Siue ergo in hac tantum uita homines ista patiuntur siue etiam post hanc uitam talia quaedam iudicia subsequuntur, non abhorret, quantum arbitror, a ratione ueritatis iste intellectus huiusce sententiae. uerumtamen etiam si est alius, qui mihi non occurrit, potius eligendus; istum quamdiu tenemus, non cogimur dicere iniustis, non subditis, scelestis, contaminatis, parricidis, matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, peiuris et si quid aliud sanae doctrinae aduersatur, quae est secundum euangelium gloriae beati dei: si tantummodo in Christum credatis et sacramentum baptismi eius accipiatis, etiamsi uitam istam pessimam non mutaueritis, salui eritis.
Ynde nec illa nobis mulier Chananaea praescribit, quia dominus ei quod petebat dedit, cum ante dixisset: non est bonum tollere panem filiorum et mittere canibus, [*](1 cf. I Cor. 7, 29 seqq. 16 cf. I Tim. 1, 10. 11 24 Matth. 15, 26. 28 ) [*]( 1 faeno C foeno NB foena S saluabjtur C salaatur 1$3 forte; S fortem R 4 exiens BiAipi 5 conubio P 7 et lapides Xbd 8 superaedificat SMBBNA 9 in tantum om. p eius structura bd 10 faenea CIZSBNXR3 remaretur P 11 uita tantum SMRBNPA ista homines bd 12 subsecuntur BRPA 13 aborret SMRN1 14 huiuss. M huius P nerumptamen p 15 non mihi P potius om. NA1 eligendO? C eligendum IZ elegendus SM 16 cogitur P 17 patricidia PBl 18 plagiaria NBi periuris C2Ii7SMRIZNAX$bd perinriis P 20 gloriae om. P in om. A 21 xpo SMRPA 23 chananea CRNPMA 24 patebat JB1 dedit et P )
74
quia ille cordis inspector mutatam uidit, quando laudauit. et ideo non ait: o canis, magna est fides tua! sed: o mulier, magna est fides tua! mutauit uocabulum, quia mutatum uidit affectum adque illam correptionem ad fructum peruenisse cognouit. miror autem, si laudaret in ea fidem sine operibus, id est fidem non talem, quae iam per dilectionem posset operari, fidem mortuam et, quod Iacobus dicere minime dubitauit, fidem non christianorum, sed daemonum. postremo si istam Chananaeam nolunt intellegere mutasse perditos mores, quando eam Christus contemnendo et corripiendo redarguit, quoscumque inuenerint tantummodo credere, uitam uero inquinatissimam nec saltem occultare, sed etiam libere profiteri ac nolle mutare, sanent filios eorum, si possunt, sicut sanata est filia Chananaeae mulieris; non tamen eos faciant membra Christi, cum ipsi esse non desinant membra meretricis. illud sane non absurde intellegunt, eum peccare in spiritum sanctum et esse sine uenia reum aeterni peccati, qui usque in finem uitae noluerit credere in Christum, sed si recte intellegerent, quid sit credere in Christum. non enim hoc est habere daemonum fidem, quae recte mortua perhibetur, sed fidem, quae per dilectionem operatur.
