De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

At enim populus Israhel primum per mare rubrum ductus est, quo significatur baptismus, et postea legem accepit, ubi disceret, quemadmodum uiueret. cur ergo [*]( 4 Matth. 22, 37, 89 10 I Ioh. 4, 20 13 I Ioh. 2, 15 ) [*]( 1 Quid? quod] quicquid P 2 huic] hinc SMR 6 simile est β 7 tamquam] sicut X 8 credant om. SMBBNA baptizandum SMRBNA 9 conuersionis N 11 tuum otn. SMBA dominum SMB 13 eandem epistolam X mundum diligit A 14 illo] eo SMRBNA quo. BN 16 pertineret SM 17 pacto ex peccato 8 18 consideratus SMRN ista duo SMRBNPAXbd 19 repperiuntur CS 20 prosit P diligat SMR 21 diligat SMR dominum SM 22 sufficiat PX 23 enim inquiunt (inquiunt add. m. 2) A 24 quod SM significa..tur N 25 disceret (s s. l.) Z quemammodum N quur NS )

55
baptizandis uel symbolum tradimus reddendumque poscimus? nihil enim tale factum est erga illos, quos per mare rubrum deus ab Aegyptiis liberauit. si autem recte intellegunt hoc significari praecedentibus mysteriis de sanguine ouis postibus inlito et de azymis sinceritatis et ueritatis, cur non etiam illud consequenter intellegunt ipsam ab Aegyptiis separationem significare discessionem a peccatis, quam baptizandi profitentur? ad hoc enim pertinet, quod a Petro dictum est: agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini nostri Iesu Christi, tamquam diceret: recedite ab Aegypto et per mare rubrum transite. unde et in epistula, quae ad Hebraeos inscribitur, cum eorum qui baptizantur commemorarentur initia, posita est ibi paenitentia a mortuis operibus. sic enim dicit: ideo remittentes initii Christi uerbum in consummationem respiciamus, non iterum iacientes fundamentum paenitentiae a mortuis operibus et fidei in deum, lauacri doctrinae, inpositionis manuum, resurrectionis etiam mortuorum et iudicii aeterni. haec igitur omnia pertinere ad initia neophytorum satis aperteque scriptura testatur. quid est autem a mortuis operibus paenitentia nisi ab his, quae oportet mortificari, ut uiuamus? quae si adulteria fornicationesque non sunt, quid iam inter opera mortua nominandum est? sic autem non sufficit professio recessionis a talibus, nisi etiam lauacro regenerationis cuncta praeterita, [*]( 4 cf. Ex. 12, 7 sqq. 8 Act. 2, 38 14 Hebr. 6, 1. 2 ) [*]( 1 uel om. P simbolum SMR trademus SMRN reposcimus SMBNPAXPbd repoBsimaB B 2 tale enim NA 3 egyptiis P recte om. P 5 azimis CIZSMP quur NA 7 discessionem] dissensionem OIPZ2 discensionem AI X dissentionem Zl bapzandi fi 9 penitentiam C poenitentiam P 10 domini dei I 12 et om. P in om. SMEBA hebreos N ebreos P 13 initia] ita CIZ 14 ideoque SMRBNPA 15 initia BSMBNACh$bd 17 et fidei om. P dum R 19 iadicia SMR 20 neophitorum C1ZMX$neofitorum SRBP neoffitorum NA 22 si] sit R 23 fornicationes quae SR iam] nam P, 8. l. S )
56
quae uelut persequuntur, peccata deleantur, sicut non sufficit Israhelitis recedere ab Aegypto, nisi ea quae insequebatur hostium multitudo eiusdem maris fluctibus interiret, qui dei populo transituro liberandoque patuerunt. qui ergo profitetur ab adulterio se nolle mutare, quomodo per mare rubrum ducetur, cum ab Aegypto adhuc recuset abscedere? deinde non adtendunt in ea lege, quae post transitum maris rubri illi populo data est, primum esse praeceptum: non erunt tibi dii alii praeter me. non facies tibi idola neque ullum simulacrum, quaecumque in caelo sunt sursum et quaecumque in terra deorsum et quaecumque in aqua et sub terra. non adorabis ea neque serui eis, et cetera ad hoc praeceptum pertinentia. adfirment itaque isti, si uolunt, contra ipsam suam adsertionem etiam de unius dei cultu cauendaque idololatria non adhuc baptizandis, sed iam baptizatis esse praedicandum et non iam dicant eis, qui baptismum percepturi sunt, fidem tantum quae in deo est intimandam et post eius sacramenti perceptionem de moribus uitae tamquam de secundo praecepto eos quod ad dilectionem proximi pertinet instruendos. utrumque enim lex continet, quam post mare rubrum tamquam post baptismum populus accepit; nec ita facta est distributio praeceptorum, ut ante illius maris transitum de cauenda idololatria plebs doceretur et, posteaquam transierunt, audiret honorandum patrem et matrem, non moechandum, non [*]( 8 Ex. 20, 3-5 24 cf. Ex. 20, 12 sqq. ) [*]( 1 nelud R persecuntur P suffecit Xbd 4 trantito... I 5 nolle se SMBBNAbd 6 inducetur P ab] ex SMRBNPA 9 alii dii$bd 10 ullum om. P 12 sub terram SMB 13 ei SMARKP ia et cetera in ras. m. 2 B pertinentia praeceptum A 14 ista NA 15 etiam om. β idololatria C: idolatria SMRBIZΝΡΑΧβb 16 iam] etiam SMA 18 tantam ZC2 deum SMBBNPAXbd 20 quod] quos (a in ras.) SM pertinent SM 23 maris] matris N 24 idolatria SMRBIZSPAX°bd plea P audirent RBNAfibd audierunt SM 25 mecandum S mechandum hIRPr )
57
occidendum et cetera bonae atque innocentis conuersationis humanae.

