De Fide et Operibus
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Illud sane mirabile est, quod fratres, qui aliter sapiunt, cum debeant ab ista uel noua uel uetere, perniciosa tamen opinione discedere, ipsi insuper dicunt nouam esse doctrinam, qua nequissimi homines in suis flagitiis se perseueraturos in propatulo profitentes non admittuntur ad baptismum: quasi nescio ubi peregrinentur, quando meretrices et histriones et quilibet alii publicae turpitudinis professores nisi solutis aut disruptis talibus uinculis ad christiana sacramenta non permittuntur accedere, qui utique secundum istorum sententiam omnes admitterentur, nisi antiquum et robustum morem sancta ecclesia retineret, ex illa scilicet liquidissima ueritate uenientem, qua certum habet, quoniam qui talia agunt, regnum dei non possidebunt, et nisi egerint ab his mortuis operibus paenitentiam, accedere ad baptismum non sinuntur; si autem subrepserint, nisi uel postea mutati egerint, salui esse non possunt. sed ebriosi, auari, maledici et si qua alia uitia damnabilia apertis factis conuinci redarguique non possunt, praeceptis tamen et catechismis ualidissime flagellantnr atque omnes tales mutata in melius uoluntate ad baptismum uidentur accedere. sed si forte adulteros, quos non lex humana, sed diuina condemnat, id est qui alienas [*]( 14 Gal. 5, 21 18 cf. I Cor. 6, 10 ) [*]( 1 ea SM putant SltlR obtemperent R 2 obtemperet SMST peius SM 3 qualiter RPN1 4 ueteri Z 6 quia P$ nequis mihi Al 7 ab ad S 9 istriones M qualibet SMRB1 publice jRLax 10 sacramenta christiana P 11 secundum om. N historum 1Z 12 sententia. N 13 sce RN acae SBl sancta. N ecclesiae BMRBt ecclesia. N 14 ueniente SM 17 suprepserint SM non subrepserint R uel er. N 18 penitentiam egerint XP egerint paenitentiam SMRBNA maledi Ml et-conuinci in mg. inf. M 19 dampnabilia P apertis (tis 8. l.) S conuincere P 20 cathecismis CIZSMRPA chatecismis N catecismis X ualedissime S1 21 mutatas SMRB1 uoluntates SMRB1 22 adultero N qui P 23 huma Sl )
Qui autem opinantur cetera elemosynis facile conpensari, tria tamen mortifera esse non dubitant et excommunicationibus punienda, donec paenitentia humiliore sanentur, inpudicitiam, idololatriam, homicidium. neque nunc opus est quaerere, qualis sit eorum ista sententia et utrum corrigenda an adprobanda, ne opus susceptum mittamus in longum propter eam quaestionem, quae huic absoluendo minime necessaria est. sufficit enim, quia si omnia non sunt admittenda ad baptismi sacramentum, inter haec omnia est adulterium; si autem tria [*]( 10 cf. Gal. 5, 21 ) [*]( 1 feminas [jbd: feminae (faeminae N) CIZSMRBNAPChX quae $bd: om. CJZSMRBNPAChX aliae nos R 2 ammitti R retia P 3 ut om. N 4 recte SMRBNA1 5 cathecizandoB CSPA chatecizandos N conpetenter R*N2 6 consequentes SM 7 meretricis SM leonea P 8 est om. P in om. SMNlA 9 oporteret SMRB omniaque qvippf P 11 ueementius R manifestata SMRBNPAbd 13 mansuros P ammittunt R 15 et cetera SMRBNA elemo- . synis C elemosinis SMBIZNPA$X elimosinis R 16 et om. SMRBNA. excommunicatione SMRBNA 17 poenitentia R humili ore P 18 idololatriam CB: idolatriam SMRNPAXIZ& nunc Ni non N2 21 ea R absoluenda CIZ abaoluendo SMRBPAChX ibsoluendae N?łbd 22 enim] etiam SMRBA non] sic non SM )
Sed quoniam malorum christianorum mores, qui fuerunt antea etiam pessimi, habuisse non uidentur hoc malum, ut alienas uxores ducerent uiri aut alienis uiris feminae nuberent, inde fortasse apud quasdam ecclesias neglegentia ista subrepsit, ut in catechismis conpetentium nec quaererentur nec percuterentur haec uitia, atque inde factum est, ut inciperent defendi: quae tamen adhuc in baptizatis rara sunt, si ea nos neglegendo non densa faciamus. talem quippe in quibusdam neglegentiam, in aliis inperitiam, in aliis ignorantiam probabiliter dominus somni nomine significasse intellegitur, ubi ait: cum autem dormirent homines, uenit inimicus et superseminauit zizania. hinc autem existimandum est non ea primum adparuisse in moribus quamuis malorum christianorum, quoniam beatus Cyprianus in epistula de lapsis, cum deplorando et arguendo multa commemoraret, quibus merito dicit indignationem dei fuisse commotam, ut intolerabili persecutione ecclesiam suam sineret flagellari, haec ibi omnino non nominat, cum etiam illud non taceat et ad eosdem mores malos pertinere confirmet, iungere cum infidelibus uinculum matrimonii nihil aliud esse asserens quam prostituere gentilibus membra Christi: quae nostris temporibus iam non putantur esse peccata, quoniam reuera in nouo testamento nihil inde praeceptum est et ideo aut [*]( 13 Matth. 13, 25 16 Cypr. de lapsis Hartel I p. 324 ) [*]( 2 nata] mota SMBNA nominata P S faerant A 7 cathesismis CSMRAPN2 quaererent M 8 ne P repercuterentur SMBRP atque uitia P 9 et defendi SMRBNPAXabd adhuc post sunt in bd 10 nos] non MBN A noneglegendo S non] nos ACh . densaj defensa P 12 somni] omnii P nomine] in homine SMRB1 13 autem] enim SM 15 apperuisse N 16 ciprianus RN 17 labsis C 18 indignatione S dei om. SMR 19 commorati P intollerabili SMR siniret SRB1 20 flagelrari I 21 IĮIQTęŞ mores N pertinere. S pertineret R coniungere P 22 uincula SMRBA adserens SMRNA 23 gentibus SMRBNA 24 non reuera 1 )
Quantum adtinet igitur ad doctrinam salubrem ueritatis, ne cuiquam mortifero peccato perniciosissima securitas detur uel etiam pestilentiosissima tribuatur auctoritas, iste curationis ordo est, ut baptizandi credant in deum patrem et filium et spiritum sanctum eo ritu. quo symbolum traditur, et a mortuis operibus agant paenitentiam omniumque se [*]( 2 Ios. Fl. Antiqu. iud. 18, 7 3 cf. Matth. 14, 3. 4 9 cf. Matth. 5, 32 ) [*]( 1 uelut om. SM derelictum est SMRBNA 3 quod SMBP 4 cumcubina SM* . coque S quaeque N 5 cognitura SMRN 6 perciendum S 7 atmitti p ammitti R in om. SMRBN A 9 addncunt P 10 isti SM 11 abeatur SR 13 quae om. SMR inpudicia p inpndicitio R 14 a] ad RN baptisma SMRBNA 17 capud B 18 factae om. CIZ utrum s. 1. m. 2 S hi] ii bd om. SMRBNA 19 ammitti SMRBlNA 21 nec Nt pernitiosissima R saecularibus detur SMRBNA 23 ut] ad SMR credat SMR 24 sinbolam C simbolum SMR 25 agat SM ) [*]( XXXXI Ang. Sect. V pars III. ) [*]( 6 )