Quae cum ita sint, quando tales ad baptismum non admittimus, non ante tempus zizania conamur euellere, [*]( 20 cf. Gal. 5, 6 ) [*]( 1 quando] quam SMRBNA 2 est] es S sed-taa in mg. 2?j3 4 correctionem P uenisse R - 5 eJ P sine-talem in mg. C . 6 quae iam] qui etiam SMB possit SMRBINA 7 quS P dicere om. A1 8 doemonum A postremum SM 9 cananeam C chananeam SMNA uolunt Z noluit RSM 10 contempnendo P contemplando SM 11 inuenerunt SMB inuenerit p uero om. Â t 12 saltim SMB1 salutem P 13 mutari P 14 chananeae CNA chananee SM faciunt N 15 xpi (8. l.) meretricis p 16 absurde] apte SM 17 uenia.eum S 18 noluerint SMRB crede Bl sed- Christum om. CIZ} si] utinft N 19 demonium P doemonum A 20 fidemque P 22 sunt SMB 23 ammittimus SMBB2 amittimus BINI euellere conamur bd)
75
sed nolumus insuper, sicut diabolus, zizania seminare; nec ad Christum uolentes uenire prohibemus, sed eos ad Christum uenire nolle ipsa sua professione conuincimus; nec Christo uetamus credere, sed demonstramus eos Christo nolle credere, qui uel adulterium dicunt non esse, quod ille adulterium dicit esse, uel credunt adulteros eius membra posse esse, quos per apostolum dicit regnum dei non possidere etsanaedoctrinae aduersari, quae est secundum euangelium gloriae beati dei. unde non sunt isti inter eos deputandi, qui ad conuiuium nuptiarum uenerunt, sed inter eos, qui uenire noluerunt. cum enim ipsi doctrinae Christi audent apertissime contradicere et sancto aduersari euangelio, non uenientes repelluntur, sed uenire contemnunt. qui autem saeculo saltem uerbis, etiamsi non factis, renuntiant, ueniunt quidem et inter triticum seminantur et in aream congeruntur et ouibus adgregantur et retia subeunt et conuiuantibus admiscentur, sed intus, siue lateant siue pareant, tunc erit ratio tolerandi, si potestas nulla est corrigendi, nec debet esse praesumptio separandi. absit autem, ut sic intellegamus, quod scriptum est, ad conuiuium nuptiarum adductos, quos inuenerunt; bonos et malos, ut eos adduxisse credantur, qui se malos perseueraturos professi sunt. alioquin ipsi serui patris familias zizania seminarunt falsumque erit illud: inimicus autem qui ea seminauit, diabolus est. sed quia hoc falsum esse non potest, adduxerunt serui bonos et malos, siue
[*](7 I Tim. 1, 10. 11 9 cf. Matth. 22, 2 sqq. 20 Matth. 22, 10 23 Matth. 13, 39, ) [*](2 nolentem SMRBA 3 se uenire SMR conuincimur SM christum X uetamus Christo bd 4 nolle Chriato bd 5 quod-posse esse in mg. p 6 posse om. SMRBNA 8 euangelium om. P 9 dei om. N putandi SM 10 ..Eed S 12 quia uenientes SMRNB1 13 reppelluntur P contempnunt N saltim N aal*tem P 14 et om. SMRBNA1 15 area SMRBNPAX areA Z 16 ammiscentur SMRBXP 17 tollerandi R 18 corrigiendi (J 19 segregandi P 20 conuiuia#* A nuptiarum om. 81 22 patrifamilias P 23 seminauerunt SMXbd 24 ea R seminat SMRBA ) 76
qui laterent siue qui iam adducti et intromissi adparerent; siue bonos et malos dictum est secundum quandam humanam conuersationem, in qua etiam hi, qui nondum crediderunt, uel laudari uel uituperari solent. unde est etiam et illud, quod dominus monet discipulos, quos ad euangelium praedicandum primitus mittit, ut in quamcumque uenerint ciuitatem, quaerant, quis illic dignus sit, ut apud eum habitent. donec inde proficiscantur. profecto ille dignus quis erit, nisi qui existimatione ciuium suorum bonus habebitur? et quis indignus, nisi qui eis malus innotuerit? ex hoc utroque genere ueniunt ad Christi fidem et sic adducuntur boni et mali, quia et illi mali a mortuis operibus paenitentiam non recusant. si autem recusant, non intrare cupientes repelluntur, sed ab introitu ipsi aperta contradictione discedunt.
