De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quamobrem iam illud uideamus, quod excutiendum est a cordibus religiosis, ne mala securitate salutem suam perdant, si ad eam obtinendam sufficere fidem putauerint, bene autem uiuere et bonis operibus uiam dei tenere neglexerint. nam etiam temporibus apostolorum non intellectis quibusdam subobscuris sententiis apostoli Pauli hoc eum quidam arbitrati sunt dicere: faciamus mala, ut ueniant bona, quia dixerat: lex subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia. quod ideo uerum est, quia legem accipientes homines, qui do suis uiribus superbissime praesumebant, nec diuinum adiutorium uincendarum malarum concupiscentiarum recta fide inpetrantes pluribus grauioribusque delictis etiam lege praeuaricata onerati sunt: ac sic magno reatu conpellente confugerunt ad fidem, qua misericordiam indulgentiae mererentur et auxilium a domino, qui fecit caelum et terram, ut diffusa per spiritum sanctum caritate in cordibus suis cum dilectione agerent, quae contra saeculi huius concupiscentias iuberentur secundum id, quod praedictum fuerat in psalmo: multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea adcelerauerunt. cum ergo dicit apostolus arbitrari se iustificari hominem per fidem sine operibus [*](11 Rom. 3, 8 12 Rora. 5, 20 20 cf. Pa. 120, 2 21 cf. Bom. 5, 5 24 Pe. 15, 4 25 cf. Rom. c. 4 ) [*]( 2 et er. I credidit I 3 praecepit C2IZRPAX$bd praecipit BN 5 Qaamobrem] quare SMRBNA 7 optinendam CBM 9 neglegerint I intellect\' P 12 qui SMRBA habundaret SMRBNP 13 habnndauit MRN superhabundauit SMR 14 gratiam P 17 fldei SMRB imperantes P granioribus P 18 dilectis IR legem R 19 qua SMRIZ1 qu*. B qua. N indulgentiae] intellegentig P 21 diffuaam SMRB diffusa. N sanctam SM caritatem SMRB caritate. N 26 per fidem in mg. (3 )

62
legis, non hoc agit, ut percepta ac professa fide opera iustitiae contemnantur, sed ut sciat se quisque per fidem posse iustificari, etiamsi legis opera non praecesserint. sequuntur enim iustificatum, non praecedunt iustificandum. unde in praesenti opere non opus est latius disputare, praesertim quia ex hac quaestione prolixum librum edidi, qui inscribitur "De littera et spiritu". quoniam ergo haec opinio tunc fuerat exorta, aliae apostolicae epistulae, Petri, Iohannis, Iacobi, Iudae, contra eam dirigunt intentionem, ut uehementer astruant fidem sine operibus non prodesse: sicut etiam ipse Paulus non qualemlibet fidem, qua in deum creditur, sed eam salubrem planeque euangelicam definiuit, cuius opera ex dilectione procedunt. et fides, inquit, quae per dilectionem operatur. unde illam fidem, quae sufficere ad salutem quibusdam uidetur, ita nihil prodesse adseuerat, ut dicat: si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. ubi autem fidelis caritas operatur, sine dubio bene uiuitur; plenitudo enim legis caritas.

Vnde euidenter in secunda epistula sua Petrus, cum ad uitae morumque sanctitatem hortaretur mundumque istum transiturum praenuntiaret, caelos uero nouos et terram nouam expectari, quae iustis inhabitanda traderetur, ut ex hoc [*]( 6.de littera et spiritu 13 Gal. 5, 6 15 I Cor. 13, 2 18 Rom. 13, 10 ) [*](1 agit] ait IZ precepta P 2 contempnantur P 3 etiamsi (si s. I.) ZN secuntur P 4 praecedant SMBB 5 quia modo SMIiBNPAXbd ex] de SMRBNAbd 6 scribitur SMRBA 7 hoc P exhorta CIZB alia N 8 aepistolae S aepistulae B 9 eam maxime SMRBNPAXfibd 10 Paulus] apostolus A 11 quam SMR qu.a p earn] etiam NA eam salubremj eamus B salubrem om. SM plane quae -Rp1 plane qua P plane qua A 12 in euangelicam SMB1 euangeli.a β definiunt SMRtβ 14 tem quibusdarn-adseuerat om. N 15 abeam BSK 16 tranferam M 17 caritatem P 18 bene om. P legis est R 19 sua om. SMBBNA 20 et morum bd morflqaa (~ et que add. m. 2) B morum SMBZNA sanctitate M ortaretur B 21 nouam et B 22 inabitanda 81 tradetur SMBBNA )

