Contra Partem Donati Post Gesta

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Tunc autem hoc dixerunt, quando eis diximus: \'concilium, quod contra Caecilianum profertis, sic non obest absenti Caeciliano, quemadmodum concilium, quod in causa Maximiani factum est, ubi damnatus est Primianus, non obest absenti Primiano\'. protulerunt enim, ubi septuaginta et quod excurrit episcopi absentem damnauerant Caecilianum, cum proferantur plus minus centum episcopi partis ipsorum, qui damnauerant absentem Primianum. quia ergo diximus eis sic illud non obesse Caeciliano, quemadmodum hoc non obest Primiano, quoniam contra absentes facta sunt ambo concilia, [*]( 2 cf. Luc. 24, 47 5 cf. Act. 2 16 cf. Breuic. III 16, 28. ep. 173, 7 18 cf. Breuic. 1. c. ) [*]( 1 incoeptura ABC 2 finis C 3 ierusalem BCbc, item saepius 6 lectio BC diuina lectio recitatur Bm2b 7 peruitia (uitia del. et in mg. m2 uicina loca) B per uicia C 12 ciuitatum BCbcv 14 qua] quae BCbcv 16 cartbagine BC cartagine b 21 maximiani (a alt. s. I.) A factum est ubi 8 l. Am2 22 absente b ubi] ibi v et quod excurrit om. b quot codd. 23 episcopos qui absentem damnauerunt v 24 episopi centum b 26 obest] best C ) [*]( 7* )

100
continuo non inuenientes quod responderent et horribiles angustias passi dixerunt nec causam causae nec personam praeiudicare personae; quod aduersus omnes humanas calumnias in ore habet catholica ecclesia, nunc autem multo fortius multoque liberius, quando id, quod semper ueritas tenuit, etiam inimicorum confessio confirmauit. quis ergo sine graui tristitia perferat, quis gemitum cohibeat, quis non in lacrimas et in uocem doloris erumpat, qui hoc digne considerauerit? ecce ut ab episcopis partis Donati damnatus Primianus non amittat episcopatum aut ut Primianus damnatus non inquietet partem Donati, nec causae causa nec personae persona praeiudicat; ut autem Caecilianus, quem absentem inimici similiter damnauerunt, non deputetur episcopus et contaminet omnes christianas gentes usque ad terminos terrae, et causae causa et personae persona praeiudicat.

Si uoce ipsius unitatis clament ecclesiae Ponti, Bithyniae, Asiae, Cappadociae ceterarumque orientalium regionum, ad quas beatus Petrus apostolus scribit: (o pars Donati, non nouimus quid dicatis. quare nobis non communicatis? si Caecilianus mali aliquid fecit, quod nobis non probatum est nec demonstratum, tamen si mali aliquid fecit, quare nobis praeiudicat? si nos audire non uultis, uos ipsos audite dicentes: nec causae causa nec personae persona praeiudicat. an usque adeo potest uestra peruersitas, ut haec uerba ualeant, ne nobis praeiudicet Primianus, et haec uerba non ualeant. ut nobis praeiudicet Caecilianus?\' clament etiam similiter [*]( 18 cf. I Petr. 1, 1 ) [*]( 1 inuenientis Bml quod] quae c orribiles Bml 5 quod om. Bb 6 tristitia graui perferat (««F tr. mD Ã tristitia perferat irraoi r 7 lacrimis BCb 8 uoce Bm2b 16 SiJ Sed cr; firvaxoXooaov est cf. jRs. m. :M!ł et Partn. I 7, 12 init clamant BC clamat b 17 bythmiae -4 bitliiniie BCb? asye c cappadotiae BC 18 apostolns petrus b scripsit Bb 19 nobiscuiu b 20 probatum non est c 22 praeiudicaiu bml nos] nos ltnl 24 an adasque adeo BC !f praeiudicat Bml )

101
septem orientales ecclesiae, ad quas scribit apostolus Iohannes. Ephesi, Zmyrnae, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae, Laudociae, Pergami, et dicant: (quid uobis fecimus, fratres, qui potius Donati quam nostrae communionis esse uoluistis? si Caecilianus peccauit, quamuis et ipsius crimen non potuistis ostendere, quia, sicut Primianus uester, sic absens etiam iste damnatus est, uerumtamen qualiscumque ille fuerit, nos nobis quid fecimus? quare christiani cum christianis pacem habere non uultis, quare in nobis communia sacramenta rescinditis? quid nobis fecimus? quare Primiani causa non praeiudicat parti Donati, nisi quia uerum est quod dixistis: nec causae causa nec personae persona praeiudicat? quare ergo causa Caeciliani praeiudicat hereditati Christi, in qua sumus apostolorum labore plantati? ad unam nostrum scribit apostolus Iohannes, quod habeat pauca nomina in Sardis eorum, qui non inquinauerunt uestimenta sua; nec tamen ab eis, qui in ipsa ecclesia inmundi fuerunt, illorum paucorum uestimenta polluta sunt, quoniam uerum est quod dixistis, nec causam causae nec personam praeiudicare personae. quomodo ergo potest causa et persona Caeciliani praeiudicare nobis? aut si non praeiudicat, quare separamini a nobis?\' dicant etiam ecclesiae, ad quas Paulus apostolus scribit, Romanorum, Corinthiorum, Philippensium, Colossensium, Thessalonicensium — nam de Galatia et Epheso supra iam dictum est —, dicant ergo et istae: (litteras ad nos datas, fratres, cotidie legitis, qui uultis adhuc esse de parte Donati. in ipsis epistulis per nomen pacis nos apostolus salutauit dicens: gratia uobis et pax a deo [*]( 1 cf. Apoc. 1, 11 15 cf. Apoc. 3, 4 27 Rom. 1, 7 cet. ) [*]( 1 orientales septem ecclesiae (tr. ml) A ecclesiae orientales septem BCbv quas] qua A quam BmlC 2 zmirnae A (y s. i), c smirnae BCb tiatyrae A tiatirae BC tyatirae c philadelfiae B phyladelfiae b lauditiae BC laodiciae b(v) laoditie c 3 fecimu B 11 partis (s s. i) B 12 persona personae b 13 haereditati A 14 plantati A corr. (ex pancati?) ad unam nostrum] adhuc b 23 philipensium c colosensium Bmlb 24 et om. b 25 qui] quid Bm2b 26 epistolis Am2BCbc, item infra )
102
patre et domino Iesu Christo. quare pacem in nostris epistulis legendo didicistis et eam nobiscum tenere noluistis? tam in longinquis terris trans mare positis Afrum nobis obicitis Caecilianum. certe uerum est quod dixistis: nec causae causa praeiudicat nec persona personae: quae est ista priuata et peculiaris sanctificatio, qua uobis licet, ut Afrae parti Donati causa non praeiudicet Afri Primiani nec personae Primiani Carthaginiensis praeiudicet persona Mustitani Feliciani, et ad nos Africana praeiudicia tam longe mittantur aut nobis praeiudicet causa Caeciliani?\'