Contra Partem Donati Post Gesta
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Quid adhuc, Donatistae, seducimini ab episcopis uestris, quorum fallaces tenebrae clara luce discussae sunt, quorum error apparuit, quorum pertinacia superata est? quid adhuc uobis iactant uana mendacia? quid adhuc creditis hominibus uictis? cum uobis dicunt iudicem praemio fuisse corruptum, quid nouum faciunt? quid aliud omnes uicti facere consuerunt, qui ueritati consentire nolunt, nisi ut de iudicis iniquitate mentiantur? quaerite ab eis et ad hoc primum uobis respondeant, si possunt, quare ausi sunt uenire Carthaginem et in unum locum nobiscum conlationis gratia conuenire. iam ante aliquot annos conueneramus eos publice, ut nobis conferentibus ueritas appareret et dissensio quae nos diuidit de medio tolleretur, sed ipsam ueritatem refugientes actis responderunt: in dignum estutin unum conueniant filii martyrum et progenies traditorum. quare ergo modo nobiscum conuenire uoluerunt? puto quod non facerent, quod eis uidebatur indignum, nisi nos cognoscerent non esse progeniem traditorum. aut certe ipsi nobis respondeant, quare dixerunt: indignum est ut in unum conueniant filii martyrum et progenies traditorum et in unum nobiscum postea conuenerunt. quae res eos coegit facere quod indignum est? non enim ligati adducti sunt, sed omnino liberi conuenerunt. si dixerint: \'quia iusserat imperator\', ergo tunc faciunt quod indignum est, quando iusserit imperator. quid ergo irascuntur [*]( 14 cf. Breuic. III 4, 4 ) [*](De codicum praescriptionibus cf. Praefatio 1 donatiste post adhuc s. I. Am2, om. AmlBC 2 quorumj »**orum A clara (c 8. Z.) A 3 apparuit error v pernatia Bml adhuc (u s. I.) A 8 respondeant uobis b 10 nobiscum] nobis B 11 conueramus Bm] 16 noluerunt Cml uidebantur Bml ) [*]( LIlI. August. c. Don. III. ) [*]( 7 )
Quid adhuc adtenditis humana mendacia et diuina testimonia non adtenditis? quid adhuc uictis hominibus creditis et ueritati, quae numquam est uicta, non creditis? ueritas enim dei, sicut in ipsa etiam conlatione probauimus, perhibuit testimonium ecclesiae suae per multa documenta scripturarum sanctarum, per propheticas et euangelicas litteras; [*]( 3 facit BCb 8 scribtum (t 8. I.) A 11 in unum conuenimus c 13 dicunt inljindignum A 18 progeniem non esse bml non progeniem esse b tr. 21 nos (s 8. I.) A 24 aliena] alia b 25 adhuc] add. uictis Bml 27 uicta est b non] nam C 29 suum aecclesiae sue B 30 scribturarum A (et sic semper scribtus, scribsi, suscribsimus) sanctarum scripturarum b )