quae conmixtionem bonorum et malorum in ecclesia uel praesentem indicant uel futuram praenuntiant, sic accipiat, ut disciplinae seueritatem siue diligentiam soluendam omnino atque omittendam non illis edoctus litteris, sed sua opinatione deceptus existimet. neque enim, quia illam primi populi permixtionem Moyses dei famulus patientissime perferebat, ideo non in multos etiam gladio uindicauit; et Phinees sacerdos adulteros simul inuentos ferro ultore confixit. quod utique degradationibus et excommunicationibus significatum est esse faciendum hoc tempore, cum in ecclesiae disciplina uisibilis fuerat gladius cessaturus. nec quia beatus apostolus inter falsos fratres tolerantissime congemescit et quosdam etiam diabolicis inuidentiae stimulis agitatos Christum tamen praedicare permittit, ideo parcendum censet illi, qui uxorem patris sui habuit — quem praecipit congregata • ecclesia tradendum satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu — aut ideo ipse alios non tradidit satanae, ut discerent non blasphemare, aut frustra dicit: scripsi uobis in epistula non commisceri fornicariis, non utique fornicariis [*]( 10 cf. Kum. 25, 5 eqq. 15 cf. II Cor. 11, 25 16 cf. Phil. 1, 15 18 cf. I Cor. 5, 1-5 21 I Tim. 1, 20 22 I Cor. 5, 9-13 ) [*]( 1 etiam om. SMB 3 Quibus om. SMBBNA 4 scribtnrarum (semper b) C que RNM qu*e S 5 pronuntiant MP 6 saeueritatem C 7 amittendam SMRBNA non illis bis pos. sed. pr. exp. M aeductus P 8 opinione SMB decoeptus P 9 moyses (y s. I.) C 11 finees codd. 12 et om. Ml 14 lis fuerat in mg. m. 2 R 15 apostolus paulus P totlerantissimc N congemiscit IBXfibd 16 inuidiae SMB 17 qui. B 18 praecepit SltfRANPX 19 tradendum (tr m. 2 in ras.) B interita P 20 sit] fiat NA diem CZ domini nostri SMBBNAfi Iesu xpi SMBBNAfi 21 sathanae SRM\'β satan.e N blasphemarent MR 22 scribsi (seniper b) C, B epistula C1 23 coymisceri M )

38
huius mundi aut auaris aut raptoribus aut idolis seruientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exire. nunc autem scripsi uobis non commisceri, si quis frater nominatur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eius modi ne quidem cibum sumere. quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit. auferte malum ex uobis ipsis. ubi quidem aliqui id, quod dictum est (ex uobis ipsis>, ita intellegunt, ut ex se ipso unusquisque auferat malum, hoc est, ut ipse sit bonus. sed utrolibet modo intellegatur, siue ut seueritate ecclesiae mali excommunicationibus corripiantur, siue ut se quisque corripiendo et corrigendo a se ipso auferat malum, illud tamen, quod supra dictum est, non habet ambiguitatem, ubi praecipit non commisceri eis fratribus, qui in aliquo supra dicto uitio nominantur, id est noti famosique sunt.

Quo autem animo et qua caritate misericors ista seueritas adhibenda sit, non solum eo loco, ubi ait: ut spiritus saluus sit in die domini Iesu, sed alibi quoque euidenter ostendit dicens: si quis non obaudit uerbo nostro per epistulam, hunc notate, et nolite commisceri [*]( 20 I Cor. 5, 5 22 II Theas. 3, 14. 15 ) [*]( 3 exire (re m. 2 ex sse) B 4 fratres SMR1 aut er. i.n I aut fornicator 8. 1. m. 2 A 6 huiusmodi SMRBNAbd ne] nec SMR BXNA$cibura quidem SMRBNAPbd simul sumere BN 7 quid p iis bd 8 nonne (ne s. 1. m. 2) A iis bd 10 nobismet j3 quidam SMBRNA aliqui id om. SMRBNA 11 i.ta N ista B se om. SM 12 Bit in mg. N sed] quod in ras. N, 8. 1. S 13 utrolibet] quomodolibet SMRBNA modo om. RN sll-eueritate C se ueritate S ecclesi»e N 16 praecepit SMRBPAN 17 eis om. N A 18 nominantur-animo in mg. N fanoosique M famosi que S 19 animo om. SMR et] aut SltlR miseris P aaeuehtaB C siueritas M 21 domini nostri Iesu christi SMRBNA 23 epistulam 01 commiscere SMR )

39
cum eo, ut erubescat; et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem.

Et ipse dominus, exemplum singulare patientiae, qui etiam in duodecim apostolis usque ad passionem diabolum pertulit et qui ait: sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte, dum uultis colligere zizania, simul eradicetis et triticum, retiaque illa similitudine ecclesiae usque ad litus, hoc est usque ad saeculi finem, bonos et malos pisces habitura praedixit et cetera, si qua de permixtione bonorum et malorum siue aperte siue per similitudines est locutus, non ideo tamen omittendam censuit ecclesiae disciplinam; immo uero admonuit adhibendam, quando ait: adtendite uobis; si peccauerit in te frater tuus, uade corripe eum inter te et ipsum solum. si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. si autem non audierit, adsume tecum unum uel duos, ut in ore testium duorum uel trium stet omne uerbum. quodsi non audierit eos, dic ecclesiae. si autem nec ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. deinde ipsius seueritatis terrorem grauissimum adiecit etiam eo loco dicens: quae solueritis in terra, soluta erunt et in caelo, et quae ligaueritis in terra, ligata erunt et in caelo; prohibet etiam sanctum dari canibus. nec contrarius est apostolus domino, [*](5 Matth. 13, 30. 29 13 Matth. 18, 15-18 24 cf. Matth. 7, 6 ) [*]( 1 erubescant P inimicum eom SMQBAbd, (eum s. I.) NR 3 singularis SM qua SBNA qua M 6 dum] cum SMRBNA zizanift SBM1 8 finem saeculi X saeculi om. P 9 pisces om. N habituros BMNA 10 similitudinem SMB aimilitudine P 11 locutus est bd censet I cense*t Z 12 ammonuit P 14 et corripe SMBBNAfPbd 15 audient te SMBBNAbd eris] es SMBNA est B 16 te non audierit SMBBAN assumme P asume N1 ut] et C 17 ore duorum uel trium testium stet P testium] testimonium SMB 18 eos om. P 19 nec om. N non audierit NB3 tamquam] sicut N 20 saeueritatis B seueritatem N ueritatis IM 21 adiecit dicens etiam eo loco P que SP 22 terram MBN et alt. om. SMBBNA 24 ne P )

40
quia dicit: peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant, cum ille dicat: corripe eum inter te et ipsum. utrumque enim faciendum est, sicut infirmitatis diuersitas admonet eorum, quos utique non perdendos, sed corrigendos curandosque suscepimus, et alius sic, alius autem sic sanandus est. ita etiam est ratio dissimulandi et tolerandi malos in ecclesia; et est rursus ratio castigandi, corripiendi, non admittendi uel a communione remouendi.