Si ergo ita quisque ueniat ad sancti lauacri petitionem, ut profiteatur se ab idolorum sacrificiis non recessurum nisi forte postea, quando placuerit, baptismum tamen iam iamque deposcat templumque dei uiui se fieri flagitet non solum cultor idolorum, uerum etiam in aliquo tam nefario sacerdotio perseuerans, quaero ab istis, utrum eum faciendum uel catechumenum censeant: quod procul dubio fieri non debere clamabunt; neque enim aliud de illorum corde sentiendum est. reddant itaque rationem secundum testimonia scripturarum, quae sic intellegenda putant, quo modo huic audeant contradicere nec admittendum esse confirment reclamantem atque dicentem: didici et ueneror Christum crucifixum, credo filium dei esse Christum Iesum; non me ultra differas, nihil amplius iam requiras. quos per euangelium generabat apostolus, nihil eos nosse tunc amplius quam Christum crucifixum uolebat; post uocem spadonis, qua se credere Iesum Christum filium dei esse respondit, continuo Philippus eum baptizare non distulit. quid me ab idolorum cultu prohibes nec ad sacramentum Christi admittis, priusquam inde discessero? illud a pueritia didici, consuetudine ibi grauissima premor: faciam, cum potuero, cum commodum fuerit; quod etsi non faciam, non tamen sine Christi sacramento hanc uitam finiam, ne deus exigat animam meam de manibus tuis. quid huic respondendum existimant? an placet, ut admittatur? absit; nullo modo crediderim in tantum eos [*]( 4 ab a. 1. P 6 iam Otn. SM templumque (que 8. I. m. 2) M templam NP 7 cultor idolorumj cultorideorum SMRBA1 cultor. deorum N 8 sacerdotio] scelere P sacerdotio sacrilego SMBRNA 9 cathecuminum CRSM catecuminum NP 10 enim om. SM 18 mittendum CIZ 15 iesum xpm SMRBA non me] nonne SMRB1 nonnfi NAl 17 uenerabat 1Z 18 nolebat I 20 ab] ad SMR 21 priusquam] prius SMRBNA 22 disceasore R puerititia S 23 praemor SMR potų.ero B 24 etsi] et I sine om. SM )

58
progredi. quid ergo respondebunt haec dicenti et addenti, quod nihil sibi de idololatria relinquenda saltem dici debuit ante baptismum, sicut inde nihil ante mare rubrum populus ille primus audiuit, quoniam lex haec habet, quam ex Aegypto iam liberatus accepit. profecto dicturi sunt homini: templum dei futurus es, cum baptismum acceperis; dicit autem apostolus: quae conpositio templo dei cum idolis? quare ergo non uident similiter esse dicendum: membrum Christi futurus es, cum acceperis baptismum; non possunt membra Christi esse membra meretricis? quia et hoc apostolus dicit, qui et alio loco, nolite, inquit, errare; neque fornicatores neque idolis seruientes et cetera, quae illic enumerat, regnum dei possidebunt. cur ergo ad baptismum idolis seruientes non admittimus et fornicatores admittendos putamus, cum et his et ceteris malis dicat: et haec quidam fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine domini Iesu Christi et in spiritu dei nostri? quid igitur causae est, ut, cum potestas patet utrumque prohibendi, uenientem ad baptismum permittam fornicarium permanere et non permittam idolis seruientem, cum et illis et illis dici audiam: et haec quidam fuistis, sed abluti estis? sed eo mouentur isti, quia putant in tuto esse salutem eorum, quamuis per ignem qui in Christum crediderint [*]( 7 H Cor. 6, 16 9 cf. I Cor. 6, 15 11 I Cor. 6, 9. 10 15 I Cor. 6, 11 ) [*]( 1 dicendi-addendi SMJRPN 2 idolatria SMRBNPIZAXfcbd saltim SMB salutem P 3 nihil inde SMRBNPAXbd 4 hoc SMRBNA$bd 7 templa ZI\' 8 menbra N 9 christi] dei X 10 ho S 11 qąi gt B om. P 13 quur NA cum C 16 quidem SMRBIZNPAXaC3 17 domini nostri (nostri exp.) C, PXfi 18 in om. M 19 causa SM ut om. Jfl cum] si P pateatur RSM pateat.. B patiatur A pateat bd 20 ueniendi SMR permittat P 21 idoli SM 22 quidem SMRBINAXZ1^ 23 monentur I putantes se P esse in oto SMRPX esse in tuto BNAbd 24 crediderunt Ri )
59
sacramentumque eius acceperint, id est baptizati fuerint, etiamsi morum corrigendorum ita neglegentes sint, ut nequiter uiuant. unde mox uidebo, si deus iuuerit, quid secundum scripturas sentiendum sit.

