Contra Partem Donati Post Gesta
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Dicat etiam catholica ecclesia in ipsa Africa constituta et per pacem atque unitatem Christi illis omnibus communione copulata, dicat etiam ipsa: nec mihi Caeciliani causa praeiudicat, contra quem absentem septuaginta episcoporum est prolata sententia, quia non praeiudicat ecclesiae, quae toto orbe diffunditur, in cuius communione permaneo, aut certe praeiudicet parti Donati causa Primiani, quem sui collegae similiter absentem numerosiore concilio damnauerunt. si autem ideo non praeiudicat, quia nec causa causae nec persona personae, multo magis seruanda est ista iustitia erga unitatem catholicam Christi, si eam seruari erga se postulat pars Donati\'. hoc ecclesia catholica in Africa constituta proclamat: \'o pars Donati, tu ista uerba dixisti, tu ista uerba tua recognouisti, tu istis uerbis etiam suscripsisti: nec causa causae nec persona personae praeiudicat. ego inter spiritus olim requiescentium recito Caecilianum, tu adhuc uides et tecum habes in corpore Felicianum, a quo Primianus damnatus est. in ipsa Primiani causa Felicianum damnasti et eum postea, sicut erat, episcopum Primiano tibique sociasti. si tantum ualet, [*](3 in tam v, cf. 19, 25 tam in proximo 4 certe si Bm2b 5 personae persona cv 6 pecularis c 7 non praeiudicet causa b 8 carthaginiessis Bml praeiudicat Bb musta ni A, et sic BCb 9 tan Bml 10 aut] ut bv praeiudicat Btnl 17 colligae Am2 22 affrica Bc 27 damnatus est Primianus v 28 Felicianum om. ABCb dam(-p-B) nati ABCb 29 Primiano] primianri Bml sociati Am1 )
Quid ad ista respondent, qui uobis adhuc iactant inania et suae saluti, si non se correxerint, nocitura mendacia? quid adhuc dicunt nos iudicem corrupisse, ut pro nobis sententia proferretur? numquid et tanti apud uos meriti episcopum praeclarissimum defensorem corrupimus, ut pro nobis talia loqueretur? hoc enim agebamus omnibus uiribus, hoc instabamus, ut Caeciliani causa atque persona, qualiscumque ille fuerit, ad causam et personam ecclesiae, quam deus suis sanctis testimoniis roborauit, non pertinere ostenderetur. hoc agebamus etiam similitudinibus euangelicis, ut causa et persona zizaniorum non praeiudicaret causae et personae tritici, quamuis in eodem agro eadem pluuia simul crescerent usque ad messem, quando separari oporteret; ut causa et persona paleae non praeiudicaret (causae et) personae frumenti, quamuis in eadem area simul triturarentur, donec nouissima uentilatione separarentur; ut causa et persona haedorum non praeiudicaret causae et personae ouium, quamuis communibus pascuis utraque pecora permixta seruentur, donec a pastore summo in iudicio nouissimo alii ad sinistram, alii ad dexteram segregentur; ut causa et persona piscium malorum non praeiudicaret causae et personae piscium bonorum, quamuis intra eadem retia tenerentur in extremo litore separandi, hoc est in fine maris, quod significat finem saeculi. quibus parabolis et figuris ecclesia praenuntiata est usque ad finem saeculi bonos et malos simul habitura, ita ut mali bonis obesse non [*](7 Primianum significat, non Ernerituffi, ut Maurini putabant 25 cf. Matth. 13, 49 ) [*]( 2 uiuenti ABCb 4 aduc Bm] 6 iudi||dicem A 7 proferetur BmlC 11 et] atque c et personam om. b 12 roborauit s. I. A roborabit Bml hoc] add. enim Bml 17 causae et addidi 20 oui//////u//// (m s. alt. ras.) A 21 peccora Bm] 24 eadem intra BC, sed tr. ml 25 littore BCcv separanda codd. 28 boni malis BmlCc bonis mali Bm2b )