De Fide et Operibus
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Sed in tribus milibus, inquiunt, quos uno die apostoli baptizarunt, et in tot milibus credentium, in quibus apostolus ab Hierusalem usque Illyricum euangelium repleuit, erant utique aliqui alienis uxoribus copulati uel feminae alienis maritis: in quibus regulam apostoli constituere debuerunt, quae deinceps in ecclesiis seruaretur, utrum non admitterentur ad baptismum, nisi illa adulteria correxissent. quasi non similiter aduersus eos dici possit, quod non inueniunt aliquem commemoratum, qui, cum talis esset, admissus est; aut uero possent singulorum hominum crimina, quod infinitum erat, commemorari, cum generalis illa regula satis superque sufficiat, ubi Petrus pluribus uerbis testificans baptizandis ait: eripite uos ab hoc saeculo prauo. quis enim dubitet ad huius saeculi prauitatem adulteria [*](4 Ioh. 5, 14 14 cf. Rom. 15, 19 24 Act. 2, 40 ) [*]( 1 omninino S 2 ut alt. om. SM 3 factis SMRBA factQ N1 remisio N 7 langorem PN hii SN hic Z2P hi. R 10 est SM existimabilis SMR erit om. SM 18 apostoli om. R baptatizarunt SM 14 hierasalem CIZBN P A ieruaalem SMXf hyernsalem R usque in SMRBNPAXbd illiricom CIZBBMP-s repleuit eaangelium PX 15 aliqui qui SMBA1 aliquis qui R 18 ammitterentnr SR a-mitterentur M admitteretur P 20 inuenef P commeratum P 21 ammissus SMR aut] ut SMR possint SMBBN.AIrç,bd 23 ibi N uerbis om. SMR 24 ait] an SMR eripit SMR prauo om. 81 25 dubitet (e ex a) N )
Commemorauerunt etiam Israhelitas multa mala et grauia perpetrasse et effudisse multum sanguinem prophetarum nec tamen ex his factis penitus meruisse deleri, sed ex infidelitate sola, qua in Christum credere noluerunt, non intuentes, quia peccatum eorum non hoc solum fuit, quia in Christum non crediderunt, uerum etiam quia Christum occiderunt: quorum unum pertinet ad crimen incredulitatis, alterum ad crimen crudelitatis. illud ergo est contra fidem rectam, illud contra bonam uitam. utroque autem uitio caret, qui fidem Christi habet non sine operibus mortuam, quae etiam in daemonibus inuenitur, sed fidem gratiae, quae per dilectionem operatur.
Haec est fides, de qua dicitur: regnum caelorum intra uos est. hanc enim diripiunt, qui uim faciunt credendo, inpetrantes spiritum caritatis, ubi est plenitudo [*]( 8 cf. Lue. 3, 13 20 cf. Iac. 2, 19 21 Gal. 5, 6 23 Lac. 17, 21 25 cf. Rom. 13, 10 ) [*]( 1 et-persistere in mg. N illios R iniquitatem R 3 ammittit RN 4 inuenire SM 5 de his] deis p suspicientes MS* suspicientia B 6 apostolus I 7 possum SMR om. CIZ niaiorS P1 8 uenienientes S 11 commemorarauerunt S 12 effundisse SMR 13 paenitus B poenitus P penitus penitus SM deleri meruisse SM ex] et P infidilitate S 14 quia SM 15 fuit om. Sl 16 non om. R 17 ad crimen om. N 18 credulitatis BiNi 19 illudJ istud IN$bd qui om. N 24 uos uos SM1 hanc] hoc d ) [*]( 6* )
Nequaquam ergo mens incauta fallatur, ut se existimet deum cognouisse, si eum fide mortua, hoc est sine bonis operibus confiteatur more daemonum, et ideo se iam non dubitet ad uitam aeternam esse uenturam, quia dominus dicit: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. uenire quippe debet etiam illud in mentem, quod scriptum est: in hoc cognoscimus eum, si mandata eius seruemus. qui dicit quia cognoui eum, et mandata eius non seruat, mendax est, et in hoc ueritas non est. et ne quisquam existimet mandata eius ad solam fidem pertinere — quamquam hoc dicere nullus est ausus, praesertim quia mandata dixit, quae ne multitudine cogitationem spargerent, in illis duobus tota lex pendet et prophet ae — licet recte dici possit ad solamfidem pertinere [*]( 2 Matth. 11, 12 8 cf. Rom. 5, 5 15 loh. 17, 3 18 I loh. 2, 3. 4 24 Matth. 22, 40 ) [*]( 1 in er. N littera *eos n liberat (& lib. 8. I.) «»a i i reatu preuaricationis N 4 illid S 5 regno N 7 spiritus sanctus IZSMHBAP Afrbd 8 imperatur N difnsa S caritatS SM 9 nostris] christianis PX lex] quae SMRBSp paene B pene NS paenae B 13 operibus bonis N 14 uenturum SMRBNpA 15 cognoscante N 16 uerum unum SMRBNA 17 mente BNPAX. 19 seruauerimus SMBBNPAX quia] qui BlN cognouit NA 22 dicere hoc bd 23 ausus om. SM ne om. SMRBN A 24 cogitationes parerent SMBBNAb cogitatione PX pendent R 25 posset SMMBNPA )