Nunc in hac quaestione adhuc uersor, in qua eis uidetur baptizatos admonendos esse de moribus ad christianam uitam pertinentibus, baptizandis autem solam insinuandam fidem. quod si ita esset, praeter tam multa, quae diximus, non Iohannes Baptista uenientibus ad baptismum suum diceret: generatio uiperarum, quis ostendit uobis fugere ab ira uentura? facite ergo fructum dignum paenitentiae et cetera, quae utique non de fide, sed de bonis operibus admonet. unde et militibus dicentibus: quid faciemus? non dixit: interim credite et baptizamini, post audietis quid facere debeatis, sed ante dixit, ante praemonuit, ut uenturo domino in cor eorum tamquam praecursor mundaret uiam: neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat uobis stipendium uestrum. similiter publicanis quaerentibus, quid facere deberent, nihil amplius, inquit, exigatis praeter quam constitutum est uobis. his breuiter commemoratis euangelista — non enim totos catechismos inserere debuit — satis significauit pertinere ad eum, a quo baptizandus catechizatur, docere et monere de moribus. quodsi respondissent Iohanni: prorsus non faciemus fructus dignos paenitentiae, calumniaturi sumus, concussuri sumus, ea quae nobis non debentur exacturi sumus, [*]( 10 Matth. 8, 7. 8 13-24 Luc. 3, 12-14 ) [*]( 1 accepei β ai baptizati IZXP 4 sit om. M1 5 Nunc] nã P non X 6 ammonendos SMNP, om. CZ 8 esset] est et CIZ praeter tam] praeterita SM ut ptermitta A2 9 non] in Al auum om. SMRBNA 11 poenitentie P penitentiae C 13 amraonet SMNP 14 baptizabimini (bi a. I. m. 1) S,M 15 in uenturo P 17 uiam] uitam SMBN calumpniam P 19 puplicanis M 20 inquid SMB1 quem I quam quod (quod s. l.) ,3 22 cathecismos CSMZNRPAfi significat Bl 23 catbecizatur CPN catecizatur SM 24 monere eQ P quid P 25 et calumniaturi P calumniatores P )

60
et nihilominus eos post hanc professionem baptizaret, nec sic tamen dici posset, unde modo quaestio est, non esse temporis, cum quisque baptizandus est, ut prius illi sermo fiat, quemadmodum uitam bonam agere debeat.

Quid ipse dominus, ut alia omittam, cum ab eo diues ille quaereret, quid boni faceret, ut uitam aeternam consequeretur, recolant quid responderit. si uis uenire, inquit, ad uitam, serua mandata. ait ille: quae? tunc dominus commemorauit praecepta legis: non occides, non moechaberis et cetera. ubi cum ille respondisset haec se fecisse a iuuentute sua, addidit etiam perfectionis praeceptum, ut uenditis suis omnibus et in pauperum elemosynas erogatis haberet thesaurum in caelo et eundem dominum sequeretur. uideant igitur non ei dictum esse, ut crederet et baptizaretur — quo solo adiutorio putant isti uenire hominem ad uitam — sed morum praecepta homini data, quae utique sine fide custodiri obseruarique non possunt. nec tamen quia hic de insinuanda fide dominus uidetur tacuisse, praescribimus nos atque contendimus morum tantummodo praecepta dicenda esse hominibus ad uitam peruenire cupientibus. utraque enim mutuo conexa sunt, sicut ante dixi, quia neque dilectio dei potest esse in homine, qui non diligit proximum, nec dilectio proximi, qui non diligit deum. et ideo aliquando alterum sine altero, siue illud siue illud, pro plena doctrina inuenitur [*](5—13 cf. Matth. 19, 16—21 ) [*](1 nihilhominus BZ$si SMRPX 2 dicit SMR posse SMB possit P esse] esset R 3 est om. P 5 Quod p 7 respondit p inquid SMB1 8 ait] at SMRBNAfibd at ille ait PX tunc quae A 9 maechabfria C mechaberis SMP 10 ubi er. N ille er. N et haec SM hoc P se om. SM 12 elemosinia SMNA aelemosinis R elemosynis Bfl elemosynas CZ elemosinas IPX erogasti R 18 eumdem C undem Mx deum SM 14 ei non P 16 fine A 17 nee] haec M 18 perscribimus SM 19 contendimus] contenti sumus (in ros. S) SMRNA 23 qui] in eo qui PXbd et om. SMRBNAbd 24 siue] sine I illQd (~ exp.) I siue illud s. I. S om. CIZRNA )

61
scriptura commemorare, ut etiam hoc modo intellegatur alterum sine altero esse non posse: quia et qui credit deo, debet facere quod praecipit deus, et qui propterea facit, quia praecepit deus, necesse est, ut credat deo.