63
adtenderent, qualiter eos oporteret uiuere, ut habitatione illa digni fierent, sciens de apostoli Pauli quibusdam subobscuris sententiis nonnullos iniquos accepisse occasionem, ut tamquam securi de salute, quae in fide est, bene uiuere non curarent, commemorauit quaedam ad intellegendum difficilia esse in epistulis eius, quae homines peruerterent sicut et alias scripturas ad proprium suum interitum: cum tamen et ille apostolus de salute aeterna, quae nisi bene uiuentibus non daretur, eadem sentiret, quae ceteri apostoli. sic itaque Petrus, his ergo, inquit, omnibus pereuntibus, quales oportet esse uos in sanctis conuersationibus et pietatibus, expectantes et properantes ad praesentiam diei domini, per quam caeli ardentes soluentur et elementa ignis ardore decoquentur. nouos uero caelos et terram nouam secundum promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia inhabitat. quapropter, carissimi, haec expectantes satis agite inuiolati et inmaculati apud eum reperiri in pace, et domini nostri patientiam salutem existimate, sicut et dilectissimus frater noster Paulus secundum eam quae data est illi sapientiam scripsit uobis, ut et in omnibus epistulis loquens in eis de his, in quibus sunt difficilia intellectu, quae indocti et instabiles peruertunt sicut et ceteras scripturas ad proprium suum interitum. uos igitur, amantissimi, [*](10 II Petro 3, 11-18 ) [*]( 1 oportet SMR 4 salutem R 5 carerent RN difficillima SMRBPA 6 epistola SMRBNA 7 tamen om. CIZ 9 sentire P siC SMR 10 ergo] igitur X inquid S omnibus] hominibus SMRBNA 11 uos esse SMRBNAbd 14 ardore ignis SMRBNAbd dequoquentur RP 16 ipsius promissa P 17 habitat SMRBN karissimi MP 18 satagite bd 19 repperiri CNP reperire I patientia SMRBlPA 22 ut er. N et om. SMRPAX e-r. N 23 sunt quedam (quędam <f. 1. m. 2) A difficili R difficilia quaedam (quaedam in mg.) P, bd 24 ad intellectum R instauiles R 26 ait uos P )
64
praescientes cauete, ne infaustorum errore seducti decidatis a corroboratione uestra, crescite uero in gratia et intellectu domini nostri et saluatoris Iesu Christi. ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis.

Iacobus autem tam uehementer infestus est eis, qui sapiunt fidem sine operibus ualere ad salutem, ut illos etiam daemonibus conparet dicens: tu credis quoniam unus est deus? bene facis; et daemones credunt et contremescunt. quid breuius, uerius, uehementius dici potuit, cum et in euangelio legamus hoc dixisse daemonia, cum Christum filium dei confiterentur et ab illo corriperentur, quod in Petri confessione laudatum est? quid proderit, ait Iacobus, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides saluare eum? dicit etiam, quia fides sine operibus mortua est. quousque igitur falluntur, qui de fide mortua sibi uitam perpetuam pollicentur!

Quapropter diligenter oportet adtendere, quo modo accipienda sit apostoli Pauli illa sententia, plane ad intellegendum difficilis, ubi ait: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. si quis autem superaedificat super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque [*]( 8 Iac. 2, 19 11 cf. Marc. 1, 24. 25 13 cf. Matth. 16, 16. 17 14 Iac. 2, 14. 20 21 I Cor. 3, 11-15 ) [*]( 1 infautorum I 4 die SMRBNPAX 6 tam om. SMBARN infessus BNPAM1 infensus SRXMs 10 contremiscunt XCPBabd ueementius R 13 prodest P 14 dicat se quis Pbd 15 haberet P 17 igiturj ergo bd 19 diligenter carissimi N 21 enim om. P 22 praeter] per SM et positum P 23 superaedificat (super s. l.) C aedificat IZ superaedificayit p 24 fundamentum hoc (hoc 8. l. N) PNbd 25 preciosoa R praetiosos N faenum CSM foenum AP stipula P )

65
opus manifestabitur. dies enim declarabit, quia in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si cuius opus permanserit, quod super er aedificauit, mercedem accipiet; si cuius autem, opus arserit, damnum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. quod ita intellegendum putant, ut illi uideantur aedificare super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, qui fidei, quae in Christo est, bona opera adiciunt; illi autem ligna, fenum, stipulam, qui cum eandem fidem habeant, male operantur. unde arbitrantur per quasdam poenas ignis eos posse purgari ad salutem percipiendam mento fundamenti.