Erit ergo et seruus ille securus nec inter pigros damnabitur, quod dominicum talentum noluerit erogare, quandoquidem illi noluerunt quod erogabat accipere. propter illos enim haec similitudo proposita est, qui nolunt suscipere in ecclesia dispensatoris officium, desidiosam praetendentes excusationem, nolle se rationem reddere de peccatis alienis, qui audiunt 1 et non faciunt, id est accipiunt et non reddunt. cum uero dispensator fidelis et diligens in erogando paratissimus et lucrorum dominicorum auidissimus dicit adultero: \'noli esse adulter, si uis baptizari; crede Christo, qui hoc quod facis dicit esse adulterium, si uis baptizari; noli esse membrum [*]( 6 cf. Matth. 10, 11 15 cf. Matth. 25, 15 sqq. 25 cf. I Cor. 6, 15 ) [*]( 1 intromisi S apparent Ax 2 quamdam C 3 hii N Bt ii bd 4 et om SMRBNPA 5 praedicandum ad euangelium P 6 ut om. N quacumque RNPJi1 ciuitate N 9 Buorum ciuium SMRBNPAXbd 11 quia et illi] et quia et illi SMR 12 recu*Bant R 15 damnatur SMRNAB1 16 quod] cum j3 noluit SMRB quandoquidam I 17 hoc P 19 desidiosam] dispendiosam P 20 de om. P 21 non facimjt 8 reddent Sl uero om. P 22 et fin. om. P 23 lucrorum-auidiseimus om. P lucrum SMRB1 audissimus M 24 adulter«* S crede—baptizari om. II quid P quod om. β 25 adulterum SM baptizare N )
77
meretricis, si uis fieri membrum Christi\', ille autem respondet: \'non oboedio, non facio\\ ipse non uult ueram pecuniam dominicam accipere, sed suam potius adulterinam uult thesauris dominicis inportare. si autem se facturum profiteretur nec faceret nec postea quolibet modo corrigi posset, inueniretur. quid de illo fieret, ne aliis inutilis esset, si sibi utilis esse non posset, ut, si intra retia domini bona malus piscis esset, non tamen pisces domini sui malis retibus inretiret, hoc est, ut, si haberet in ecclesia uitam malam, non tamen illic institueret doctrinam malam. cum enim tales facta sua talia defendunt uel in eis se perseueraturos apertissime profitentes admittuntur ad baptismum, nihil uidetur aliud praedicari, nisi fornicatores et adulteros etiam usque in uitae huius finem in ea nequitia permanentes regnum dei possessuros et merito fidei, quae sine operibus mortua est, ad uitam aeternam salutemque uenturos. haec sunt mala retia, quae cauere debent praecipue piscatores: si tamen illa euangelica similitudine piscatores episcopi uel inferioris ordinis ecclesiarum praepositi intellegendi sunt, quia dictum est: uenit, et faciam uos piscatores hominum. retibus enim bonis capi possunt pisces et mali et boni; retibus autem malis capi non possunt pisces boni, quoniam in bona doctrina et bonus potest esse, qui audit et facit, et malus, qui audit et non facit; in doctrina
[*]( 15 cf. Iac. 2, 17 19 Matth. 4, 19 ) [*]( 1 si uis om. SMR 2 uult om. SM 3 suum N adulterium N 4 nec faceret om. CJZ 5 facere SMRA1 corripi SM 6 illo] illo quod N si] qui bd om. SMRBNA utiles C 7 potcst SMB retiam SM piscis maloB SMBBNAXbd 8 suis SMRB1ZNPA$inretiret (iret add. m. 2) M 9 illic orn. SMRBNA 10 talia SMRB 11 se perseueraturos] semper seueraturos SM 12 ammittuntur SMR amittuntur N uidentur N praedicere SMRB pdicare A 14 possesaros 8 16 aut S 17 piscotores Sl ille 2Tl euangelice Zl 18 ordines R 19 qu.a N et om. P 20 capi. S 21 boni et mali SMRBNPAXbd et boni-boni om. A I 22 doctrina bona Xbd bonus] bonis P ) 78
uero mala et qui eam ueram putat, quamuis ei non obtemperet, malus est et qui obtemperat, peior est.